Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Domestica confabulatio

 

Personae

Pe.

Heus, heus puer. Nemon' huc prodit?

Mi.

Hic, opinor effringet fores. Familiarem oportet esse. O lepidum caput! Quid adfers, mi Petre?

Pe.

Me ipsum.

Mi.

Nae tu rem haud magni pretii huc attulisti.

Pe.

Atqui magno constiti patri meo.

Mi.

Credo pluris, quam revendi possis.

Pe.

Ceterum Iodocus estne domi?

Mi.

Incertus sum; sed visam.

Pe.

Quin tu potius abi, et roga ipsum, an velit nunc esse domi.

Mi.

Abi tu potius, sisque tibi ipsi Mercurius.

Pe.

Heus Iodoce, num es domi?

Io.

Non sum.

Pe.

Impudens, non ego audio te loquentem?

Io.

Imo tu impudentior. Nuper ancillae tuae credidi, te non esse domi, et tu non credis mihi ipsi?

Pe.

Aequum dicis, par pari relatum.

Io.

Equidem ut non omnibus dormio, ita non omnibus sum domi. Tibi posthac semper ero.

Pe.

Sed tu mihi videre cochleae vitam agere.

Io.

Qui sic?

Pe.

Quia perpetuo domi latitar, nec usquam prorepis. Non secus, atque claudus sutor, iugiter domi desides. Tu tibi domi situm contrahis.

Io.

Est, quod agam domi; foris nihil est negotii; et si quid esset, tamen hoc coelum me dies aliquot a publico cohibuisset.

Pe.

At nunc sudum est, et invitat ad deambulandum. Vide, ut blanditur.

Io.

Si prodeambulare lubet, non recuso.

Pe.

Plane videtur hoc utendum coelo.

Io.

Asciscendus est unus aut alter congerro.

Pe.

Fiet, modo dicar, quos velis.

Io.

Quid si Hugonem?

Pe.

Haud multum interrest inter Hugonem et nugonem.

Io.

Age, placet.

Pe.

Quid si Alardum?

Io.

Homo minime mutus est. Quod auribus diminutum est, lingua pensat.

Pe.

Si videtur, Nevium adiungemus.

Io.

Si quidem dabitur illius copia, nunquam erit fabularum inopia. Placent confabulones; superest, ut locum dispicias amoenum.

Pe.

Ego vero tibi locum ostendam, ubi nec nemoris umbram, nec pratorum smaragdinum virorem, nec fontium vivas scatebras desiderabis. Dices dignam Musis sedem.

Io.

Magnifice polliceris.

Pe.

Nimium affixus es libris. Nimium assides libris. Immodico studio te ipsum maceras.

Io.

Malim studio macrescere, quam amore.

Pe.

At non ideo vivimus, ut studeamus: sed ideo studemus, ut suaviter vivamus.

Io.

Mihi vero vel immori chartis dulce est.

Pe.

Equidem immorari probo, immori non probo. Ecquid voluptati fuit haec deambulatio?

Io.

Me quidem vehementer oblectavit.