Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Exorcismus sive spectrum

Personae

  • Thomas
  • Anselmus
Th.

Quid est bonae rei, quod tecum rides tam suaviter, quasi thesaurum nactus sis?

An.

Non procul aberrat a scopo tua divinatio.

Th.

At non imparties sodali quidquid istuc est boni?

An.

Imo iamdudum optabam mihi dari quempiam, in cuius sinum effunderem hoc meum gaudium.

Th.

Age igitur, imparti.

An.

Audivi modo fabulam lepidissimam, quam iures esse comicum figmentum, nisi mihi locus, personae, totaque res esset tam nota, quam tu notus es mihi.

Th.

Audire gestio.

An.

Nostine Polum Fauni generum?

Th.

Maxime.

An.

Is est et auctor, et actor huius fabulae.

Th.

Facile crediderim. Nam ille vel absque persona possit quamvis agere fabulam.

An.

Sic est. Nosti, opinor, et praedium, quod habet non ita procul a Londino?

Th.

Phy! Non semel illic compotavimus.

An.

Agnoscis igitur viam utrinque arboribus pari digestis intervallis septam.

Th.

Ad laevam aedium partem, altero fere balistae iactu.

An.

Tenes. Alterum viae latus habet alveum siccum, dumis ac vepribus obsitum: e ponticulo iter est in apertam planitiem.

Th.

Memini.

An.

Iam pridem vagabatur rumor ac fabula per eius loci rusticos, iuxta ponticulum hunc observari spectrum quoddam, cuius subinde exaudirentur miserandi eiulatus: suspicabantur, animam esse cuiuspiam, quae diris cruciatibus torqueretur.

Th.

Quis auctor erat istius rumoris?

An.

Quis nisi Polus? Hoc prooemium praestruxerat suae fabulae.

Th.

Quid isti venit in mentem, ut ista configeret?

An.

Nescio; nisi quia sic est hominis ingenium: gaudet huiusmodi commentis ludere stultitiam populi. Dicam quid nuper designarit huius generis. Simul equitabamus aliquam multi Richemondam; inter quos erant, quos tu diceres cordatos homines. Coelum erat mire serenum, nec ulla usquam nubecula suffuscatum. Ibi Polus, intentis in coelum oculis, signavit totam faciem ac scapulas imagine crucis, et vultu ad stuporem composito, ita secum:Deum immortalem! quid ego video?Rogantibus, qui proxime equitabant, quid videret, rursus obsignans se maiore cruce:Avertat, inquit,clementissimus Deus hoc ostentum. Cum instarent aviditate cognoscendi, ille defixis in coelum oculis, ac digito commonstrans coeli locum,Nonne,inquit,videtis illic immanem draconem, igneis armatum cornibus, cauda in circulum retorta? Cum negarent se videre, atque ille iussisset, oculos intenderent, ac locum subinde commonstraret, tandem unus quispiam, ne videretur parum oculatus, affirmavit, se quoque videre. Hunc imitatus est unus item atque alter: pudebat enim non videre quod tam esset perspicuum. Quid multis? Intra triduum rumor hic totam Angliam pervaserat, tale portentum apparuisse. Mirum autem, quantum fama popularis addidit fabulae. Nec deerant qui, quid sibi vellet ostentum, interpretarentur serio. Horum stultitia ille, qui commentus fuerat argumentum, magna cum voluptate fruebatur.

Th.

Agnosco hominis ingenium. Sed redi ad spectrum.

An.

Interea commodum divertit ad Polum Faunus, quidam sacerdos, ex eorum genere, quibus non satis est appellari Latine regulares, nisi Graece cognomen idem accinatur, parochus vici illic alicunde vicini. Is sibi non vulgariter videbatur sapere, praesertim in rebus sacris.

Th.

Intelligo, repertus est actor fabulae.

An.

Super coenam ortus est sermo de rumore spectri. Cum Polus sentiret, Fauno rumorem hunc non solum auditum esse, verum etiam creditum, coepit hominem obtestari, vir doctus ac pius succurreret animulae tam dira patienti, etSi quid dubitas, inquit,explora rem, obambula ad decimam iuxta ponticulum illum, et audies miserum eiulatum: adiunge tibi quem voles comites; ita et tutior audies, et certius.

Th.

Quid deinde?

An.

Coena peracta, Polus ex more abit venatum, aut aucupatum. Faunus obambulans, cum iam tenebrae sustulissent certum de rebus iudicium, tandem audit miserandos gemitus: hos Polus artifex mire effingebat, abditus illic in vepreto, adhibita ad id olla fictili: quo vox e cavo reddita lugubrius quiddam sonaret.

Th.

Haec fabula, ut video, vincit phasma Menandri.

An.

Magis istuc dices, si totam audieris. Faunus domum se recepit, narrare cupiens, quid audisset. Polus alia via compendiaria iam anteverterat. Ibi Faunus narrat Polo, quod erat actum, et aliquid etiam affingit, quo res esset admirabilior.

Th.

Poterat interim Polus tenere risum?

An.

Illene? Vultum habet in manu. Dixisses rem serio agi. Tandem Faunus, vehementer obtestante Polo, suscepit negotium exorcismi, ac totam eam noctem agit insomnem, dum dispicit, quibus modis rem aggrederetur tuto: nam sibi quoque misere metuebat. Primum itaque congesti sunt exorcismi efficacissimi, et additi novi nonnulli per viscera beatae Mariae, per ossa beatae Werenfridae. Deinde delectus est locus in planitie vicina vepreto, unde vox exaudiebatur: circumductus est circulus satis amplus, qui crebras haberet cruces, variasque notulas. Haec omnia peragebantur verbis conceptis. Adhibitum est vas ingens, plenum aquae consecratae. Addita est in collum sacra stola, quam vocant, unde pendebat initium Evangelii secundum Ioannem. In loculis habebat cerulam, a Romano Pontifice quotannis consecrari solitam, quae vulgo dicitur Agnus Dei. His armis olim se muniebant adversus noxios daemones, prius quam illis Francisci cuculla coepit esse formidabilis. Haec omnia procurata sunt, ne, si spiritus malus esset, impetum faceret in exorcistam. Nec tamen ausus est se solum huic circulo committere: sed decretum est, adhibendum esse sacerdotem alterum. Ibi Polus metuens, ne, si nasutior adiunctus fuisset, proderetur fabulae mysterium, adiungit parochum quendam ex vicina, cui rem totam aperit: sic enim postulabat actio fabulae; et erat is qui a tali ludo non abhorreret. Postridie rebus omnibus rite praeparatis, sub horam decimam Faunus cum parocho circulum ingreditur. Polus, qui praecesserat, e vepreto gemit miserabiliter. Faunus auspicatur exorcismum. Interim Polus clam per tenebras subducit se in villam proximam. Illinc adducit aliam personam fabulae: nec enim poterat nisi per multos agi.

Th.

Quid faciunt?

An.

Conscendunt equos nigros, ignem occultum secum ferunt. Ubi non procul abessent a circulo, ignem ostentant, quo metu Faunum abigerent e circulo.

Th.

Quantum operae sumpsit Polus ille, ut falleret!

An.

Sic est homo. Verum ea res propemodum pessime cesserat illis.

Th.

Qui sic?

An.

Nam equi subito prolato igne consternati, parum abfuit, quin et se praecipitarent, et sessores. Habes primum actum fabulae. Ubi reditum est in colloquium, Polus velut ignarus omnium, rogat, quid esset actum. Ibi Faunus narrat, sibi conspectos duos teterrimos cacodaemones, in nigris equis oculis igneis, ac naribus spirantes ignem, qui tentassent ingredi circulum, verum efficacibus verbis abactos in malam rem. His rebus cum accrevisset animum Fauno, postero die summo cum apparatu rediit in circulum: cumque diu multis obtestationibus provocasset spectrum, Polus rursum cum collega suo procul ostendit sese ex equis atris horrendo fremitu, quasi cuperent irrumpere in circulum.

Th.

Nihil habebant ignis?

An.

Nihil; nam id male cesserat. Sed audi aliud commentum. Ducebant longum funem: eo leviter per humum tracto, dum hinc atque hinc uterque se proripit, velut abacti exorcismis Fauni, sacerdotem utrumque, una cum vase quod habebant aquae sacrae plenum, provolvunt in terram.

Th.

Hoc praemii tulit pro sua actione parochus?

An.

Tulit: et tamen maluit hoc perpeti, quam deserere coeptam fabulam. His ita gestis, ubi reditum est ad colloquium, depraedicat apud Polum Faunus, quanto fuisset in periculo, et quam fortiter utrumque cacodaemonem suis verbis profligasset: iamque certam conceperat fiduciam, nullum esse tam noxium aut impudentem daemonem, qui posset in circulum irrumpere.

Th.

Faunus ille non multum abest a fatuo.

An.

Nihil adhuc audisti. Hucusque progressa fabula, commodum supervenit Poli gener: nam eius filiam duxerat natu maximam: iuvenis, ut scis, ingenio mire festivo.

Th.

Scio: nec abhorrens ab huiusmodi iocis.

An.

Abhorrens? Nullum ille vadimonium non desereret, si talis vel spectanda, vel agenda esset fabula. Huic socer rem omnem denarrat, atque illi delegat partes, ut animam agat. Sumit ornatum, ac lubens; convolvit se linteo, quemadmodum apud nos solent funera: habet prunam vivam in testa, quae per linteum reddebat speciem incendii. Sub noctem itum est ad locum, ubi haec agebatur fabula. Audiuntur miri gemitus. Faunus expedit exorcismos omnes. Tandem procul inter vepretum ostendit sese anima, subinde ostentans ignem, ac misere suspirans. Hanc cum Faunus obtestaretur, ut eloqueretur quisnam esset, subito prosiliit e vepreto Polus ornatu cacodaemonis, fictoque fremitu:Nihil, inquit,tibi iuris est in hanc animam: mea est; ac subinde procurrit usque ad oram circuli, velut impetum facturus in exorcistam; moxque velut submotus verbis exorcismi, et vi aquae sacrae, quam illi multa aspersit, retrocessit. Tandem abacto paedagogo daemone, nascitur dialogismus Fauni cum anima. Percunctanti et obtestanti, respondit se esse animam Hominis christiani. Rogata, quo nomine vocaretur, respondit:Faunus.Faunus, inquit,idem mihi nomen est. Iamque ex communi nomine res coepit illi magis esse cordi, ut Faunus Faunum liberaret. Cum Faunus multa percunctaretur, ne diutina confabulatio proderet fucum, subducebat sese anima, negans sibi fas esse diutius colloqui, quod tempus urgeret, quo cogeretur abire, quo liberet daemoni; pollicita tamen est, sese postridie redituram, hora qua fas esset. Rursus convenitur in aedibus Poli, qui choragus erat fabulae. Ibi denarrat exorcista, quid esset gestum, nonnulla etiam admentiens, quae sibi tamen persuadebat esse vera. Adeo favebat negotio, quod agebatur. Iam hoc compertum erat, scilicet, animam esse Christianam, quae sub inclementissimo daemone diris cruciatibus vexaretur. Huc omnis conatus intenditur. Verum in exorcismo proximo ridiculum quiddam accidit.

Th.

Obsecro quidnam?

An.

Cum Faunus evocasset animam, Polus, qui daemonem agebat, prorsus sic assiliit, quasi intra circulum irrupturus, cumque contra Faunus pugnaret exorcismis, multamque vim aquae aspergeret, tandem exclamat daemon, se ne pili quidam facere ista omnia:Rem, inquit, habuisti cum puella; mei iuris est. Id cum Polus ioco diceret, tamen forte fortuna verum dixisse visus est: nam exorcista hoc dicto tactus, ilico recepit se in centrum circuli, et nescio quid immussavit in aurem parocho. Id Polus sentiens, recepit sese, ne quid audiret, quod audire fas non esset.

Th.

Sane polus religiosum ac verecundum agebat daemonem.

An.

Sic est, reprehendi poterat actio, quod parum meminisse decori. Exaudivit tamen parochi vocem indicentis satisfactionem.

Th.

Quam?

An.

Ut ter diceret praecationem dominicam: ex hoc coniiciebat, illum ter habuisse rem eadem nocte.

Th.

Hoc sane regularis ille praeter regulam.

An.

Homines sunt et lapsus erat humanus.

Th.

Perge: quid deinde factum.

An.

Iam Faunus ferocior redit ad oram circuli, et vitro provocat daemonem. At ille iam timidior refugiebat.Fefellisti me, inquiens:si sapuissem, non monuissem te. Persuasum est hoc multis, quae semel sacerdoti confessus sis, prorsus abolita esse e memoria daemonis, ne possit opprobrare.

Th.

Iocum plane ridiculum narras.

An.

Sed, ut aliquando finiam fabulam, diebus aliquot hunc in modum colloquium habitum est cum anima. Summa huc evasit. Roganti exorcistae, num qua via posset a cruciatu liberari, respondit ille, posse, si pecunia, quam reliquisset fraude partam, restitueretur. Ibi Faunus,Quid, inquit,si per bonos viros dispensaretur in pios usus? Respondit, et hoc profuturum. Heic exhilaratus exorcista, summa diligentia percunctatus est, quanta esset summa. Illa dixit,ingentem; quod illi erat bonum atque commodum. Indicavit et locum, sed procul dissitum, ubi thesaurus heic defossus esset. Praescripsit in quos usus vellet impendi.

Th.

In quos?

An.

Ut tres susciperent peregrinationem, quorum unus adiret limina Petri, alter iret salutaturum Iacobum Compostellanum, tertius oscularetur pectinem Iesu, qui est Treveris. Deinde per aliquot monasteria magna vis psalteriorum, ac missarum perageretur. Quod superesset, ipse pro suo arbitratu dispensaret. Iam totus erat in thesauro Fauni animus; illum toto pectore devorat.

Th.

Vulgaris morbus est, quanquam hoc nomine peculiariter male audiunt sacerdotes.

An.

Ubi nihil esset omissum, quod ad pecuniae negotium pertineret, exorcista submonitus a Polo, coepit animam de curiosis artibus percunctari, de alcumistica, deque magia. Et ad haec anima quaedam respondit pro tempore, ceterum pollicita, se plura indicaturam, simul atque illius opera liberata fuisset a paedagogo daemone. Sit hic, si videtur, tertius fabulae actus. In quarto Faunus coepit ubique serio praedicare rem prodigiosam, nihil aliud crepare in colloquiis, in conviviis; polliceri monasteriis magnifica quaedam: et omnino nihil iam humile loquebatur. Adiit locum, reperit signa, non ausus tamen est effodere thesaurum, quod anima iniecisset scrupulum, ingenti periculo facturum, si prius, quam essent peractae missae, thesaurus attingeretur. Iam multis nasutioribus subolebat fucus. Cum tamen ille nusquam non depraedicaret suam stultitiam, clam admonitus est ab amicis, praesertim ab Abbate suo, ne qui hactenus habitus esset vir prudens, nunc diversam de se speciem daret omnibus. Ille tamen nullius oratione potuit commoveri, quo minus crederet, rem esse seriam, adeoque penitus haec imaginatio occupavit animum hominis, ut praeter spectra et malos genios nihil loqueretur. Abierat mentis habitus in ipsam faciem, quae sic pallebat, sic erat extenuata, sic deiecta, ut larvam esse diceres, non hominem. Quid multis? minimum aberat a vera dementia, ni celeri remedio succursum fuisset.

Th.

Nimirum hic erit extremus actus fabulae.

An.

Eum tibi reddam. Polus et huius gener huiusmodi technam commenti sunt. Effinxerunt epistulam raris literis descriptam, idque non in chartis vulgaribus, sed in his, in quibus artifices reponunt bracteas auri, subrubentibus, ut scis, luto. Epistolae sententia haec erat:Faunus dudum captivus, nunc liber, Fauno liberatori suo optimo salutem aeternam. Non est, mi Faune, cur te diutius in hoc negotio maceres; respexit deus animi tui piam voluntatem, et illius merito me liberavit a suppliciis: ego nunc feliciter ago inter angelos. Te manet locus apud divum augustinum, qui proximus est apostolorum choro. Ubi veneris ad nos, agam tibi gratias coram. Interim cura ut vivas suaviter. Datum e coelo empyreo, Idibus Septembribus, anno millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo, sub sigillo annuli mei. Haec epistola clam posita est in altari, ubi facturus erat rem divinam Faunus. Ea peracta subornatus est, qui eum submoneret de re, quasi casu deprehensa. Nunc eam circumfert epistolam, et ostentat ceu rem sacram: nihilque credit certius, quam eam e coelo perlatam ab angelo.

Th.

Istud non est liberasse hominem insania, sed mutasse insaniae genus.

An.

Sic est profecto, nisi quod nunc insanit suavius.

Th.

Antehac non soleo multum tribuere fabulis, quae vulgo feruntur de spectris; sed posthac multo minus tribuam: suspicor enim ab hominibus credulis, et Fauni similibus, multa pro veris prodita literis, quae simili artificio sunt adsimulata.

An.

Ego pleraque huius generis esse credo.