Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Gravidae

Faxit Deus ut feliciter parias: ut maritum pulchra prole facias parentem. Faxit illa virgo mater, ut feliciter fias mater. Precor, ut hic tumor uteri feliciter subsidat. Velint superi, ut non maiore molestia elabatur, quam illapsum est, quidquid est hoc oneris, quod gestas. Donet tibi Deus felix puerperium.

Convivis

Sit felix convivium. Bene sit universo coetui. Precor omnia laeta vobis omnibus. Deus bene fortunet vestrum convivium.

Sternutanti

Sit faustum ac felix. Servet te Deus. Sit salutiferum. Bene vertat Deus.

Auspicanti quippiam

Sit felix et faustum reipublicae. Bono sit omnibus, quod instituis. Bene vertat, quod agis. Bene fortunet Deus tuos labores. Faveant superi tuis conatibus. Quaeso, ut, quod instituisti, superis bene fortunantibus, feliciter absolvas. Bene fortunet Christus opt. max. quod in manibus est. Feliciter cedat, quod instituisti. Feliciter exeat, quod aggressus es. Rem sanctam aggressus es; precor, ut felix sit exitus, ac prosperum numen adspiret pulcherrimis coeptis. Christus bene coepta secundet. Prospere succedat, quod auspicatus es. Deum opt. maximumque precor, ut istud consilium, quam est honestum, tam sit et felix. Bonis avibus coepta res est, melioribus exeat. Precor, ut bonis avibus Italiam adeas, melioribus redeas. Opto tibi felicem cursum, et recursum feliciorem. Faxit Deus, ut, itinere hoc feliciter peracto, brevi tibi prosperum reditum gratulemur. Contingat tibi feliciter et navigare et renavigare. Sit iter laetum, reditus laetior. Utinam ista profectio tibi succedat ex animi tui sententia. Utinam tibi tam iucunda sit ista profectio, quam nobis erit interim molestum tui desiderium. Bonis auspiciis solvas ancoram. Precor, ut ex utriusque votis succedat hoc iter. Precor, ut hic contractus commodo bonoque sit utrisque. Precor, ut hoc matrimonium voluptati sit omnibus nobis. Sospitet te Iesus opt. max. Superi propitii te nobis incolumem restituant. Servet te Deus animae dimidium meae. Opto tibi reditum incolumem. Precor, ut hic annus tibi laetis auspiciis ineat, laetioribus procedat, laetissimis exeat, ac saepius recurrat semper felicior.Resp. At ego vicissim tibi multa saecula felicissima precor, ne tu gratis sis nobis bene precatus. Precor, ut hic dies tibi candidus illuxerit. Precor, ut hic sol tibi felix surrexerit.Resp. Tantundem tibi reprecor. Sit felix exortus huius diei, et sit utrique nostrum prosperrimus. Opto tibi noctem prosperam, pater. Precor tibi noctem placidam. Contingat tibi felix somnus. Det Deus placidam quietem. Det somnum absque somniis. Faxit Deus, ut aut placide dormias, aut feliciter somnias. Sit tibi fausta nox.Resp.. At ego tibi, quando gaudere soles lucro, pro una fausta mille precor faustissimas.