Ra.
Profer ocreas: nam equitandum est.
Sy.
En adsunt.
Ra.
Probe quidem abs te curatae: totae albent situ. Opinor nec extersas, nec unctas hoc
anno, adeo rigent prae siccitate. Exterge subuvido panno: mox unge ad ignem
diligenter, ac macera, donec mollescant.
Sy.
Curabitur.
Ra.
Ubi calcaria?
Sy.
Adsunt.
Ra.
Verum, sed obducta rubigine. Ubi frenum et ephippia?
Sy.
Sunt in promptu.
Ra.
Vide, ne quid desit, aut ne quid ruptum, aut mox rumpendum, ne quid nobis sit in
mora, quum erimus in cursu. Propera ad sellarium, et hoc lorum cura sarciendum.
Reversus inspice soleas sive calceos equorum, num qui clavi desint, aut vacillent.
Quam macilenti sunt equi, quamque strigosi! Quoties absterges aut pectis illos in anno?
Sy.
Imo quotidie.
Ra.
Nimirum res ipsa loquitur. Ieiunant, opinor, nonnunquam totum triduum.
Sy.
Minime.
Ra.
Negas tu quidem, sed aliud dicturi sint equi, si loqui liceat: quanquam satis
loquuntur ipsa macie.
Sy.
Curo sedulo.
Ra.
Cur igitur tu habitior equis?
Sy.
Quia non pascor foeno.
Ra.
Hoc igitur restat. Adorna manticam celeriter.
Sy.
Fiet.