Personae
Sy.
Opto tibi multam felicitatem.
Ge.
Et ego tibi conduplicatum opto, quicquid optas mihi.
Sy.
Quid agis rei?
Ge.
Confabulor.
Sy.
Quid? confabulare solus?
Ge.
Ut vides.
Sy.
Proinde tibi videndum, ut cum homine probo fabuleris.
Ge.
Imo cum lepidissimo congerrone fabulor.
Sy.
Quo?
Ge.
Apuleio.
Sy.
Istud quidem nunquam non facis. Sed amant alterna Camoenae. Tu perpetuo studes.
Ge.
Non est ulla studiorum satietas.
Sy.
Verum, sed est tamen modus quidam. Non omittenda quidem sunt studia, sed tamen
intermittenda nonnunquam. Non abiicienda sunt, sed relaxanda. Nihil suave, quod
perpetuum. Voluptates commendat rarior usus. Tu nihil aliud, quam studes. Perpetuo
studes. Continenter incumbis literis. Indesinenter inhaeres chartis. Studes noctes ac
dies. Nunquam non studes. Assiduus es in studio. Iugiter intentus es libris. Nullum
facis studendi finem, neque modum. Nullam studiis tuis requiem intermisces. Nunquam
studendi laborem nec intermittis, nec remittis.
Ge.
Age, tuo more facis. Rides me, ut soles. Nunc ludis tu quidem me. Salse me rides.
Satyricum agis. Naso me suspendis adunco. Non me fallit tuum scomma. Nunc plane ioco
mecum agis. Sum tibi risui. Rideor abs te. Pro delectamento me habes. Nunc me ludos
deliciasque facis. Eadem opera assue mihi auriculas asini. Ipsi codices pulvere
situque obducti loquuntur, quam sim immodicus in studio.
Sy.
Emoriar, ni loquor ex animo. Dispeream, si quid fingo. Ne vivam, si quid simulo.
Loquor id, quod sentio. Quod res est, dico. Serio loquor. Ex animo loquor. Non secus
sentio, quam loquor.