Philodoxus
Personae
Ph.
Felix auspicium interpretor occursum tuum, Symbule.
Sy.
Utinam sit aliquid, Philodoxe, in quo tibi queam esse felix!
Ph.
Quid auspicatius, quam si quis deus occurrat homini?
Sy.
Equidem nihil istoc existimarem auspicatius, etiamsi sexcentae volitent noctuae. Sed
quem mihi narras deum?
Ph.
Te, inquam, Symbule.
Sy.
Mene?
Ph.
Te plane.
Sy.
Ego deos cacantes nunquam feci pili.
Ph.
Si non fallit proverbium, deum esse quisquis iuvat mortalem, tu mihi deus esse potes.
Sy.
De fide proverbii viderint alii; ego certe perquam lubens amico profuero, si queam.
Ph.
Non est quod metuas, Symbule, haud peto mutuum: sacra res est consilium; eo tantum me iuva.
Sy.
Atqui istuc ipsum est petere mutuum, quandoquidem hoc officii genus inter amicos ultro
citroque commeare debet, quemadmodum et cetera omnia. Sed quid est rei, in quo meum
desideras consilium?
Ph.
Piget obscuritatis; cuperem esse celebris; commonstra viam.
Sy.
En tibi compendiarium. Imitare Herostratum, qui incendit templum Dianae, aut huic
simillimum Zoilum, qui laceravit Homerum; aut aliud aliquod facinus memorabile designa,
et A)OI/DIMOS eris cum Cercopibus ac Neronibus.
Ph.
Famam ex scelere parent alii; ego nomen ambio rumoris honesti.
Sy.
Talem igitur te praesta, qualis optas praedicari.
Ph.
At multis egregia virtute praeditis non contigit nominis celebritas.
Sy.
Istud an verum sit, nescio: attamen si id eveniat quod ais, ipsa virtus abunde magnum
sui praemium est.
Ph.
Vera praedicas, planeque philosophice. Veruntamen, ut sunt res humanae, mihi videtur
gloria praecipuum quoddam ornamentum esse virtutis; quae non aliter gaudet agnosci, quam
sol amat lucere, vel ob hoc ipsum, ut et prosit quam plurimis, et quam plurimos ad sui
pelliciat aemulationem. Postremo non video quam possessionem speciosiorem parentes
liberis suis relinquere possint, quam honesti nominis immortalem memoriam.
Sy.
Ut video, gloriam expetis virtute partam.
Ph.
Scilicet.
Sy.
Proinde tibi propone literis omnium celebratos, Aristidem, Phocionem, Socratem,
Epaminondam, Scipionem Africanum, Catones, seniorem et uticensem, M. Brutum, et horum
similes, qui belli domique de republica quam optime mereri studuerunt. Heic est enim
feracissimus gloriae campus.
Ph.
Verum inter istos celebres, Aristides ostracismo iussus est solum vertere; Phocion et
Socrates biberunt cicutam; Epaminundas capitis est postulatus, quemadmodum et Scipio;
Cato senior quadragies reus caussam dixit, Uticensis sibi mortem conscivit, itidem
Brutus. Ego gloriam optarem nulla invidia contaminatam.
Sy.
At istuc ne Herculi quidem filio concessit Iuppiter. Nam post tot monstra virtute
domita cum excetra fuit extremum certamen, idque multo omnium pertinacissimum.
Ph.
Ego Herculi suos gloriosos labores nunquam invidebo. Eos demum felices duco, quibus
obtigit honestum nomen nulla invidia contaminatum.
Sy.
Vis, ut video, suaviter vivere; eo metuis invidiam, nec id iniuria, KA/KISTON GA/R E)STI\ QHRI/ON.
Ph.
Sic est.
Sy.
Ergo LA\QE BIW/SAS
Ph.
At istuc est mortuum esse, non vivere.
Sy.
Intelligo quid affectes. In sole clarissimo versari gaudes absque umbra.
Ph.
Istuc quidem fieri non potest.
Sy.
At nihilo magis fieri potest, ut gloriam consequaris nulla contaminatam invidia. Recte
facta ultro sequitur gloria, gloriam comitatur invidia.
Ph.
Atqui posse gloriam absque invidia contingere, docet nos senex ille comicus; ita
ut facillime sine invidia laudem invenias et amicos pares.
Sy.
Si ista laude contentus es, quam tulit Pamphilus adolescens obsequiis et morum
commoditate, poteris eodem e loco petere rationes assequendi quod expetis, unde
decerpsisti sententiam. In omni re memento: Ne quid nimis; sed tamen mediocriter omnia:
esto facilis in perferendis aliorum moribus, ad leviora vitia connivens; ne sis
praefractus, tuaeque sententiae nimium tenax, sed aliorum studiis temet accommoda: nulli
laedas os, sed comem te praebeas omnibus.
Ph.
Adolescentiae favent plerique, nec magni negotii sit tum istam parare laudem: ego
magnificum quoddam nominis decus optarim, quod per universum orbem resonet, quodque cum
aetate semper fiat illustrius, atque a funere tandem clarius elucescat.
Sy.
Equidem laudo generosam istam indolem tuam, Philodoxe. Ceterum si cupis gloriam virtute
partam, praecipua virtus est, negligere gloriam: et summa laus est, non ambire laudem,
quae magis sequitur fugientem. Videndum est igitur, ne, quo impensius ista ambis, hoc
frustrere magis.
Ph.
Non sum Stoicus A)PAQH/S: tangor humanis affectibus.
Sy.
Si te profiteris hominem, nec ea recusas, quae sunt humanae sortis, cur ea venaris,
quae nec deo contingunt? Nosti enim Theocriticum illud non minus vere quam scite dictum,
Iovem nec pluvium nec serenum placere omnibus.
Ph.
Non est fortassis ignis absque fumo; sunt tamen A)/KAPNA.
Si non potest obtineri, quin aliqua livoris nubecula obscuretur hominis gloria, arbitror
tamen esse rationes, quibus fiat, ut quam minimum invidiae sit admixtum.
Sy.
Eas igitur tibi vis commonstrari?
Ph.
Percupio.
Sy.
Modice virtutem exsere, et minus gravaberis invidia.
Ph.
At gloria nisi sit insignis, non est gloria.
Sy.
Ecce tibi certissimam viam. Designa praeclarum aliquod facinus, et morere, et citra
invidiam celebraberis cum Codris, Menoeceis, Iphigeniis, Curtiis ac Deciis.
Pascitur in vivis liquor, post fata quiescit.
Ph.
Equidem, ut ingenue quod res est fatear, cupio liberis ac nepotibus meis honesti
nominis hereditatem relinquere: verum huius rei fructum vivus apud vivos aliquandiu
decerpere cupiam.
Sy.
Age, non te suspendam amplius. Certissima ad illustre nomen est via bene mereri, quum
privatim de singulis, tum publicitus de universis. Id partim fit officiis, partim
benignitate. Benignitas sic temperanda est, ne cogaris ab aliis rapere quod aliis
suppedites. Nam ex huiusmodi largitionibus plus odii nascitur apud probos quam favoris
apud improbos. Porro ab improbis laudari, infamia verius est quam gloria. Ad haec
benignitatis fons largiendo exhauritur. Porro beneficentia, quae constat officiis,
fundum non habet: imo quo largius hinc hauritur, hoc scatet uberius. At heic multae res
sunt, quae et invidiam mitigant, et famae celebritatem illustrant, quas nemo sibi
praestare valet, sed contingunt gratuito favore numinis.
Gratior est pulchro veniens e corpore virtus.
At formam corporis sibi nemo largitur. Adfert secum dignitatis plurimum generis
claritudo. At haec quoque fortunae munus est. Idem sentiendum de divitiis, quae recte
factis partae ab avis atque atavis ad nos devenerunt. Ne hoc quidem quisquam sibi
praestat. Huius generis sunt et ingenii dexteritas, ac dicendi gratia, lepos et comitas
non ascita, sed ingenita. Postremo decorum quoddam arcanum atque etiam felicitas; cuius
effectum in multis videmus quotidie, caussam reddere nemo potest. An non frequenter
conspicimus eadem geri dicive a diversis, et magnam inire gratiam qui peius gessit
dixitve, quum is qui melius rem egerit, pro gratia referat odium? Hoc prisci quidam ad
genios referebant. Dicebant enim in ea re quemque fortunatum esse ad quam natus esset;
contra parum succedere, quod quis invita Minerva iratoque genio tentaret.
Ph.
Heic igitur nullus est consilio locus?
Sy.
Vix ullus: attamen qui sagaces sunt, deprehendunt in pueris aut adolescentibus notas
quasdam, quibus coniecturam facere liceat, ad quae studia, quodve vitae genus quasve
actiones sint idonei. Idem indicat in nobis arcanus quidam animi sensus, quo a quibusdam
abhorremus nulla evidente caussa, ad quaedam item miro impetu rapimur. Hinc est quod
alius feliciter tractat rem militarem, alius dexter est in negotiis politicis, alium
dicas ad studia natum. Quanquam et in his mira varietas; nimirum tanta, quanta est
functionum diversitas. Alium natura genuit imperio, alium voluit esse fortem militem:
cui plurimum indulsit, ei concessit, ut, iuxta Homerum, pariter et bonus sit lancearius,
et egregius dux. Itidem in rebus civilibus, alius valet in consilio, alius in agendis
caussis excellit, alius obeundis legationibus et gaudet et feliciter rem gerit. De
studiorum varietate quid attinet dicere? Sunt qui sic rapiantur ad institutum
monasticum, nec ad quodvis, sed vel ad hoc, vel illud, ut vitam sibi putent acerbam,
nisi, quod optant, assequantur. Sunt e diverso qui mirum in modum abhorrent, ut mori
ducant potius, quam fieri monachum: nec id odio faciunt, aut certa ratione, sed arcano
quodam naturae sensu.
Ph.
Ista quidem in compluribus ita, ut narras, et comperi nonnunquam, et frequenter
admiratus sum.
Sy.
In his igitur bonis, quae nobis gratuito largitur naturae benignitas, multo minus
orietur invidiae, si fastus absit et ostentatio. Amabilior enim est forma, aut
nobilitas, aut opulentia, aut facundia, in his qui se his bonis praecellere quasi
nesciunt. Comitas autem et modestia nihil imminuunt haec commoda, sed ut gratiam addunt,
ita depellunt invidiam. Haec autem comitas et morum suavitas oportet in omnibus vitae
actionibus sit perpetua, nisi prorsus repugnat Minerva. Nam frustra, ut opinor, tentaret
Xenocrates, quod successit Socrati ac Diogeni: frustra moliretur Cato Censorius, quod
Laelium fecit gratiosum. Attamen Demea ille Terentianus subito mutatus, satis declaravit
quantum ad conciliandam benevolentiam habeat momenti studiis et affectibus omnium
obsecundare. Verum quoties a recto receditur, iam et a vera gloria ad temporarium
hominum favorem degeneratur. Ceterum ea demum gloria perpetua est, quae honesti
radicibus nititur, a iudicio rationis profecta. Nam affectus temporarios habent impetus;
qui simul atque relanguerint, odisse coepimus quod ante vehementer arrisit; ac proinde
plausus vertitur in sibilum, laus in vituperium. Ceterum ut ingenium prorsus inverti non
potest, ita potest aliqua ex parte corrigi.
Ph.
Exspecto quid dicas.
Sy.
Qui natura blandior est, is cavere potest, ne, dum apud omnes gratiosus esse studet,
deflectat ab honesto, neve dum sese quibuslibet accommodat polypum imitatus, sibi parum constet.
Ph.
Tales novi permultos lubricae fidei et erubescendae vanitatis.
Sy.
Rursus qui severiore sunt ingenio, dare operam oportet, ut sic affectent comitatem, ne
quod agunt, videatur simulatum; aut subinde ad naturam suam recurrant; pro laude geminum
dedecus sibi comparaturi, et quod interdum rigidius agant, et quod sint inconstantes.
Tantam enim vim habet constantia, ut qui vitiosam nacti sunt naturam, tamen ob hoc ipsum
levius ferantur, quod nusquam sunt sui dissimiles. Fucus autem simulatque suboluit,
etiam in benefactis gignit odium: porro quod simulatum est, perpetuo latere non potest;
aliquanto erumpat oportet: quod ubi factum fuerit, semel evanescit omnis ille magnificus
gloriae fumus, atque etiam in fabulam vertitur.
Ph.
Illud igitur, ut video, mones, a natura minimum, ab honesto minime recedendum esse.
Sy.
Tenes. Ad haec, scis, quidquid subito inclarescit, obnoxium esse invidiae. Inde vox
odiosa NEOPLOU/TWN apud Graecos, apud Romanos novorum
hominum cognomen, apud utrosque terrae filiorum et e coelo delapsorum. Ceterum fama quae
paulatim nascitur, et augescit, quemadmodum minimum habet invidiae, ita maxime durabilis
est; ut indicat hoc ille poëtarum acutissimus Horatius:
Crescit occulto velut arbor aevo fama Marcelli.
Proinde, si veram, si perpetuam, si livori quam minimum expositam gloriam expetis,
ausculta Socrati, qui dixit, quibusdam usu venire, ut dum nimium properant initio,
serius perveniant ad finem.
Ph.
Sed hominum vita brevis est.
Sy.
Ergo ad benefacta properandum, non ad gloriam, quae sua sponte consequitur. Non enim id
consulis, opinor, quibus rationibus longaevus fieri possis. Nam istuc Parcarum munus
est, quae fila ducunt et amputant, quum ipsis est visum.
Ph.
Utinam istuc quoque possis!
Sy.
Nunquam, o Philodoxe, divi tam fuerunt benigni, ut uni darent omnia. Quod annis
detrahunt, nominis splendore pensant. Quibusdam, sed paucissimis, tam indulgenter
favent, ut vivi, sibique quodam modo superstites, posteritate sua fruantur. Sed rari
sunt, quos aequus amavit Iuppiter. Hoc fortassis aliqui diis geniti
potuere; verum ista felicitas non cadit in hanc consultationem.
Ph.
Saepe mecum admirari soleo seu fortunae seu naturae invidentiam, quae nihil omnino
commodi largitur mortalibus quod non aliquo temperet incommodo.
Sy.
Quid igitur superest, amice, nisi ut homines nati, sortem humanam aequo feramus animo?
Iam et illud haud mediocriter conducit ad leniendam invidiam, si penitus cures habere
perspecta nationum, ordinum, et singulorum hominum ingenia, nimirum ad eorum exemplum,
qui bestiis cicurandis alendisque dant operam, siquidem horum praecipuum est studium,
animadvertere quibus rebus quodque animal vel efferetur vel deliniatur. Non iam loquor
tantum de discrimine quod est inter avem et quadrupedem, inter serpentem et piscem, aut
quod est inter aquilam et vulturem, inter elephantum et equum, inter delphinum et
phocam, inter viperam et aspidem; sed de innumera varietate, quae est in singulis
animantium generibus.
Ph.
Exspecto quo sis evasurus.
Sy.
Omnes canes sub una specie continentur: sed haec species quam innumeras formas
distrahitur! ut dicas illos genere distingui, non specie. Iam prorsus in eadem specie
quam varii sunt canum mores et ingenia!
Ph.
Immensa varietas.
Sy.
Quod de canibus dictum est, de singulis animantium generibus dictum puta: sed in nullo
magis elucet discrimen, quam in equis.
Ph.
Vera praedicas. Sed quorsum haec?
Sy.
Quidquid in animantium generibus, vel in formis, vel in singulis animantibus varietatis
est, hoc omne puta esse in homine. Illic reperies lupos varios, canes inenarrabili
varietate, elephantos, camelos, asinos, leones, oves, viperas, simios, dracones,
aquilas, vultures, hirundines; et quid non?
Ph.
Quid tum?
Sy.
Nullum autem est animal tam efferum, quin arte tractatum aliquam de se praebeat
utilitatem, aut certe non laedat.
Ph.
Nondum perspicio quid agas.
Sy.
Est nonnihil discriminis inter Hispanum, Italum, Germanum, Gallum et Anglum?
Ph.
Est plane.
Sy.
Adhaec est singulis in unoquoque genere peculiare quoddam ingenium.
Ph.
Fateor.
SY.
Hanc varietatem si sagaciter habueris animadversam, et singulorum moribus te
accommodes, perfacile consequeris, ut aut omnes habeas amicos, aut certe nullos inimicos.
Ph.
Si polypum me fieri iubes, ubi rectum et honestum?
Sy.
Est in rebus communibus aliquod obsequium, quod nullo pacto vitiat honestum; quod
genus, apud Italos osculo salutant viri viros: in Germania si facias idem, absurdum
videatur; sed pro osculo dextram porrigunt: rursus in Anglia viri salutant mulieres
etiam in templo obvias: idem si fiat in Italia, flagitium habeatur: item in Anglia
porrigere poculum tuum intervenienti in convivio, civilitatis est; in Gallia contumeliae
est. In his et aliis huiusmodi citra recti Iacturam licet omnibus obsecundare.
Ph.
At perdifficile sit omnium gentium mores ac singulorum hominum ingenia nosse.
Sy.
Verum, o Philodoxe, si gloriam insignem quaeris, eamque virtute partam, necesse est ut
virtutem quoque praestes non vulgarem. Scis autem virtutem circa difficilia versari,
quemadmodum ante Peripateticum illum docuit Hesiodus; proinde si mel cupis, apes feras oportet.
Ph.
Scio, et memini: sed mitigandae invidiae rationem quaerimus.
Sy.
Proin da operam, ut in bello dux esse malis quam miles; et in eo bello, quod gerendum
cum invisis hostibus potius, quam cum civibus aut sociis. In republica ea potissimum
munia capesse, quae popularia sunt et gratiosa. Velut defendere popularius est, quam
accusare; honorare, quam punire. Quod si qua incidunt, sicut incidere necesse est,
natura molesta, tamen ea quoque, si vitari non possunt, commoditate sunt lenienda.
Ph.
Quo pacto?
Sy.
Sedes Iudex aut arbiter; altera pars nonnihil offendenda est; sed ea rem aequitate
geras, ut, si fieri possit, etiam victus gratias agat.
Ph.
Qui sic?
Sy.
Puta. Intenditur actio furti aut sacrilegii: muta si potes, actionis formulam, et fac
ut sit actio rei vindicandae. Heic protinus ita reum sublevas, ut nihil tamen decedat
actori. Porro actionem omnem sic moderare, ut citra actoris dispendium reo videaris
aequus. Postremo damnati poenam nonnihil mitiga. Absit interim aut vultus torvitas, aut
verborum acerbitas, aut morositas; quae res faciunt, ut quidam peiorem ferant gratiam
pro dato beneficio, quam alii pro negato. Interdum monendus est amicus: sed si nulla
spes emendationis, silere praestat. Si res gravior est, et spes est profectus, magni
refert qualis sit admonitio. Nam saepenumero fit, ut, qui sinistre aut intempestive
admonet, et morbum exasperet et ex amico reddat inimicum. Haec dexteritas magis etiam
habet locum, si agas cum principe. Nam horum affectibus nonnunquam incidit ut sit
resistendum. Quod si fit comiter ac dextre, paulo post qui obstitere plus ferunt gratiae
quam qui obsecundarunt. Quod enim cupiditati placet, temporarium est; quod recta ratione
geritur, perpetuo probatur. Longe vero maxima pars invidiae nascitur ex intemperantia
linguae. Quantum odii nonnunquam unica vox temere excidens concitat nonnullis! Quam
multis dictum aut iocus intempestivus fuit exitio! Laudabis igitur, sed dignos; idque
parce: sed vituperabis parcius, si tamen omnino quispiam vituperandus est: proinde
vitanda loquacitas. Difficillimum enim sit, simul et multa et opportune dicere.
Ph.
Assentior istis omnibus. Sed mihi videtur praecipua ad parandam nominis celebritatem
via, scribere libros.
Sy.
Vera praedicas, nisi quod obstat scribentium turba. Ac, si ista placet ratio, cura ut
exacte scribas potius, quam multa. Cum primis autem argumentum delige neque protritum,
neque cum multis commune; ad haec minime invidiosum: in id, quidquid insigne complurium
annorum lectione contractum est, conferas: tractatione vero tale reddes, ut voluptatem
habeat cum utilitate coniunctam.
Ph.
Prudenter tu quidem, Symbule; meoque animo feceris satis, si unum illud adieceris,
quibus rebus effici possit, ut maturius etiam contingat gloria. Multos enim video, qui
vix sub obitum inclarescunt, nonnullos a rogo, quod aiunt, demum innotescere.
Sy.
Heic quod consulam, nihil habeo melius, quam quod tibicen suasit tibicini. Fac ut his
teipsum probes, qui gloria iam vicerunt invidiam; in horum amicitiam temet insinua,
quorum honorifica de te praedicatio facile populare studium tibi conciliabit.
Ph.
At si quando exoriatur invidia, quid ostendis remedii?
Sy.
Fac quod solent hi qui picem coquunt; si flamma effulserit, infundunt aquam; ac tum
magis efferatur ac stridet incendium, ni id facias constanter ac saepius.
Ph.
Quid istud aenigmatis est?
Sy.
Invidiam oborientem beneficiis obrue potius, quam vindicta. Nihil egit Hercules
resectis Hydrae Lerneae capitibus; igni Graeco devicit exitiabile monstrum.
Ph.
Sed quem vocas ignem Graecum?
Sy.
Qui ardet etiam in mediis aquis. Eum adhibet, qui lacessitus iniuria malorum, non
cessat tamen de omnibus bene mereri.
Ph.
Quid ego audio? beneficentia igitur nunc aqua est, nunc ignis?
Sy.
Quid vetat? quando Christus in allegoriis nunc sol est, nunc ignis, nunc lapis. Dixi
sedulo; si quid melius eris nactus, sequitor, meumque repudiato consilium.