Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

In primo congressu

Non temere docet quidam, ut salutemus libenter. Comis enim et blanda salutatio saepe conciliat amicitiam, inimicitiam diluit: certe mutuam benevolentiam alit augetque. Quidam usque adeo Demeae sunt, ingenioque agresti, ut vix salutati resalutent.

Nonnullis hoc vitii conciliavit educatio verius, quam natura.

Urbanitatis est, salutare obvios, aut eos, qui nos adeunt, aut quos adimus ipsi colloquendi gratia. Item operis aliquid agentes, coenantes, oscitantes, singultientes, sternutantes, tussientes. In ructu crepituve ventris salutare, hominis est plus satis urbani.

Sed incivilius etiam, eum salutare, qui reddit urinam, aut alvum exonerat.

Salve pater, salve matercula, salve mi frater, salve praeceptor observande, salve multum, mi patrue, salve dulcissime nepos.

Urbanum est, addere cognationis aut affinitatis titulum, nisi quum habent aliquid odii: tum enim praestat abuti minus quidem propriis, sed plausibilioribus: veluti, quum novercam salutamus matrem; privignum, filium; vitricum, patrem; sororis maritum, fratrem; fratris uxorem, sororem. Idem in aetatis aut officiorum titulis faciendum. Gratius enim fuerit, si senem patrem, aut virum eximium salutes, quam aetatis cognomine; etiamsi olim honoris causa dicebatur, W)= GE/RON. Salve praefecte, salve tribune. Non autem, salve caligarie, aut calcearie. Salve adolescens, salve iuvenis. Senes ignotos adolescentes filiorum cognomento salutant, adolescentes vicissim illos patres aut dominos.

Blandior salutatio inter amantes

Salve

mea Corneliola
mea vita
mea lux
meum delicium
meum suavium
mel meum
mea voluptas unica
meum corculum
mea spes
meum solatium
meum decus

Honoris gratia, aut secus

Salve here. Ohe, salve tu quoque, bone vir. Salve vir ornatissime, clarissime. Salve etiam atque etiam, literarum decus. Salve plurimum, amicorum optime. Salve mi Maecenas. Salve patrone singularis. Salve vir spectatissime. Salve unicum huius aetatis ornamentum. Salve Germaniae delicium. Salvete, quotquot estis, una salute omnes. Salvete pariter omnes. Salvete belli homunculi. Salve congerro lepidissime. Salve vini pernicies.Resp.. Salve et tu gurges, helluoque placentarum. Salve multum, virtutis omnis antistes.Resp.. Salve tantundem totius probitatis exemplar. Salve anicula annos nata quindecim.Resp.. Salve puella annorum octoginta. Bene sit tibi cum tuo calvitio.Resp.. Bene tibi cum lacero naso. Ut salutaris, ita resalutaberis. Si male dixeris peius audies. Salve iterum atque iterum.Resp.. Et tu salve perpetuum. Salve plus millies.Resp.. Equidem malim salvere semel. Salve, quantum vis.Resp.. Et tu quantum mereris. Salvere te iubeo. Quid si nolim? Equidem aegrotare malim, quam tua salute salvere.

Salva sit tua

Sanctitas
Amplitudo
Celsitudo
Maiestas
Beatitudo
Sublimitas

magis vulgo recepta sunt, quam probata doctis.

In tertia persona

Sapidus Erasmo suo salutem dicit.

Sapidus Beatum suum plurima salute impertit.

Alia forma

Salvus sis, Crito. Bene tibi sit, vir optime.Resp. Et tibi melius. Pax tibi, frater, Christiana salutatio est, a Iudaeis profecta, neque tamen repudianda. Similis est, Bona vita. Ave praeceptor.Resp. Equidem malim habere, quam avere. *XAI=RE.Resp. Memento te Basileae esse, non Athenis.Resp. Cur tu igitur audes Romane loqui, quum Romae non sis?