Personae
Qu.
Disce, inquit Cato, sed a doctis. Cupio itaque, mi Utenhovi, te magistro discere,
quamobrem prisci illi religionis antistites edixerint, ut clerici talaribus tunicis
uterentur, hoc est, usque ad talos demissis.
Ca.
Duabus, opinor, de caussis. Primum verecundiae gratia, ne quid nudi pateret oculis. Nam
olim nec hoc caligarum genus fuit repertum, quod nunc ab ilibus usque ad imos pedes
corpus tegit, neque subligaribus aut femoralibus vulgo utebantur. Eadem de caussa turpe
est foeminis, brevioribus uti vestimentis, quo magis consultum sit sexus pudori. Deinde
ut non solum moribus, verum etiam habitu differrent a populo, in quo ut quisque est
prophanissimus, ita brevissimis tunicis uti gaudet.
Qu.
Non dissimile veri est quod narras. Ceterum ex Aristotele Plinioque didici, nulli
hominum esse talos, sed tantum quadrupedibus, non tamen omnibus, sed bisulcis plerisque,
nec rursus nisi his in tibiis posterioribus. Unde igitur vestis dici talaris potest,
quam gestat homo, nisi fuerunt homines olim quadrupedes, iuxta fabulam Aristophanis?
Ca.
Imo, si credimus Oedipo, et quadrupedes et tripedes et bipedes inveniuntur homines; nec
raro nobis e bello redeunt unipedes, interdum apodes: sed quod ad tali vocabulum
attinet, rectius mireris, si legas Horatium, qui fabulis quoque talos attribuit. Sic
enim, opinor, scribit in Arte poëtica:
Securus, cadat, an recto stet fabula talo.
Qu.
Poëtis licet, ut libet, loqui: apud quos Tmolus habet aures, et naves
loquuntur, et saltant quercus.
Ca.
Quin et Aristoteles tuus hoc te docere poterat, esse talos dimidiatos, quos ille vocat
H(MIASTRAGA/LOUS, quales tradit esse lyncum generi. Addit,
leonibus inesse quiddam vice tali, sed anfractuosum, quod ille vocat LABURINQW=DES, Plinius vertit tortuosum. Denique ubicunque
committuntur ossa ossibus ad flexus commoditatem, cava prominentibus inter se
respondent, utrinque lubrica cartilagine communitis, ac velut incrustatis partibus, ne
mutuo attritu sese laedant, ut idem docet Aristoteles. In his fere est aliquid, quod a
tali similitudine pariter et usu non discrepat; velut in ima tibia iuxta calcaneum, ubi
totius pedis flexus est, prominet quiddam talo simile, quod Graeci SFURO\N appellant. Rursus in flexura genu quod, ni fallor, I)SXI/ON appellant, quidam vertebrum. Simile quiddam videmus in
coxendicibus, in humeris; postremo in commissuris digitorum, pedis, ac manus. Quod ne
tibi mirum videatur, Graeci tradunt A)STRAGA/LOU vocabulum
apud probatos auctores tributum etiam ossibus, quibus spina connectitur, praesertim in
cervice. Citant enim hoc carmen:
*EK DE/ MOI AU)XH\N A)STRAGA/LWN E)A/GH
Quoniam autem Aristoteles tradit, priores tibias animanti datas ad celeritatem, et ob
id carere talis; posteriores ad stabilitatem, quod in eam partem vergat pondus corporis,
quemadmodum ad robur iis, quae calcibus feriunt: Flaccus dum significare vult, fabulam
non eiectam, sed ad finem usque peractam, dicit illam stetisse fixo talo: nec aliter
tribuit fabulae talum, quam nos libro tribuimus calcem, et volumini umbilicum.
Qu.
Nae tu probe grammaticum agis.
Ca.
At quo magis id credas, Graeci literatores A)STRA/GALON
dici volunt a STRE/FW et A
particula privativa, quod minime flectatur, sed immobilis sit. Quanquam alii malunt
A)STRA/GALON, interiecta litera R, dictum pro ASTRA/GALON, quod
lubrica volubilitate stare nesciat.
Qu.
Ad istum modum licet plura divinare. Simplicius erat dicere, Nescio.
Ca.
Non usque adeo videbitur absurda divinatio, si cogites quantam habeat caliginem vocum
primitiva origo: tum in re nullam esse contrarietatem: quod apparebit, si propius
inspicias. Volubilis est talus, sed ita volubilis, ut eam partem, cui innectitur, reddat
ad standum firmiorem: deinde os ossi connectit, ne facile luxari queat.
Qu.
Tu vel sophistam agere possis, quantum video, si libeat.
Ca.
Sed nihil est, Talesi, quod nos torqueat etymologia vocis. Nam quod hodie Graeci vocant
A)STRA/GALON, prisci, quorum est Callimachus dixerunt
A)STRION, cuius hoc refertur hemistichium; *DE/KA D᾽ A)/STRIA AI)/NUTO LU/TRON, unde quemadmodum A)STRA/GALI/ZEIN, ita et A)STRI/ZEIN
dicebant talis ludere.
Qu.
Quale est igitur illud, quod proprie talum vocant?
Ca.
Est id quo nunc ludunt puellae, olim puerorum erat lusus, quemadmodum nuces. De quo est
illud Graecorum: *)AMF᾽ A)STRAGA/LOISI XOLWQEI\S, quum iram
levi de caussa susceptam indicant. Rursus Horatius in Odis: Nec regna vini
sortiere talis. Item in Sermonibus: Te talos, Aule, nucesque, etc.
Postremo dictum illud Lacedaemonii, ni fallor, Pueros esse fallendos talis, viros
iureiurando. Hunc talum negant in ullo animante inveniri, quod sit MW/NUXON, hoc est, ungula solida, excepto asino Indico unicorno: aut
quod sit POLUSXIDE\, hoc est, pede in multos digitos
ungulasve fisso; quod genus sunt leo, panthera, canis, simius, homo et avis, aliaque
permulta. Quae vero DI/XHLA sunt, hoc est, ungula bisulca,
pleraque talum habent, idque, ut recte dicebas, in posterioribus cruribus. Uni homini
duplici de caussa tali non sunt; primum quia bipes, deinde quia quinis digitis fissos
habet pedes.
Qu.
Ista frequenter audivi. Ceterum pervelim mihi situm ac formam tali describi. Nam istud
lusus genus etiam puellis hodie fastiditum est: sed aleam, chartas, aliosque masculos
lusus affectant.
Ca.
Non mirum, quum affectent et theologiam. Verum etiam si mathematicus sim, aut pictor,
aut etiam plastes, non possim tibi melius tali formam exhibere, quam ipso talo: nisi
mavis, ut tibi describam per literas, ut illi solent.
Qu.
Habesne talum?
Ca.
En tibi ovillum e dextro crure. Vides quatuor dumtaxat latera, quum in cubo et alea seu
tessera sint sex; in ambitu quatuor, in summo et imo duo.
Qu.
Sic est.
Ca.
In talo, quoniam summa pars et ima curvatur, non sunt nisi quatuor latera: quorum unum
vides velut in dorsum intumescere.
Qu.
Video.
Ca.
Quod est e regione, cavum habere. Illud Aristoteles vocat PRANE\S, id est, pronum; hoc U(/PTION,
id est, supinum. Velut in congressu uxoris et mariti, quum dant operam liberis, mulier
supina est, vir pronus; et manus, si vola spectet terram, prona est; si invertas,
supina. Quanquam oratores et poëtae nonnunquam his verbis abutuntur, quod ad
hanc rem nihil attinet.
Qu.
Isthuc quidem eleganter oculis subiecisti. Inter reliqua duo latera quid est discriminis?
Ca.
Alterum modice cavatum est, ut ossi, cui innectitur, congruat: alterum propemodum nihil
habet concavi, minusque armatum est cartilaginea tunica, sed tantum nervo et pelle tegitur.
Qu.
Video.
Ca.
Pronum latus nihil habet nervorum, sed supinae partis concavo adhaeret nervus,
quemadmodum dextri lateris summo, laevi imo.
Qu.
Pulchre narras; sed unde dignoscam dexterum a sinistro?
Ca.
Recte admones. Nam perperam docui, nisi dextri cruris talum intelligas. Dicam igitur
melius simulque, quod volebas, situm indicabo. Talus est in ipsa suffragine cruris infra coxam.
Qu.
Complures arbitrantur iuxta pedem esse.
Ca.
Errant. Is qui proprie dicitur talus, est in suffraginibus, quas Graeci KAMPA\S vocant, sed crurum, ut dixi, posteriorum. Inter pedem tuum
et genu tibia est.
Qu.
Sic opinor.
Ca.
Post genu KAMPH/.
Qu.
Assentior.
Ca.
Nam qui flexus est homini in brachiis, idem est quadrupedibus in cruribus
posterioribus; simiam excipio semihominem. Itaque quod genu est in cruribus, id cubitus
est in brachiis.
Qu.
Animadverto.
Ca.
Itaque flexus flexui respondet.
Qu.
Illud dicis, crurum posteriorum et priorum.
Ca.
Tenes. In ea igitur suffragine, quae respondet suffragini, quae est post genu, stat
talus erectus, quum stat quadrupes, cuius summa et ima pars leniter incurvatur, quanquam
non prorsus eodem modo. Nam superior replicatur in cornua quaedam, quas Aristoteles
appellat KERAI/AS, Theodorus vertit antennas, iuxta quas se
submittit pronum latus: ima tale nihil habet.
Qu.
Plane video.
Ca.
Illud ergo latus, quod spectat tibias priores, Aristoteles vocat supinum: quod illi
adversum est, pronum. Rursum sunt duo latera, quorum alterum intus spectat tibiam
posteriorem, puta laevam aut dextram, alterum spectat foras. Quod introrsum spectat,
Aristoteles appellat KW=LON, quod foras, I)SXI/ON.
Qu.
Prorsus oculis rem video. Iam superest ut nobis indices, quae fuerit olim talis ludendi
ratio. Nam qui lusus nostra memoria dicitur in usu fuisse, nihil convenit cum iis, quae
comperimus apud priscos auctores de hoc ludendi genere.
Ca.
Ac sane fieri potest, ut quemadmodum hodie chartis ac tesseris ad varias ludendi formas
abutimur, ita non fuerit eadem apud veteres talis lusitandi ratio.
Qu.
Probabile est quod dicis.
Ca.
Theodorus Gaza, sive, ut alii malunt appellare, Thessalonicensis, vertens Aristotelis
librum de historia animalium secundum, ait tali latus, quod foras transversum spectat,
Canem vocari, quod introrsum ad alterum crus, Venerem. Ceterum hoc quidem de suo
addidit. Nam Aristoteles haec tantum ponit: *TO\ ME\N PRANE\S E)/CW, TO\ DE\
U(/PTION EI)/SW, KAI\ TA\ ME\N KW=LA ENTO\S E)STRAMME/NA PRO\S A)/LLHLA, TA\ DE\ I)SXI/A KALOU/MENA E)/CW,
KAI\ TAI\S KERAI/AS A)/NW. Ceterum quando constat ab aliis, Veneris iactum
appellari, quoties ex quatuor talis nullus est, qui summam faciem habet cum alio
congruentem, demiror quid sequutus Theodorus unum latus appellet Venerem. Erasmus
noster, quem communem habemus amicum, huiusmodi observationum non admodum curiosus, in
proverbiis aliquot ex auctoritate veterum indicat quaedam de ludo talorum; velut in
proverbio, Non Chius, sed Cous, refert, Coum et Senionem eundem esse quem Graeci
E(CI/THN dicunt. Idem tradit in proverbio, Chius ad Coum,
(addens Chium eundem esse cum cane) Coi iactum fuisse felicem, Canis infelicem, teste
Persio
Quid dexter senio ferret,
Scire erat in votis, damnosa canicula quantum
Raderet.
Itidem Propertius:
Semper damnosi subsiluere canes.
Et Ovidius libro de Tristibus secundo damnosos canes appellat. Addit ex Martiale,
Senionem videri per se felicem; ceterum infelicem fieri, si accedat Canis. Sic enim loquitur:
Senio nec nostrum cum cane quassat ebur.
Iam Veneris iactum esse ut rarum, ita felicissimum, indicat Martialis in Apophoretis:
Quum steterit vultu nullus tibi talus eodem,
Munera me dices magna dedisse tibi.
Tot autem talis ludebatur, quot quisque habet latera. Nam tesseris non plus tribus ludi
solet. Sed propius ad ludendi rationem facit, quod scribit Suetonius in Octavio Augusto,
recitans ex illius quadam ad Tiberium epistola haec: Inter coenam lusimus GERONTIKW=S et heri et hodie. Talis enim iactatis ut quisque canem
aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos
tollebat universos qui Venerem iecerat.
Qu.
Docuisti, felicissimum esse iactum, quum omnes tali quatuor ostenderint diversum latus,
quemadmodum in tesserarum ludo fortunatissimus est, qui dicitur Midas; at nondum
declarasti, hunc iactum dici Venerem.
Ca.
Illud expediet tibi Lucianus, ita loquens in Cupidinibus: *KAI\ BALW\N
ME\N E)PI\ SKOPOU=, MA/LISTA DE\ EI)/ POTE TH\N QEO\N AU)TH\N EU)BOLH/SEIE MHDENO\S A)STRAGA/LOU
PESO/NTOS I)/SW| SXH/MATI PROSEKU/NEI, TH=S E)PIQUMI/AS TEU/CESQAI NOMI/ZWN. Loquitur
autem illic de Venere.
Qu.
Si falsus est Theodorus, duo tantum latera suis vocabulis designantur.
Ca.
Fortassis alicuius auctoritatem ille sequtus est, quae nos fugit: quod apud auctores
compertum est, afferimus in medium. Nam sunt qui meminerunt de numero Stesichorio in
talis, quem putant ogdoadem esse: item de Euripideo, qui continebat quadraginta.
Qu.
Restat ut lusus leges praescribas.
Ca.
Non arbitror, pueros iisdem usos legibus, quibus se usum fuisse scribit Octavius. Nec
probabile est, hoc ludendi genus quod commemorat, fuisse publicum. Id si fuisset, satis
erat dixisse, Inter coenam lusimus talis. Sed mihi subindicare videtur novam ludendi
conditionem inter illos repertam, velut aptam senibus, minimeque torquentem animos
sollicita cogitatione, quemadmodum faciunt hodie complures lusus, ut levius sit
intendere studiis.
Qu.
Profer, obsecro te, reliquos talos, ut experiamur.
Ca.
Sed deest nobis turricula volvendis talis, deinde tabula.
Qu.
Suffecerit haec mensa ad qualecunque specimen exhibendum. Pro turricula suffecerit
cyathus aut pileum.
Ca.
Imo complexus cavarum manuum. Iactus saepius ostendit supinam partem, quam pronam, et
pronam saepius, quam senionem aut canem.
Qu.
Videtur.
Ca.
Si inter quatuor talos extiterit unus canis, expones nummum; si duo, duos; si tres,
tres; si quatuor, quatuor. Item quoties ieceris senionem, toties recipies unum e nummis.
Qu.
Quid si senionem cum cane?
Ca.
Si vis, uterque nummum addet, neuter tollet; cui primum obtigerit Venus, is auferet acervum.
Qu.
Quid si talus ostendat partem supinam aut pronam?
Ca.
Is iactus erit irritus, et aut tu iactum repetes, aut iaciendi ius ad me devolvetur.
Qu.
Placet devolutio.
Ca.
Nunc appone sortem.
Qu.
Experiamur absque periculo.
Ca.
Vis tu tantam artem discere gratis?
Qu.
Verum impar certamen est inter artificem et rudem.
Ca.
Atqui spes lucri et damni metus reddet te attentiorem.
Qu.
Quanti certabimus?
Ca.
Si vis cito ditescere, centum ducatis.
Qu.
Utinam sint quos deponam. Tutius paulatim ditescere. En tibi solidum assem.
Ca.
Age, addemus pusillum pusillo, quemadmodum monet Hesiodus; sic quoque fiet ingens
acervus. Convolve ac mitte. Felix auspicium: canem habes; appone nummum et posthac
agnosce damnosum latus. Da talos.
Qu.
Felicius auspicium: treis habes canes; appone.
Ca.
Insidiatur tibi fortuna. Mitte, sed circumvolutos, o bone. Labor irritus, pronum habes
et supinum. Succedo, trade talos.
Qu.
O factum bene, rursum treis video canes.
Ca.
*MH\ PRO\ TH=S NI/KHS E)GKW/MION. Illectat, inquam, te fortuna.
Sed heus tu, ad hunc quidem modum edoctus sum. At mea sententia secus lusit Octavius.
Qu.
Quo modo?
Ca.
Qui canem iecerat, apponebat denarium, ut diximus; qui senionem, nihil quidem
auferebat, sed alter ponebat.
Qu.
Quid si plures seniones exissent?
Ca.
Totidem nummos alter addebat. Bene cumulatum acerv\um semel tollebat Venus. Et illud
addas licebit: cui nec senio obtigerit nec canis, nihil aliud quam mittendi vicem perdet.
Qu.
Non recuso.
Ca.
Mihi videtur et hoc elegantius: si tertio quisque iactu defungatur, qui talos tenet, et
mox alteri tradat vices.
Qu.
Placet, sed quota Venus finiet ludum?
Ca.
Tertia, si videtur. Deinceps liberum erit de integro pacisci; siquidem tum raro, tum
paucis favet Venus. Nunc aggrediamur bonis avibus.
Qu.
Fiat, sed praestat occludere fores, ne nostrae culinae regina videat nos puerorum more ineptientes.
Ca.
Imo seniliter potius. Adeone loquacem habes famulam?
Qu.
Tam futilem, ut, si desint homines quibus narret quicquid domi geritur, longo sermone
gallinis narret ac felibus.
Ca.
Heus puer, claude ostium et obde pessulum, ne quis subitus interveniat spectator, quo
liceat ad satietatem usque ludere.