Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Cyclops sive Evangeliophorus

Personae

Ca.

Quid hic venatur Polyphemus?

Po.

Quid vener, rogas, sine canibus et venabulo?

Ca.

Forte nympham aliquam hamadryadem.

Po.

Pulchre divinasti. En tibi rete venatorium.

Ca.

Quid ego video? Bacchum in exuvio leonis, Polyphemum cum codice? GALH=| KROKWTO/N.

Po.

Non croco tantum pinxi libellum, sed etiam minio lasurioque.

Ca.

Non loquor de croco, sed Graece dixi quiddam. Militaris videtur libellus; nam nodis, laminis et circulis aereis armatus est.

Po.

Introspice.

Ca.

Video. Sane perquam bellus est: sed nondum ornasti satis.

Po.

Quid deest?

Ca.

Addere debebas tua insignia.

Po.

Quae?

Ca.

Sileni caput e dolio prospiciens. Sed quid tractat? artem potaticam?

Po.

Vide ne quam imprudens effutias blasphemiam.

Ca.

Quid igitur? estne sacri quippiam?

Po.

Est, quo nihil sacratius, Evangelium.

Ca.

*)HRA/KLEIS ! Quid Polyphemo cum Evangelio?

Po.

Quin ita rogas, quid Christiano cum Christo?

Ca.

Nescio, nisi quod te talem magis decet halbardacha. Nam si quis mihi ista specie ignotus occurreret in mari, piratam esse crederem; si in nemore, sicarium.

Po.

Atqui hoc ipsum nos docet Evangelium, ne quem iudicemus iuxta faciem. Quemadmodum enim saepenumero sub tunica cinericea latet animus tyrannicus, ita nonnunquam attonsum caput, circumtorta barba, torva supercilia, truces oculi, vertex plumam ventilans, sagum militare, caligae intersectae, tegunt evangelicum animum.

Ca.

Quidni? nonnunquam et sub pelle lupina latet ovis; et, si qua fides apologis, sub exuvio leonis latet asinus.

Po.

Imo ego novi, qui ovem gestat in vertice, vulpem in pectore; cui libens optarim, ut quam habet nigros oculos, tam habeat candidos amicos, tamque probe inauretur, quam colorem habet inauraturae congruum.

Ca.

Si ovem gestat in vertice, qui pileum gestat ovillum, quam tu incedis onustus, quum ovem simul et struthiocamelum gestes in capite! Tum an non absurdius facit, qui avem portat in capite, asinum in pectore?

Po.

Mordes.

Ca.

Sed belle res habuerit, si, quam tu decorasti variis ornamentis Evangelium, tam te vicissim exornet. Ornasti coloribus; utinam exornet te bonis moribus!

Po.

Curabitur.

Ca.

Ut soles.

Po.

Sed omissis conviciis; itane damnas eos qui circumferunt codicem evangelicum?

Ca.

Minime gentium.

Po.

Quid? an tibi videor minimus gentium, vel asinino capite te procerior?

Ca.

Non arbitror tanto, si asinus arrigat auriculas.

Po.

Certe bubalino.

Ca.

Placet collatio, sed ego minime dixi, non minime.

Po.

Quid interest inter ovum et ovum?

Ca.

Quid interest inter medium digitum et infimum?

Po.

Medius est longior.

Ca.

Scite. Quid interest inter asininas auriculas et lupinas?

Po.

Lupinae sunt breviores.

Ca.

Rem tenes.

Po.

At ego longa breviaque palmo et ulna metiri soleo, non auribus.

Ca.

Age, qui Christum gestavit, dictus est Christophorus: tu qui Evangelium portas, pro Polyphemo dicendus es Evangeliophorus.

Po.

An sanctum non putas, portare Evangelium?

Ca.

Non, nisi tu fatearis esse sanctissimos asinos.

Po.

Qui sic?

Ca.

Quia unus sufficit gestandis tribus istiusmodi codicum milibus; nec te crediderim futurum imparem oneri, si probe sis clitellatus.

Po.

Nihil absurdi sic asino tribuere sanctimoniam, quia gestavit Christum.

Ca.

Istam sanctimoniam tibi non invideo. Et, si vis, donabo tibi reliquias illius asini, cui Christus insedit, ut exosculeris.

Po.

Dabis munus gratissimum. Nam asinus ille contactu corporis Christi consecratus est.

Ca.

Sane Christum contigerunt, et qui illi impegerunt alapas.

Po.

Sed age dic serio; nonne pium est circumferre codicem evangelicum?

Ca.

Pium, si absit hypocrisis, si vere id fiat.

Po.

Abeat hypocrisis ad monachos! quid militi cum hypocrisi?

Ca.

At primum expedi mihi quid sit hypocrisis.

Po.

Quum aliud prae te fers, quam lateat in animo.

Ca.

Sed quid praefert circumlatus evangelii codex? Nonne vitam evangelicam?

Po.

Opinor.

Ca.

Ergo ubi vita non respondet codici, nonne hypocrisis est?

Po.

Videtur. Sed quid est, vere codicem evangelicum circumferre?

Ca.

Quidam circumferunt manibus, quemadmodum Franciscani Francisci regulam: idem possunt et baiuli Lutetiani, et asini, et cantherii. Sunt qui circumferant ore, nihil crepantes nisi Christum et Evangelium: hoc est pharisaicum. Quidam circumferunt animo. Proinde vere circumfert, qui et manibus, et ore, et corde portat Evangelium.

Po.

Ubi sunt isti?

Ca.

In templis diaconi, qui portant codicem, pronutiant populo, et tenent corde.

Po.

Tametsi non omnes sancti sunt, qui animo gestant Evangelium.

Ca.

Ne mihi sophistam agas. Non gestat animo, nisi qui medullitus amat. Nemo penitus amat, nisi qui moribus exprimit Evangelium.

Po.

Istas subtilitates non assequor.

Ca.

At dicam crassiore Minerva. Si lagenam vini Belnensis gestes humeris, quid aliud est quam onus?

Po.

Nihil aliud.

Ca.

Si teneas faucibus, ac mox exspuas?

Po.

Haud profuerit; quanquam id quidem non soleo.

Ca.

Sin, ut soles, affatim haurias?

Po.

Nihil divinius.

Ca.

Concalescit omne corpus, rubescit facies, hilarescit frons.

Po.

Prorsus.

Ca.

Tale quiddam est Evangelium: in animi venas demissum innovat totum hominis habitum.

Po.

Videor igitur tibi parum evangelice vivere?

Ca.

Istam quaestionem nemo te dissolverit rectius.

Po.

Si bipenni res agatur.

Ca.

Si quis in os te vocet mendacem aut ganeonem, quid facias?

Po.

Quid faciam? sentiret pugnos meos.

Ca.

Quid si quis tibi impingat colaphum?

Po.

Amputarem illi collum pro colapho.

Ca.

Atqui codex tuus docet, ut pro convicio referas benignum sermonem, et ferienti maxillam dextram porrigas et sinistram.

Po.

Legi; sed exciderat.

Ca.

Oras, opinor, frequenter.

Po.

Isthuc est Pharisaicum.

Ca.

Pharisaicum est, prolixe precari, sed fucate. At tuus codex docet semper orandum, sed ex animo.

Po.

Attamen oro nonnunquam.

Ca.

Quando?

Po.

Quum venit in mentem, semel aut bis in hebdomade.

Ca.

Quid tum oras?

Po.

Precationem dominicam.

Ca.

Quoties?

Po.

Semel. Nam vetat Evangelium battologiam eadem iterantem.

Ca.

Potes attentus absolvere precationem dominicam?

Po.

Nunquam id tentatum est. An non satis quod voce pronuntio?

Ca.

Nescio, nisi quod Deus non audit nisi cordis vocem. Crebro ieiunas?

Po.

Nunquam.

Ca.

At tuus codex probat precationem et ieiunium.

Po.

Probarem et ego, nisi aliud flagitaret venter.

Ca.

At Paulus negat eos servire Iesu Christo, qui ventri serviunt. Vesceris carnibus quovis die?

Po.

Quum dantur.

Ca.

Atqui ista gladiatoria laterum firmitas vel foeno arborumque corticibus poterat ali.

Po.

Sed Christus dixit, non coinquinari hominem his, quae intrant in os.

Ca.

Ita, si modice, si praeter offendiculum. At Paulus Christi discipulus mavult fame mori, quam fratrem infirmum offendere suo cibo: nosque ad suum hortatur exemplum, ut omnibus per omnia placeamus.

Po.

Paulus est Paulus; ego sum ego.

Ca.

At Aegonis est capras pascere.

Po.

Malim esse.

Ca.

Pulchre tibi precaris: caper citius fies, quam capra.

Po.

Esse dixi pro edere.

Ca.

Eleganter. Libenter succurris pauperibus?

Po.

Non est quod dem.

Ca.

At esset, si sobrie viveres, si gnaviter laborares.

Po.

Dulce est otium.

Ca.

Servas praecepta Dei?

Po.

Grave est.

Ca.

Agis admissorum poenitentiam?

Po.

Christus pro nobis dependit.

Ca.

Unde igitur declaras te amare Evangelium?

Po.

Dicam. Franciscanus quidam apud nos non desinebat e suggesto deblaterare in Novum Testamentum Erasmi: conveni hominem privatim, laevam inieci capillis, dextra pugilem egi, suggillavi illum magnifice, totamque faciem tuber reddidi. Quid ais? non est hoc favere evangelio? Deinde absolvi illum a commissis, hoc ipso codice ter in verticem impacto, fecique tria tubera, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

Ca.

Satis quidem evangelice. Istuc nimirum est Evangelium Evangelio defendere.

Po.

Occurrit alter eiusdem sodalitii, qui nullum neque modum neque finem faciebat debacchandi in Erasmum. Accensus evangelico zelo minis hominem adegi, ut utroque genu flexo rogaret veniam, fatereturque, se, quae dixerat, instigante diabolo dixisse: ni fecisset, iam halbardacha erat in cervicem vibrata. Vultus erat qualis esse solet Martis irati. Hoc gestum est coram aliquot testibus.

Ca.

Miror hominem non fuisse protinus exanimatum. Sed ut pergamus. Vivis caste?

Po.

Id fortasse fiet, ubi senuero. Sed vis tibi verum fatear, Canni?

Ca.

Non sum sacerdos: si confiteri libet, alium quaere.

Po.

Deo soleo confiteri; sed tibi fateor, me nondum esse perfectum evangelicum, sed unum e populo. Habemus quatuor evangelia; nos evangelici quatuor res potissimum venamur: ut ventri bene sit; ne quid desit iis, quae sub ventre sunt; tum ut sit unde vivamus; postremo ut liceat, quod lubet, agere. Haec si suppetant, inter pocula clamamus, Io triumphe, io Paean; vivit Evangelium, regnat Christus!

Ca.

Ista quidem Epicurea vita est, non evangelica.

Po.

Haud inficior. Sed scis Christum omnipotentem esse; potest repente vertere nos in alios homines.

Ca.

Potest et in sues; quod quidem proclivius arbitror, quam in bonos viros.

Po.

Utinam non essent peiores in mundo suibus, bubus, asinis, et camelis! Multos videas leonibus truculentiores, lupis rapaciores, passeribus salaciores, canibus mordaciores, viperis nocentiores.

Ca.

At iam tempus est, ut ex animante bruto in hominem incipias verti.

Po.

Recte mones. Nam horum temporum prophetae dicunt instare supremum mundi diem.

Ca.

Tanto magis properandum.

Po.

Exspecto Christi manum.

Ca.

Vide ut tu manui ceream praebeas materiam. Sed unde colligunt, in propinquo esse mundi finem?

Po.

Quoniam, inquiunt, idem nunc faciunt homines quod faciebant imminente diluvio: epulantur, potant, comessantur, ducunt, nubunt, scortantur, emunt, vendunt, foenerant et foenerantur, aedificant: reges belligerantur, sacerdotes student augendis censibus, theologi nectunt syllogismos, monachi per orbem cursitant, populus tumultuatur, Erasmus scribit colloquia: denique nihil malorum abest, fames, sitis, latrocinia, bellum, pestilentia, seditio, rerum bonarum inopia. An non haec arguunt adesse finem rerum humanarum?

Ca.

Ex hoc malorum acervo, quod tibi est molestissimum?

Po.

Divina.

Ca.

Quod crumenam tuam obsident araneae.

Po.

Dispeream, nisi rem acu tetigisti. Nunc venio recens a compotatione: alias sobrius tecum disputabo, si voles, de evangelio.

Ca.

Quando te videbo sobrium?

Po.

Quum fuero.

Ca.

Quando eris?

Po.

Quum videris. Interim, mi Canni, sis felix.

Ca.

Tibi vicissim opto ut sis quod diceris.

Po.

Ne me vincas officio, precor ne Cannium unquam destituat unde cognomen sortitus est.