Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Uxor MEMYI/GAMOS

Personae

  • Eulalia
  • Xantippe
Eu.

Salve multum, exoptatissima mihi Xantippe.

Xa.

Salve tantundem, mihi carissima Eulalia. Videre mihi solito formosior.

Eu.

Itane statim me scommate excipis?

Xa.

Non profecto; sed ita mihi videris.

Eu.

Fortasse nova vestis commendat formam.

Xa.

Recte coniectas. Nihil iam diu vidi elegantius. Suspicor pannum esse Britannicum.

Eu.

Lana Britannica est, tinctura Veneta.

Xa.

Mollities byssum superat. Quam vero blandus purpurae color! Unde tibi tam egregium munus?

Eu.

Unde decet honestas matronas accipere, nisi a maritis suis?

Xa.

O te felicem, cui talis contigit sponsus! At ego vellem me nupsisse fungo, quum meo nuberem Nicolao.

Eu.

Quid ita, quaeso te? tam cito male convenit inter vos?

Xa.

Nec unquam conveniet cum tali. Vides quam sim pannosa; sic patitur uxorem suam incedere: dispeream, nisi saepe pudet me prodire in publicum, quum video quam cultae sint aliae, quae multo pauperioribus nupsere maritis.

Eu.

Matronarum ornatus non est in vestibus aut reliquo corporis cultu, quemadmodum docet divus Petrus Apostolus (nam id audivi nuper in concione), sed in castis ac pudicis moribus, et in ornamentis animi. Meretrices coluntur oculis multorum. Nos satis cultae sumus, si placeamus uni marito.

Xa.

Sed interim ille bonus vir, tam in uxorem parcus, strenue prodigit dotem, quam ex me non mediocrem accepit.

Eu.

Quibus rebus?

Xa.

Quibus ipsi visum fuerit; vino, scortis, alea.

Eu.

Bona verba.

Xa.

Atqui sic res habet. Deinde quum mihi temulentus ad multam noctem redit domum diu exspectatus, destertit noctem totam, nonnunquam et lectum convomens, ut ne quid addam.

Eu.

St, te ipsam dehonestas, quum dehonestas maritum.

Xa.

Emoriar, nisi malim dormire cum scropha, quam cum tali marito.

Eu.

Non tu tum illum excipis iurgio?

Xa.

Ita ut dignus est: sentit me non esse mutam.

Eu.

Quid ille contra?

Xa.

Initio reclamabat saevissime, credens fore, ut me saevis verbis protelaret.

Eu.

Nunquamne rixa incruduit usque ad verbera?

Xa.

Semel duntaxat eo incaluerat utrinque contentio, ut minimum res abfuerit a pugna.

Eu.

Quid ego audio?

Xa.

Librabat fustem, saevis interim clamoribus intonans, ac dira minitans.

Eu.

Non ibi metuebas tu?

Xa.

Imo vicissim ego corripiebam tripodem: si contigisset me digito, sensisset mihi non deesse manus.

Eu.

Novum clypei genus. Deerat colus lanceae vice.

Xa.

Sensisset sibi cum viragine rem esse.

Eu.

Ah mea Xantippe, non ita decet.

Xa.

Quid decet? Si ille me non habet pro uxore, nec illum habitura sum pro marito.

Eu.

At Paulus docet, uxores oportere subditas esse viris cum omni reverentia. Et Petrus nobis exemplum proponit Sarae, quae maritum suum Abraham, dominum appellabat.

Xa.

Audivi ista. Sed idem Paulus docet, ut viri diligant uxores suas, sicut Christus dilexit sponsam suam Ecclesiam. Meminerit ille officii sui, ego meminero mei.

Eu.

Sed tamen ubi res in eum statum devenit, ut alteri cedendum sit, aequum est uxorem marito cedere.

Xa.

Si modo ille maritus est appellandus, qui me habet pro ancilla.

Eu.

Sed dic, mea Xantippe, post desiit minitari verbera?

Xa.

Desiit; et sapuit; alioqui vapulasset.

Eu.

Sed tu non desiisti rixari cum illo?

Xa.

Nec desinam.

Eu.

Quid ille interea?

Xa.

Quid? nonnunquam dormit, somnium hominis; interdum nihil aliud quam ridet; aliquoties arripit testudinem, in qua vix tres habet fides: eam quantum potest pulsans, mihi vociferanti obstrepit.

Eu.

Ea res male urit te?

Xa.

Sic ut dici vix possit. Aliquando vix tempero a manibus.

Eu.

Mea Xantippe, permittis mihi, ut liberius loquar apud te?

Xa.

Permitto.

Eu.

Idem ius erit tibi apud me. Hoc certe postulat nostra necessitudo, ab ipsis pene incunabulis inter nos inita.

Xa.

Vera narras, nec ulla sodalium unquam carior fuit animo meo.

Eu.

Qualisqualis est tuus maritus, illud cogita, non esse ius permutandi. Olim immedicabilibus dissidiis remedium extremum erat divortium: nunc hoc in totum ademptum est: usque ad extremum vitae diem ille tuus sit maritus oportet, et tu illius uxor.

Xa.

Superi male faxint, qui ius hoc nobis ademerunt.

Eu.

Bona verba: sic visum est Christo.

Xa.

Vix credo.

Eu.

Sic habet. Nunc nihil superest, nisi ut uterque, ad alterius mores et ingenium accommodando sese, concordiae studeatis.

Xa.

An ego possum illum refingere?

Eu.

Non minimum momenti est in uxoribus, quales sint mariti.

Xa.

Pulchre convenit tibi cum tuo?

Eu.

Nunc tranquilla omnia.

Xa.

Ergo turbarum nonnihil erat initio?

Eu.

Nihil unquam tempestatis; sed tamen, ut fit inter homines, nonnunquam nubeculae quaedam oboriebantur, quae poterant gignere tempestatem, nisi commoditate morum fuisset occursum. Habet suos quisque mores, et est sua cuique sententia: et, si verum fateri volumus, sunt sua cuique vitia: quae si usquam, certe in matrimonio novisse oportet, non odisse.

Xa.

Recte mones.

Eu.

Fit autem frequenter, ut dissiliat benevolentia mutua inter maritum et uxorem, antequam alter alteri satis notus sit. Id est in primis cavendum. Semel enim orta simultate, aegre sarcitur gratia, praesertim si res ad atrocia convicia processerit. Quae glutino committuntur, si statim concutias, facile distrahuntur: ceterum ubi siccato glutino semel cohaeserint, nihil firmius. Proinde in initio nihil non faciendum, ut inter uxorem et maritum coalescat confirmeturque benevolentia. Id maxime fit obsequio, morumque commoditate. Nam benevolentia, quae sola formae gratia conciliatur, ferme temporaria est.

Xa.

Sed narra nobis, obsecro, quibus artibus pertraxeris maritum ad tuos mores.

Eu.

Dicam in hoc, ut imiteris.

Xa.

Si queam.

Eu.

Facillimum erit, si velis; nec adhuc serum est. Nam et ille iuvenis est, et tu puella; ac nondum annus, opinor, expletus est a nuptiis.

Xa.

Vera praedicas.

Eu.

Dicam igitur, sed taciturae.

Xa.

Maxime.

Eu.

Illa prima mihi cura fuit, ut in omnibus essem iucunda marito, ne quid esset, quod illius animum offenderet: observabam affectum ac sensum illius; observabam et tempora, et quibus rebus deliniretur, quibus irritaretur, quemadmodum facere solent ii, qui elephantos ac leones cicurant, aut similia animantia, quae vi cogi non possunt.

Xa.

Tale animal mihi domi est.

Eu.

Qui adeunt elephantos, non gestant vestem candidam; nec puniceam, qui tauros: quod his coloribus compertum sit ea animantia efferari. Quemadmodum et tigres tympanorum sonitu sic aguntur in rabiem, ut seipsas dilanient. Et qui tractant equos, habent voces, habent poppysmata et palpum, aliaque quibus ferocientes mitigent. Quanto magis decet nos his artibus uti erga maritos, quibuscum nobis, velimus nolimus, per omnem vita est tectum ac lectus communis?

Xa.

Perge quod coepisti.

Eu.

His animadversis, attemperabam me illi, cavens ne quid offensae nasceretur.

Xa.

Quinam id poteras?

Eu.

Primum in cura rerum domesticarum, quae peculiaris est provincia matronarum, advigilabam, non solum cavens, ne quid esset praetermissum, verum etiam ut omnia congruerent ad illius sensum, in rebus etiam minutissimis.

Xa.

Quibus?

Eu.

Puta, si maritus hoc aut illo cibo peculiariter delectetur, si cibus placeat hoc aut illo modo coctus, si lectus hoc aut illo modo stratus.

Xa.

At quo pacto attemperares te ei, qui domi non esset, aut esset ebrius?

Eu.

Mane, istuc ibam. Si quando maritus videbatur admodum tristis, nec esset appellandi tempus, nequaquam ridebam ac nugabar, quemadmodum nonnullae mulieres solent; sed sumebam et ipsa vultum submoestum ac solicitum. Quemadmodum enim speculum, si probum est, semper reddit imaginem intuentis: ita decet matrem familias ad affectum mariti congruere, ne sit alacris illo moerente, aut hilaris illo commoto. Quod si quando commotior erat, aut blando sermone leniebam, aut silentio concedebam iracundiae, donec, ea refrigerata, tempus se daret vel purgandi, vel admonendi. Idem faciebam, si quando plus aequo potus redibat domum; nec id temporis nisi iucunda loquebar illi: tantum blanditiis pertrahebam ad lectum.

Xa.

Infelix vero uxorum conditio, si iratis, ebriis, et quidquid libet patrantibus maritis tantum obsequentur.

Eu.

Quasi vero hoc non sit mutuum obsequium. Coguntur et illi multa ferre in moribus nostris. Est tamen tempus, quum in re seria fas est uxori monere virum, si quid est alicuius momenti: nam ad levia praestat connivere.

Xa.

Quod tandem?

Eu.

Quum erit animo vacuo, nec commotus, nec solicitus, nec potus; tum absque testibus blande monendus, vel rogandus potius, ut in hoc aut illo melius consulat rei, aut famae, aut valetudini suae. Atque haec ipsa admonitio leporibus ac facetiis erit condienda. Nonnunquam praefatione ab illo stipulari soleo, ne mihi succenseret, si quid stulta mulier admonerem, quod ad illius honorem, aut valetudinem, aut salutem facere videretur. Ubi monuissem, quae volebam, amputavi sermonem illum, et ad alia iucundiora deflectebam. Est enim fere hoc nostrum vitium, mea Xantippe, ut semel exorsae loqui, finem facere nequeamus.

Xa.

Aiunt.

Eu.

Illud in primis cavebam, ne praesentibus aliis maritum obiurgarem, aut ne quid querelarum domo efferrem. Facilius sarcitur, si quid inter duos commissum est. Quod si quid extiterit eius generis, ut nec ferri possit, nec uxoris admonitione sanari, civilius est, ut uxor querelam deferat ad parentes et cognatos mariti, quam ad suos, et ita querelam temperet, ne videatur odisse maritum, sed vitium potius mariti. Nec tamen effutiat omnia, ut hic quoque tacitus agnoscat, et amet uxoris civilitatem.

Xa.

Philosopham esse oportet, quae ista praestet.

Eu.

Imo talibus factis maritos ad similem civilitatem invitabimus.

Xa.

Sunt quos nulla civilitate corrigas.

Eu.

Equidem non arbitror. Sed fac esse. Primum illud cogita: maritus ferendus est, qualisqualis est. Praestabilius igitur est ferre vel sui similem, vel paullo commodiorem factum nostra civilitate, quam nostra saevitia peiorem in dies. Quid si proferam maritos, qui simili civilitate correxerunt sponsas suas? Quanto magis decet nos idem praestare adversus maritos?

Xa.

Narrabis igitur exemplum meo marito dissimillimum.

Eu.

Est mihi familiaritas cum homine quodam nobili, docto, singularique morum dexteritate. Is duxerat puellam virginem, annos natam decem et septem, ruri in parentum aedibus perpetuo educatam, ut nobiles fere gaudent habitare ruri, ob venatum et aucupium. Rudem volebat ille, quo facilius illam ad suos mores fingeret: coepit eam instituere literis ac musica, paullatimque assuefacere, ut redderet ea, quae audisset in concione, ceterisque rebus formare, quae post essent usui futurae. Haec quoniam erant nova puellae, quae domi suae fuerat in summo otio, et inter famulorum colloquia lususque educata, coeperant esse taedio. Detrectabat obsequium, et quum maritus urgeret, illa sine fine flebat, nonnunquam et in terram abiiciebat sese, obcipitium illidens solo, quasi mortem optans. Earum rerum quum nullus esset finis, maritus dissimulato stomacho, invitabat uxorem, ut animi relaxandi gratia una proficiscerentur rus ad aedes soceri. Ibi lubens obtemperabat uxor. Eo quum ventum esset, maritus reliquit uxorem apud matrem et sorores; ipse cum socero prodibat venatum. Ibi submotis testibus denarrat socero, se sperasse iucundam vitae sociam; nunc habere perpetuo lacrymantem, ac sese discruciantem, nec ullis monitis sanabilem: orat, ut sibi adsit in medendo filiae morbo. Socer respondet: se semel illi tradidisse filiam, quod si illa non obtemperaret verbis, uteretur suo iure, et verberibus eam emendaret. Tum gener, Novi, inquit, ius meum; sed malim eam tua vel arte, vel auctoritate sanari, quam ad hoc extremum remedium venire. Socer pollicitus est se curaturum. Post unum atque alterum diem captat tempus ac locum, ut solus esset cum filia: ibi vultu ad severitatem composito, incipit commemorare, quam illa esset infelici forma, quam non amabilibus moribus, quam saepe metuisset, ne nullum illi posset invenire maritum. At ego meo maximo labore, inquit, talem inveni tibi, qualem nulla non optaret sibi, quantumvis felix. Et tamen tu, non agnoscens, quid pro te fecerim, nec intelligens, te talem habere maritum, qui, nisi esset humanissimus, vix te dignaretur habere in ancillarum numero, rebellas illi. Ne longum faciam, sic incanduit patris oratio, ut vix videretur manibus temperare. Est enim vir ingenio mire vafro, qui citra personam omnem posset quamvis agere comoediam. Ibi puella partim metu, partim veritate commota, accidit ad patris genua, rogans ut praeteritorum vellet oblivisci, se in posterum memorem fore officii sui. Ignovit pater, pollicitus se quoque fore patrem amantissimum, si, quod polliceretur, prastaret.

Xa.

Quid deinde?

Eu.

Puella digressa a colloquio parentis, rediit in cubiculum, offendit maritum solum; accidit illi ad genua, et ait: Marite, hactenus non novi neque te, neque me ipsam: posthac videbis me aliam factam, tantum obliviscere superiorum. Hanc vocem maritus excepit osculo, et omnia pollicitus est, si illa persisteret eo animo.

Xa.

Quid? perstitit?

Eu.

Usque ad mortem: neque quidquam erat tam humile, quod illa non alacris ac volens obiret volente marito. Tantus amor inter eos natus est et confirmatus. Post annos aliquot puella crebro sibi gratulata est, quod contigisset, tali marito nubere; qui nisi contigisset, eram, inquit, omnium mulierum perditissima.

Xa.

Talium maritorum non minus rara est copia, quam alborum corvorum.

Eu.

Iam si molestum non est, referam tibi quiddam de marito commoditate uxoris correcto, quod nuper accidit in hac ipsa civitate.

Xa.

Nihil est quod agam, et perquam grata mihi est tua confabulatio.

Eu.

Est vir quidam non postremae nobilitatis: is, ut solet hoc hominum genus, plerumque venabatur. Ruri incidit in puellam quandam pauperrimae mulierculae filiam: in eam coepit deperire, homo iam provectioris aetatis. Atque huius gratia frequenter pernoctabat foris. Praetextus erat venatio. Uxor huius, mulier insigni probitate, nescio quid suspicans, pervestigavit furta mariti sui: et eo profecto, nescio quo, adiit casam illam rusticanam; expiscata est de toto negotio, ubi dormiret, unde biberet; quis esset apparatus convivii. Nihil erat ibi supellectilis, sed mera paupertas. Abiit matrona domum, ac mox rediit, secum adducens lectum commodum et apparatum, vasa aliquot argentea; addidit pecuniam, admonens, ut, si quando rediret ille, tractarent eum civilius; dissimulans interim sese uxorem esse, ac sororem esse simulans. Post dies aliquot redit eo furtim maritus; videt auctam supellectilem, et apparatum lautiorem. Rogat unde is nitor insolitus: aiunt, matronam quandam honestam illi cognatam haec advexisse, ac mandasse, ut honestius posthac acciperetur. Illico tetigit animum illius suspicio, uxoris hoc esse factum. Reversus domum, rogat num illic fuisset: illa non negat. Rogavit, et quo tandem consilio, misisset eo supellectilem. Mi vir, inquit, assuetus es vitae commodiori. Videbam illic te durius accipi; putabam, esse officii mei, ut, quando ita tibi cordi est, lautius illic habereris.

Xa.

0 matronam nimium bonam. Ego citius pro lecto substravissem illi fasciculum urticarum ac tribulorum.

Eu.

Sed audi finem. Vir, perspecta tanta probitate, tantaque mansuetudine coniugis suae, nunquam deinde usus est furtivo concubitu; sed domi semet oblectavit cum sua. Scio tibi notum esse Gilbertum Batavum.

Xa.

Novi.

Eu.

Is, ut scis, florenti aetate duxit uxorem iam provectiorem ac vergenti aetate.

Xa.

Dotem fortasse duxit, non uxorem.

Eu.

Sic est. Is, fastidiens uxoris, adamabat mulierculam, cum qua se subinde oblectabat foris. Raro domi prandebat aut coenabat. Quid tu heic eras factura?

Xa.

Quid? Ego illi adamatae involassem in capillos, et maritum exeuntem ad illam perfudissem lotio, ut sic unctus iret ad convivium.

Eu.

At quanto haec prudentius! Invitabat mulierculam domum suam, comiter accipiebat. Ita maritum quoque sine veneficiis domum pertraxit. Et si quando foris coenabat cum illa, misit eo missum aliquem elegantiorem, iubens ut suaviter viverent.

Xa.

Ego malim mori, quam esse lena mei mariti.

Eu.

Verum interim rem ipsam expende. Nonne hoc multo satius erat, quam si saevitia sua prorsus alienasset maritum, ac totam aetatem in iurgiis exegisset?

Xa.

Fateor minus esse mali; sed ego non possem.

Eu.

Unum adiiciam; atque ita discedam ab exemplis. Hic vicinus noster, vir probus et integer, sed paulo imcundior, quodam die pulsaverat uxorem suam, foeminam laudatissimam. Ea se recepit in intimum conclave, atque illic lacrymans atque singultiens, decoquebat animi aegritudinem. Aliquanto post per occasionem eodem ingressus est maritus; reperit uxorem flentem. Quid, inquit, heic lacrymas ac singultis, puerorum more? Tum illa prudenter: Quid? inquit; an non hoc satius, ut heic deplorem malum meum, quam si in via vociferer, quemadmodum solent aliae mulieres? Hoc dicto tam uxorio fractus ac victus hominis animus; data dextra pollicitus est uxori, se posthac nunquam in illam coniecturum manus: nec fecit.

Xa.

Ego idem impetravi a meo diversa ratione.

Eu.

Sed interim est inter vos bellum perpetuum.

Xa.

Quid igitur velles me facere?

Eu.

Primum mussanda est tibi omnis iniuria mariti, et animus illius officiis, comitate, mansuetudine paullatim est conciliandus: aut vinces tandem, aut certe multo commodiore uteris, quam nunc uteris.

Xa.

Ille ferocior est, quam ut ullis officiis mansuescat.

Eu.

Eia, ne dixeris. Nulla est fera tam immanis, quin officiis cicuretur; ne desperes in homine. Fac periculum menses aliquot; me accusa, nisi senseris consilium hoc tibi fuisse bono. Sunt etiam quaedam vitia, ad quae tibi connivendum est. Illud ante omnia tibi cavendum censeo, ne quid rixae moveas in cubiculo aut in lecto: sed curandum est, ut illic omnia sint festiva ac iucunda. Etenim si is locus qui diluendis offensis, sarciendaeque gratiae consecratus est, lite aut aegritudine quapiam profanetur; iam sublatum est omne remedium benevolentiae reconciliandae. Sunt enim foeminae quaedam tam morosae, ut in ipso etiam coitu querantur ac rixentur, eamque voluptatem, quae diluere solet ex animis virorum, si quid inerat molestiae, morum fastidio reddant insuavem; pharmacum ipsum vitiantes, quum licuisset mederi offensis.

Xa.

Istud mihi frequenter accidit.

Eu.

Atqui tametsi semper est cavendum uxori, ne qua re molesta sit viro, tamen id maxime studere debet, ut in eo congresso se viro praebeat modis omnibus commodam et iucundam.

Xa.

Viro: mihi cum bellua res est.

Eu.

Mitte male loqui: fere nostra culpa viri mali sunt. Sed ut ad rem redeam: qui versantur in priscis fabulis po√ętarum, narrant Ve nerem (eam faciunt deam connubii praesidem) habere cestum arte Vulcani confectum: in eo intextum esse quidquid est amatorii medicamenti: eo se cingit, quoties congressura est cum marito.

Xa.

Fabulam audio.

Eu.

Verum; sed audi, quid sibi velit fabula.

Xa.

Dic.

Eu.

Illud docet, uxorem omnem curam adhibere oportere, ut in congresso connubiali iucunda sit marito, quo recalescat ac redintegretur amor ille maritalis, et discutiatur ex animo, si quid erat offensionis aut taedii.

Xa.

Sed unde nobis cestus ille?

Eu.

Nihil opus veneficiis aut incantamentis. Nullum incantamentum efficacius, quam morum probitas cum suavitate coniuncta.

Xa.

Ego tali marito blandiri non possum.

Eu.

At hoc tua refert, ut desinat esse talis. Si Circes artibus posses maritum vertere in suem aut ursum, faceres?

Xa.

Nescio.

Eu.

Nescis? An malles habere suem maritum, quam hominem?

Xa.

Equidem malim hominem.

Eu.

Age, quid si Circes artibus posses ex temulento reddere sobrium, ex prodigo frugalem, ex cessatore diligentem, nonne faceres?

Xa.

Plane facerem: sed unde mihi istae artes?

Eu.

Atqui istas artes habes in te, si modo velis adhibere. Tuus, velis nolis, sit oportet. Quo meliorem eum reddideris, hoc magis consulueris tibi. Tu tantum oculos habes defixos in illius vitia, eoque tibi exaggerant odium; et hac ansa tantum arripis illum, qua teneri non potest. Illa potius contemplare, quae bona sunt in illo; et hac ansa prehende illum, qua teneri potest. Antequam illi nuberes, tempus erat expendendi, quid haberet malorum. Oportebat enim non oculis solum, verum etiam auribus maritum deligere: nunc medendi tempus est, non accusandi.

Xa.

Quae mulier unquam auribus cepit maritum?

Eu.

Oculis capit, quae nihil aliud spectat, quam corporis formam: auribus, quae diligenter observat, quid fama de ille praedicet.

Xa.

Pulchre mones, sed sero.

Eu.

At non serum est studere corrigendo marito. Ad eam rem conducet, si quid pignoris ex te natum fuerit viro.

Xa.

Iam natum est.

Eu.

Quando?

Xa.

Iam pridem.

Eu.

Quot menses sunt?

Xa.

Ferme septem.

Eu.

Quid ego audio? Tu nobis trimestris foetus iocum renovas?

Xa.

Nequaquam.

Eu.

Ita necesse est, si tempus a nuptiarum die supputas.

Xa.

Imo ante nuptias fuerat mihi cum eo colloquium.

Eu.

An ex colloquio nascuntur pueri?

Xa.

Forte solam nactus, coepit alludere, titillans axillas, ac latera, quo me provocaret ad ri sum. Ego non ferens titillationem, me resupinabam in lectum; ille incumbens figebat oscula, nec satis scio, quid egerit praeterea: certe paucis post diebus uterus coepit intumescere.

Eu.

I nunc, et maritum contemne; qui si lusitans gignit liberos, quid faciet, quum serio rem aget?

Xa.

Suspicor et nunc me gravidam esse.

Eu.

Euge contigit felici fundo bonus cultor.

Xa.

Hac in parte plus praestat, quam vellem.

Eu.

Ista querela tibi cum paucis uxoribus est communis. Sed inter vos intercesserat pactum connubiale?

Xa.

Intercesserat.

Eu.

Levius igitur peccatum est. Estne proles mascula?

Xa.

Est.

Eu.

Illa vos rediget in gratiam, si tu vel paullulum temet accommodes. Quid alii praedicant de tuo marito sodales, et quibuscum habet commercium foris?

Xa.

Praedicant eum esse moribus commodissimis, comem, liberalem, amicum amico.

Eu.

Et ista mihi bonam spem faciunt, illum fore qualem volumus.

Xa.

At mihi uni talis non est.

Eu.

Sed tu te illi praebeto, qualem dixi; meque pro Eulalia voca Pseudolaliam, nisi tibi quoque talis esse coeperit. Quin et illud cogita, illum adhuc iuvenem esse, nondum opinor egressum annos viginti quatuor: nondum novit, quid sit esse patremfamilias. Iam non est tibi cogitandum de divortio.

Xa.

At frequenter cogitavi.

Eu.

Verum ea cogitatio quando tibi inciderit in mentem, primum reputa tecum, quam nihili res sit foemina divulsa a viro. Summum decus matronae est, morigeram esse suo coniugi. Ita natura comparatum est. Ita voluit Deus, ut mulier tota pendeat a viro. Tantum cogita id quod res est: maritus est, alius non potest obtingere. Dende veniat in mentem puellus ille duobus communis. Quid de illo statues? Auferes tecum? fraudabis maritum sua possessione. Relinques apud illum? spoliabis te ipsam eo, quo nihil habes carius. Postremo dic mihi, habesne, quae tibi male velint?

Xa.

Habeo novercam germanam; praeterea socrum huic simillimam.

Eu.

Adeo tibi male volunt?

Xa.

Cuperent extinctam.

Eu.

Et istae tibi fac ut in mentem veniant. Quid enim illis possis facere gratius, quam si videant te divulsam a marito, viduam, imo plus quam viduam vivere? Nam viduis licet alteri nubere.

Xa.

Equidem probo tuum consilium, sed taedet diutini laboris.

Eu.

At reputa, quantum laborum sumpseris prius, quam hunc psittacum docueris quaedam humana verba sonare.

Xa.

Plurimum profecto.

Eu.

Et piget operam sumere in fingendo marito, quicum perpetuo suaviter degas aetatem? Quantum laboris sumunt homines, ut equum sibi commodum reddant? et nos pigebit adlaborare, ut maritis utamur commodioribus?

Xa.

Quid faciam?

Eu.

Iam dixi. Cura ut domi niteant omnia, ne quid sit molestiae, quod illum exigat ex aedibus. Tu te illi comem praebe, semper interim memor reverentiae cuiusdam, quam uxor debet marito. Absit tristitia; sed absit et petulantia: nec putida sis, nec lasciva. Sit apparatus domi lautus. Nosti palatum mariti: quod illi suavissimum est, id coquito. Quin etiam iis, quos ille amat, comem et affabilem te praebeto. Hos frequenter ad convivium voca. In convivio facito, ut laeta plenaque hilaritatis sint omnia. Denique si quando ille vino laetior pulsabit suam testudinem, tu voce accinito. Sic assuefacies maritum manere domi, et minues impensas. Sic enim ille cogitabit tandem: Nae ego insigniter insanio, qui foris magna rei famaeque iactura victitem cum scorto, quum domi habeam uxorem multo lepidiorem, meique amantiorem, apud quam nitidius ac lautius accipi liceat.

Xa.

An credis successurum, si tentem?

Eu.

Me vide. Ad me recipio. Interim et maritum tuum aggrediar; admonebo et illum sui officii.

Xa.

Laudo consilium; at vide ne quid huius rei suboleat ipsi: misceret coelum terrae.

Eu.

Ne metue. Ita per ambages temperabo sermonem, ut ipse mihi narret, quid inter vos sit turbarum. Hoc facto, meo more tractabo illum blandissime, et ut spero, tradam eum tibi commodiorem. De te per occasionem mentiar, quam amanter de illo sis locuta.

Xa.

Christus bene fortunet quod agimus.

Eu.

Aderit, modo ne desis tibi.