Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Charon

Personae

Ch.

Quid ita properas gestiens, Alastor?

Al.

Opportune tu quidem, o Charon. Ad te properabam.

Ch.

Quid novae rei?

Al.

Nuntium fero, tibi Proserpinaeque laetissimum futurum.

Ch.

Effer igitur quod fers, teque exonera.

Al.

Furiae non minus gnaviter quam feliciter gesserunt suum negotium, nullam orbis partem non infecerunt malis tartareis, dissidiis, bellis, latrociniis, pestilentiis, adeo ut plane iam calvae emissis colubris sint, et exhaustae venenis obambulent, quaerentes quidquid usquam est viperarum et aspidum, quando tam glabrae sunt quam ovum, et pilum non habent in capite, neque quidquam in pectore succi efficacis. Proinde tu fac, cymbam ac remos appares. Mox enim ventura est tanta umbrarum multitudo, ut verear ne non sufficias omnibus transmittendis.

Ch.

Ista nos non fugerant.

Al.

Unde rescieras?

Ch.

Ossa pertulerat ante biduum.

Al.

Ut illa dea nihil est velocius! Sed quid tu igitur heic cessas relicta cymba?

Ch.

Ita nimirum res ferebat. Huc profectus sum, ut mihi compararem validam aliquam triremem. Nam mea cymba iam vetustate putris ac sutilis non suffecerit huic operi, si vera sunt quae narravit Ossa. Quanquam quid opus erat Ossa? Res ipsa compellit. Nam naufragium feci.

Al.

Nimirum totus distillas; suspicabar te redire a balneo.

Ch.

Imo enatavi e Stygia palude.

Al.

Umbras ubi reliquisti?

Ch.

Natant cum ranis.

Al.

Sed quid narravit Ossa?

Ch.

Tres orbis Monarchas capitalibus odiis in mutuum exitium ruere, nec ullam orbis Christiani partem immunem esse a belli furiis: nam tres illi reliquos omnes pertrahunt in belli consortium. Omnes esse talibus animis, ut nemo velit alteri cedere, nec Danum, nec Polonum, nec Scotum: nec vero Turcam interim esse in otio, moliri dira: pestilentiam ubique saevire, apud Hispanos, apud Britannos, apud Italos, apud Gallos. Ad haec novam esse luem ex opinionum varietate natam, quae sic vitiavit omnium animos, ut nulla usquam sit sincera amicitia, sed frater fratri diffidat, nec uxori cum marito conveniat. Spes est, hinc quoque nascituram olim magnificam hominum perniciem, si res a linguis et calamis ad manus pervenerit.

Al.

Haec omnia verissime narravit Ossa. Nam ipse plura vidi hic oculis, assiduus comes et adiutor Furiarum, quae nullo tempore magis declararunt se suo dignas nomine.

Ch.

Atqui periculum est, ne quid daemon exoriatur, qui subito adhortetur ad pacem; et sunt mortalium animi mutabiles. Nam audio, apud superos esse Polygraphum quendam, qui calamo suo non desinit insectari bellum, et ad pacem cohortari.

Al.

Ille iam pridem surdis canit. Olim scripsit pacis profligatae querimoniam; nunc eidem exstinctae scripsit epitaphium. Sunt alii contra, qui non minus iuvent rem nostram, quam ipsae Furiae.

Ch.

Quinam isti?

Al.

Sunt animalia quaedam pullis et candidis palliis, cinericiis tunicis, variis ornata plumiis; haec nunquam recedunt ab aulis principum: instillant in aurem amorem belli, hortantur eodem proceres ac plebem: in Evangelicis illis concionibus clamitant, bellum esse iustum, sanctum, ac pium. Quoque magis mireris hominum fortem animum, clamitant idem apud utramque partem. Apud Gallos concionantur, Deum stare pro Gallis, nec vinci posse qui Deum habeat protectorem. Apud Anglos et Hispanos, hoc bellum non a Caesare geri, sed a Deo; tantum praebeant se viros fortes: victoriam esse certam. Quod si quis interciderit, eum non perire, sed recta subvolare in coelum, sicut erat, armatum.

Ch.

Et habetur istis tanta fides?

Al.

Quid non potest simulata religio? Accedit huc iuventus, rerum imperitia, gloriae sitis, ira, animus, ad id quo vocatur, natura propensus. His facile imponitur, nec difficile perpellitur plaustrum suapte sponte propendens ad ruinam.

Ch.

Ego istis animalibus lubens aliquid boni fecero.

Al.

Appara lautum convivium. Nihil potes gratius.

Ch.

Ex malvis, lupinis et porris. Nam apud nos non alia est, ut scis, annona.

Al.

Imo ex perdicibus, capis et phasianis, si vis esse gratus convivator.

Ch.

Sed quae res istos movet, ut tantopere promoveant bellum? Aut quid hinc metunt commodi?

Al.

Quia plus emolumenti capiunt e morientibus, quam ex vivis. Sunt testamenta, parentalia, bullae multaque alia non aspernanda lucra. Denique malunt in castris versari, quam in suis alvearibus. Bellum multos gignit episcopos, qui in pace ne teruncii quidem fiebant.

Ch.

Sapiunt.

Al.

Sed quid opus est triremi?

Ch.

Nihil, si velim in media palude rursus naufragium facere.

Al.

Ob multitudinem?

Ch.

Scilicet.

Al.

Atqui umbras vehis, non corpora. Quantulum autem ponderis habent umbrae?

Ch.

Sint tipulae, tamen tipularum tanta vis esse potest, ut onerent cymbam. Tum scis, et cymbam umbratilem esse.

Al.

At ego memini videre me, cum esset ingens turba, nec cymba caperet omnes, a clavo tuo tria millia umbrarum pendere nonnunquam, nec tu pondus ullum sentiebas.

Ch.

Fateor, tales esse animas, quae paulatim demigrarunt e corpore phthisi aut hectica tenuato. Ceterum quae subito revelluntur e crasso corpore, multum corporeae molis secum ferunt. Tales autem mittit apoplexia, synanche, pestilentia, sed praecipue bellum.

Al.

Non opinor Gallos aut Hispanos adferre multum ponderis.

Ch.

Multo minus quam ceteri; quanquam et horum animae non omnino veniunt plumeae. Ceterum e Britannis, e Germanis belle pastis, veniunt aliquoties tales, ut nuper periclitatus sim decem duntaxat vehens, et nisi iacturam fecissem, perieram una cum cymba, vectoribus et naulo.

Al.

Ingens discrimen.

Ch.

Quid interea censes fieri, cum accedunt crassi satrapae, thrasones et polymachaeroplacidae.

Al.

Ex his qui pereunt in iusto bello, nullos arbitror ad te venire. Nam aiunt eos recta subvolare in coelum.

Ch.

Quo subvolent, nescio: unum illud scio, quoties bellum est, tot ad me veniunt saucii lacerique, ut demirer, ullum superesse apud superos. Nec solum veniunt onustae crapula et abdomine, verum etiam bullis et sacerdotiis, aliisque rebus plurimis.

Al.

At ista non deferunt secum, sed nudae veniunt ad te.

Ch.

Verum; sed quae recentes veniunt, somnia talium rerum secum adferunt.

Al.

Itane gravant somnia?

Ch.

Gravant cymbam meam; quid dixi gravant? iam demerserunt. Postremo tot obolos putas nihil habere sarcinae?

Al.

Equidem arbitror, si ferant aereos.

Ch.

Proinde certum est mihi, prospicere de navi, quae sufficiat oneri.

Al.

O te felicem!

Ch.

Quid ita?

Al.

Quia propediem ditesces.

Ch.

Ob multitudinem umbrarum?

Al.

Nae.

Ch.

Si quidem suas opes secum adferant. Nunc qui in cymba deplorant, se apud superos reliquisse regna, praesulatus, abbatias, auri talenta innumera, ad me nihil adferunt praeter obolum. Itaque quod iam annis ter mille mihi corrasum est, id totum est effundendum in unam triremem.

Al.

Sumptum faciat oportet, qui quaerit lucrum.

Ch.

Atqui mortales, ut audio, felicius negotiantur, qui favente Mercurio ditescunt intra triennium.

Al.

Sed iidem decoquunt nonnunquam. Tuum lucrum minus, sed certius.

Ch.

Nescio quam certum: si quis Deus nunc exoriatur, qui res principum componat, sors haec tota mihi perierit.

Al.

Ista quidem de re iubeo, ut me sponsore in utramque aurem dormias. Intra decennium totum nihil est, quod pacem metuas. Unus Romanus pontifex sedulo quidem hortatur ad concordiam; sed laterem lavat. Murmurant et civitates taedio malorum: conferunt susurros populi nescio qui, dictitantes iniquum ut ob privatas iras aut ambitionem duorum triumve res humanae sursum deorsum misceantur: sed vincent, mihi crede, quamlibet recta consilia, Furiae. Ceterum quid opus erat hac gratia petere superos? An apud nos non sunt fabri? Certe Vulcanum habemus.

Ch.

Pulchre, si quaeram navim aeream.

Al.

Minimo accersetur aliquis.

Ch.

Ita est, sed deficit nos materia.

Al.

Quid audio? Nihil illic silvarum?

Ch.

Etiam nemora, quae fuerant in campis Elysiis, absumpta sunt.

Al.

In quem tandem usum?

Ch.

Exurendis ereticorum umbris; adeo ut nuper coacti simus e terrae visceribus carbones effodere.

Al.

Quid? an istae umbrae non possunt minore sumptu puniri?

Ch.

Sic visum est Rhadamantho.

Al.

Ubi triremem mercatus eris, unde remiges parabuntur?

Ch.

Meae partes sunt tenere clavum; remigent umbrae, si velint traiicere.

Al.

At sunt quae non didicerunt remum agere.

Ch.

Apud me nullus est eximius, remigant et Monarchae, remigant et Cardinales suam quisque vicem, non minus quam plebeii tenues, sive didicerint, sive non didicerint.

Al.

Tu fac dextro Mercurio feliciter mercere triremem; ego non te remorabor amplius. Orco laetum adferam nuntium. Sed heus heus, Charon.

Ch.

Quid est?

Al.

Fac matures reditum, ne te mox obruat turba.

Ch.

Imo iam plus quam ducenta millia offendes in ripa, praeter illas, quae natant in palude. Properabo tamen quantum licebit. Dic illis, me mox adfuturum.