Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Opulentia sordida

Personae

  • Iacobus
  • Gilbertus
Ia.

Unde nobis tam exsuccus, quasi cum cicadis interea rore sis pastus? mihi nihil aliud quam syphar hominis esse videris.

Gi.

Apud inferos umbrae malva et porro saturantur: at ego decem vixi menses, ubi ne id quidem contigit.

Ia.

Ubinam? te quaeso; num abreptus in navem galeatam?

Gi.

Nequaquam; sed Synodii.

Ia.

In urbe tam opulenta bulimia periclitatus es?

Gi.

Maxime.

Ia.

Quid in caussa? An deerat pecunia?

Gi.

Nec pecunia nec amici.

Ia.

Quid igitur erat mali?

Gi.

Mihi res erat cum hospite Antronio.

Ia.

Cum illo opulento?

Gi.

Sed sordidissimo.

Ia.

Monstri simile narras.

Gi.

Minime; sed sic fiunt divites qui e summa emergunt inopia.

Ia.

Quid ita libuit tot menses apud talem hospitem commorari?

Gi.

Erat quod alligaret: et sic tunc erat animus.

Ia.

Sed dic, obsecro, quo tandem vivit ille apparatu?

Gi.

Dicam, quando quidem actorum laborum solet esse iucunda commemoratio.

Ia.

Mihi certe futura est.

Gi.

Illud OU)RANO/QEN accessit incommodi, quum illic agerem, totos tres menses spirabat Boreas, nisi quod illic nescio quo pacto nunquam perseverat ultra diem octavum.

Ia.

Quomodo igitur spirabat totos tres menses?

Gi.

Sub eum diem velut ex constituto mutabat stationem, sed post horas octo migrabat in locum priorem.

Ia.

Ibi tenui corpusculo opus erat foco luculento.

Gi.

Satis erat ignis, si suppetisset lignorum copia. Verum ne quid heic faceret impendii noster Antronius, ex rusculis insularibus evellebat arborum radices ab aliis neglectas, idque fere noctu. Ex his nondum bene siccis struebatur ignis non absque fumo, sed sine flamma: non qui calefaceret; sed qui praestaret, ne vere dici posset ibi nullum esse ignem. Unicus autem ignis durabat totum diem; adeo temperatum erat incendium.

Ia.

Illic hibernare durum erat.

Gi.

Imo multo durius aestivare.

Ia.

Qui sic?

Gi.

Quoniam ea domus tantum habebat pulicum ac cimicum, ut nec interdiu quietum esse, nec noctu somnum capere liceret.

Ia.

Divitias miseras.

Gi.

Praesertim in hoc pecoris genere.

Ia.

Oportet illic ignavas esse foeminas.

Gi.

Latitant, nec inter viros versantur. Ita fit ut illic et foeminae nihil aliud sint quam foeminae, et viris desint ea ministeria quae solent ab eo sexu suppeditari.

Ia.

Sed Antronium interim non pigebat tractationis?

Gi.

Illi in huiusmodi sordibus educato praeter lucrum nihil erat dulce. Ubivis potius habitabat quam domi; nulla in re non negotiabatur. Scis autem eam urbem esse prae ceteris Mercurialem. Pictor ille nobilis deplorandum existimavit, si dies abiisset sine linea; Antronius longe magis deplorabat, si dies praeteriisset absque lucro. Quod si quando evenisset, domi quaerebat Mercurium.

Ia.

Quid faciebat?

Gi.

Habebat in aedibus cisternam ex eius civitatis more; illic hauriebat aliquot aquae situlas, et infundebat in vasa vinaria. Heic erat certum lucrum.

Ia.

Fortasse vinum erat aequo vehementius.

Gi.

Imo plus erat quam vappa. Nunquam enim emebat vinum nisi corruptum, quo minoris emeret. Ex eo ne quid periret, subinde faeces annorum decem miscebat, volvens ac revolvens omnia, quo mustum videretur: neque enim ille passus fuisset ullam faecis micam perire.

Ia.

At si qua fides medicis, tale vinum gignit vesicae calculos.

Gi.

Non errant medici: nam in ea domo nullus erat annus tam felix, quin unus atque alter calculo periret; nec horrebat ille funestam domum.

Ia.

Non?

Gi.

Etiam a mortuis colligebat vectigal. Nec aspernabatur quamvis exiguum lucellum.

Ia.

Dicis furtum.

Gi.

Lucrum vocant negotiatores.

Ia.

Quid interea bibebat Antronius?

Gi.

Idem ferme nectar.

Ia.

Non sensit malum?

Gi.

Durus erat, qui vel foenum esse posset, et talibus, ut dixi, deliciis fuerat a teneris educatus. Hoc lucro nihil existimabat certius.

Ia.

Quid ita?

Gi.

Si supputes uxorem, filios, filiam, generum, operas et famulas, alebat domi fere corpora triginta tria. Iam quo vinum erat dilutius, hoc et parcius bibebatur et serius exhauriebatur. Heic mihi subducito, in singulos dies addita aquae situla, quam non poenitendam summam conficiat in annum.

Ia.

O sordes!

Gi.

Atqui non minus compendii redibat ex pane.

Ia.

Quo pacto?

Gi.

Emebat triticum vitiatum, quod alius noluisset emere. Hic praesens statim lucrum, quia minoris emebat. Ceterum vitio medicabatur arte.

Ia.

Qua tandem?

Gi.

Est argillae genus frumento non dissimile, quo videmus et equos delectari, dum et parietes arrodunt, et ex lacunis ea argilla turbidis bibunt libentius. Eius terrae tertiam partem admiscebat.

Ia.

Est isthuc medicari?

Gi.

Certe tritici vitium minus sentiebatur. An hoc quoque lucrum putas aspernandum? Adde iam aliud stratagema. Domi panem subigebat; nec id crebrius, etiam aestate, quam bis in mense.

Ia.

Istuc est lapides apponere, non panes.

Gi.

Aut si quid lapide durius. Sed huic quoque malo erat paratum remedium.

Ia.

Quodnam?

Gi.

Fragmenta panis immersa cyathis vino macerabant.

Ia.

Similes habebant labra lactucas. Sed ferebant talem tractationem operae?

Gi.

Primum narrabo primatum eius familiae apparatum, quo facilius divines, quomodo tractentur operae.

Ia.

Audire cupio.

Gi.

De ientando nulla erat illic mentio; prandium fere differebatur in horam a meridie primam.

Ia.

Quam ob rem?

Gi.

Exspectabatur Antronius paterfamilias. Coenabatur interdum ad horam decimam.

Ia.

At tu solebas esse inediae impatientior.

Gi.

Eoque subinde clamabam ad Antronii generum Orthrogonum, (agebamus enim in eodem conclavi:) Heus Orthrogone, non coenatur hodie apud Synodos? Commode respondit, brevi adfuturum Antronium. Quum nihil viderem apparari, et latraret stomachus, Heus, inquam, Orthrogone, erit hodie pereundum fame? Excusabat horam aut aliud simile. Quum non ferrem stomachi latratum, rursus interpellabam occupatum: Quid futurum est? inquam: eritne moriendum fame? Ubi iam Orthrogonus consumpsisset omnem tergiversationem, abiit ad famulos, iussitque adornari mensam. Tandem quum nec rediret Antronius, nec quidquam appararetur, Orthrogonus victus conviciis meis descendebat ad uxorem et socrum ac liberos, clamitans ut appararent coenam.

Ia.

Nunc saltem exspecto coenam.

Gi.

Ne propera. Prodibat tandem famulus claudus, ei praefectus negotio, non admodum dissimilis Vulcano; insternit mensam linteo. Ea prima coenae spes. Tandem post longam vociferationem afferuntur phialae vitreae, cum aqua sane limpida.

Ia.

Altera coenae spes.

Gi.

Ne propera, inquam. Rursum post atroces clamores adfertur phiala illius nectaris faeculenti plena.

Ia.

O factum bene!

Gi.

Sed sine pane. Nihil adhuc periculi; nemo famelicus bibit lubens tale vinum. Clamatum est iterum usque ad ravim. Tum demum apponitur panis ille, quem vix ursus dentibus frangeret.

Ia.

Certe iam vitae consultum est.

Gi.

Sub multam noctem tandem venit Antronius; hoc fere prooemio inauspicatissimo, ut diceret, sibi dolere stomachum.

Ia.

Quid heic mali auspicii?

Gi.

Quia tunc nihil erat quod ederetur; quid enim exspectes, hospite male affecto?

Ia.

Dolebat re vera?

Gi.

Adeo, ut solus devoraturus fuerit tres capos, si quis dedisset gratis.

Ia.

Exspecto convivium.

Gi.

Primum ipsi apponebatur patina cum farina fabacea; quod obsonii genus illic vulgo venditur tenuibus. Aiebat se hoc uti remedio adversus omne morbi genus.

Ia.

Quot eratis convivae?

Gi.

Interdum octo aut novem; inter quos erat Verpius ille doctus, quem arbitror tibi non ignotum, et filius familias natu maior.

Ia.

Quid illis apponebatur?

Gi.

An non satis est frugi hominibus quod Melchisedec obtulit Abrahae quinque regum victori?

Ia.

Nihil igitur obsonii?

Gi.

Erat nonnihil.

Ia.

Quodnam?

Gi.

Memini nos fuisse in mensa convivas numero novem; quum in patina non numerarem nisi septem foliola lactucae aceto innatantia, sed absque oleo.

Ia.

Solus igitur ille devorabat suas fabas?

Gi.

Vix semiobolo emerat: nec tamen vetabat, si quis proxime assidens vellet gustare; sed incivile videbatur, languido suum eripere cibum.

Ia.

Secabantur igitur folia, quemadmodum de cumino meminit proverbium?

Gi.

Non; sed lactucis a primoribus absumptis, reliqui panem immergebant aceto.

Ia.

Quid autem post septem folia?

Gi.

Quid, nisi caseus, conviviorum clausula?

Ia.

Hiccine erat apparatus perpetuus?

Gi.

Propemodum; nisi quod interdum, si eo die Mercurium fuisset expertus propitium, erat paulo profusior.

Ia.

Quid tum?

Gi.

Iubebat emi tres uvas recentes uno aereo nummulo. Ea res exhilarabat totam familiam.

Ia.

Quidni?

Gi.

Id eo duntaxat tempore, quo summa est uvarum ibi vilitas.

Ia.

Proin extra autumnum nihil profundebat?

Gi.

Profundebat. Sunt illic naviculatores, qui concharum minutum genus hauriunt, potissimum e latrinis: hi clamore certo significant quid habeant venale; ab his interdum iubebat emi dimidio nummuli, quem illi bagathinum appellant. Tum vero dixisses, in ea familia esse nuptias; nam igni erat opus, licet celerrime percoquantur. Atque haec quidem post caseum, loco bellariorum.

Ia.

Bella mehercle bellaria! Sed nihil unquam apponebatur carnium aut piscium?

Gi.

Tandem victus meis clamoribus coepit esse splendidior. Quoties autem videri volebat Lucullus, hi ferme erant missus.

Ia.

Isthuc vero lubens audiero.

Gi.

Primo loco dabatur iusculum, quod illi, nescio quam ob caussam, appellant ministram.

Ia.

Lautum opinor.

Gi.

His conditum aromatibus: Admovetur igni cacabus aqua plenus; in eam coniiciuntur aliquot fragmenta casei bubalini, qui iam olim in saxum induruit; nam ad defringendum aliquid bona securi opus est. Quum ea fragmenta tepore aquae solvi coeperint, inficiunt eam ne possit mera dici aqua; hoc iusculo praeparant stomachum.

Ia.

Suibus dignum.

Gi.

Dein apponitur paululum carnium de ventre veteris vaccae, sed elixum ante dies quindecim.

Ia.

Foetet igitur.

Gi.

Maxime, sed adhibetur remedium.

Ia.

Quodnam?

Gi.

Dicam, sed vereor ne imitaturo.

Ia.

Scilicet.

Gi.

Miscent ovum aquae calefactae; eo iure perfundunt carnem; ita magis falluntur oculi quam nares; nam foetor erumpit per omnia. Si dies requirit esum piscium, interdum apponuntur auratae tres, nec hae magnae, quum convivae sint septem aut octo.

Ia.

Praeterea nihil?

Gi.

Nihil nisi caseus ille saxeus.

Ia.

Novum mihi narras Lucullum. Sed qui potuit tam exilis apparatus tot sufficere convivis, praesertim nullo refectis ientaculo?

Gi.

Imo ne sis insciens, ex eius convivii reliquiis alebantur socrus, nurus, filius natu minor, famula, et aliquot parvuli.

Ia.

Tu quidem admirationem meam auxisti, non ademisti.

Gi.

Istuc tibi vix possum describere, nisi prius ordinem convivii depinxero.

Ia.

Pinge igitur.

Gi.

Antronius obtinebat primum locum, nisi quod ego illi sedebam dexter, velut extraordinarius: e regione Antronii Orthrogonus: Orthrogono assidebat Verpius, Verpio Strategus natione Graecus: Antronio sinister assidebat filius natu maior. Si quis accessisset conviva, ei locus dabatur pro dignitate. Primum de iure minimum erat vel periculi vel discriminis, nisi quod in procerum discis natabant fragmenta bubalini casei. Ceterum ex phialis vini aquaeque ferme quatuor vallum quoddam fiebat, ut nemo posset attingere quod erat appositum, praeter tres, ante quos stabat patina, nisi quis sustinuisset esse impudentissimus, et transilire septa. Nec tamen ea patina diu manebat, sed mox tollebatur, ut aliquid superesset familiae.

Ia.

Quid igitur edebant reliqui?

Gi.

Suo more deliciabantur.

Ia.

Qui?

Gi.

Panem illum argillaceum macerabant vino faecis vetustissimae.

Ia.

Tale convivium oportuit esse perbreve.

Gi.

Frequenter hora prolixius.

Ia.

Qui potuit?

Gi.

Sublatis, ut dixi mox, quae non carebant periculo, ponebatur caseus, unde nullum erat periculum, ne quisquam ullo cultello escario quidquam abraderet. Manebat illa praeclara faex, et suus cuiusque panis. Atque inter haec bellaria tuto miscebantur fabulae. Interim prandebat foeminarum senatus.

Ia.

Quid interim operae?

Gi.

Nihil habebant nobiscum commune; suis horis sibi prandebant ac coenabant. Sed hi cibo capiendo vix semihoram impendebant toto die.

Ia.

Verum apparatus cuiusmodi?

Gi.

Isthuc tuum est divinare.

Ia.

At Germanis vix sufficit hora in ientaculum, tantundem in merendam, sesquihora in prandium, duae horae in coenam: ac nisi affatim expleantur eleganti vino, bonis carnibus ac piscibus, deserunt patronum, et fugiunt in bellum.

Gi.

Suus cuique genti mos est. Itali minimum impendunt gulae; pecuniam malunt quam voluptatem; et sobrii sunt natura quoque, non solum instituto.

Ia.

Nunc profecto non miror te nobis redisse tam exilem; sed omnino vivum redisse demiror, praesertim quum antea capis, perdicibus, turturibus et phasianis assuevisses.

Gi.

Plane perieram, nisi repertum fuisset remedium.

Ia.

Male res agitur, ubi tot remediis est opus.

Gi.

Effeceram ut mihi iam languescenti in singula convivia daretur quarta pars pulli elixi.

Ia.

Nunc incipies vivere.

Gi.

Non admodum. Emebatur pullus exiguus, ne multum impenderetur, cuiusmodi sex non sufficerent uni boni stomachi Polono in ientaculum. Nec empto dabant cibum, ne quid esset impendii: itaque macie enecti ac semivivi coquebatur ala aut poples; iecur dabatur Orthrogoni filio infanti. Ius autem semel atque iterum ebibebant mulieres, subinde nova infusa aqua. Itaque poples ad me veniebat pumice siccior, et quovis putri ligno insipidior. Ius nihil erat nisi mera aqua.

Ia.

Et tamen audio illic avium genus et copiosissimum esse et elegans et vile.

Gi.

Est prorsus; sed illis carior est pecunia.

Ia.

Satis dedisti poenarum, etiamsi Romanum Pontificem occidisses, aut si minxisses ad sepulchrum divi Petri.

Gi.

Sed audi reliquum fabulae. Scis esse in quaque hebdomade quinque dies, quibus vescimur carnibus.

Ia.

Nimium.

Gi.

Duos itaque pullos dumtaxat emebant. Die Iovis se fingebant oblitas emere, ne vel totum pullum eo die apponerent, vel aliquid superesset.

Ia.

Nae iste Antronius superat etiam Euclionem Plautinum. Sed piscariis diebus quo remedio consulebas vitae?

Gi.

Amico cuidam dederam negotium, ut mihi meo aere in singulos dies emeret ova tria, duo in prandium, unum in coenam. Sed hic quoque foeminae pro recentibus care emptis supponebant semiputria; ut mecum praeclare crederem actum, si ex tribus unum esset quod edi posset. Tandem et utrem vini purioris mea pecunia emeram: ceterum mulieres effracta sera intra paucos dies exsorbuerunt, non admodum irato Antronio.

Ia.

Itane nullus erat illic, quem tui miseresceret?

Gi.

Miseresceret? imo videbar illis gluto quispiam et helluo, qui tantum ciborum unus devorarem. Itaque subinde me admonebat Orthrogonus, haberem eius regionis rationem, meaeque consulerem incolumitati: et aliquot nostrates commemorabat, quibus illic edacitas conciliasset aut mortem aut morbum gravissimum. Quum is me videret deliciis quibusdam, quas illic ex nucleis pineis aut peponum melonumque venditant pharmacopolae, fulcire corpusculum et assiduis laboribus et inedia et iam etiam morbo fractum, subornat medicum mihi amicum et familiarem, ut persuadeat victus moderationem. Egit hoc mecum diligenter. Moxque sensi subornatum, nec respondi tamen. Quum idem accuratius mecum ageret, nec admonendi faceret finem; Dic, inquam, mihi, vir egregie, serio isthaec loqueris, an ioco? Serio, inquit. Quid igitur suades ut faciam? A coenis in totum abstine; et vino adde ut minimum, aquae dimidium. Risi praeclarum consilium. Si me cupis extinctum, huic corpusculo et raro et exili et spiritibus subtilissimis, vel semel a coena abstinere mors esset: id toties ipsa re compertum habeo, ut non libeat iterum experiri. Quid autem futurum censes, si sic pransus a coena temperem? Et tali vino iubes addi aquam? quasi non praestaret puram aquam bibere, quam faeculentam. Nec dubito, quin haec te loqui iusserit Orthrogonus. Subrisit medicus, ac mitigavit consilium. Non haec loquor, inquit, Gilberte doctissime, quod in totum arceam te a coenis; licebit gustare ovum, et semel bibere: sic enim ipse vivo. In coenam coquitur ovum: inde capio vitelli dimidium, reliquum do filio; mox hausto semicyatho vini, studeo in multam noctem.

Ia.

Num isthaec vera praedicabat medicus?

Gi.

Verissima. Nam ipse forte per viam ambulans redibam a sacro, et comes admonuerat illic habitare medicum; libuit videre regnum illius. Erat autem dies dominicus. Pulsavi fores: apertae sunt; ascendi; offendo medicum cum filio et eodem famulo prandentem. Apparatus erat duo ova, praeterea nihil.

Ia.

Oportuit esse exangues homines.

Gi.

Imo ambo erant pulchre habito corpore, colore vivido ac rubido, oculis laetis.

Ia.

Vix credibile est.

Gi.

At ego compertissima narro. Nec ille solus ad istum vivit modum, sed complures alii et imaginibus clari et re lauta. Polyphagia et polyposia, crede mihi, consuetudinis res est, non naturae. Si quis paulatim assuescat, tandem eo proficiet, ut idem faciat quod Milo, qui bovem eodem die totum absumpsit.

Ia.

Deum immortalem, si tam parvo victu licet tueri valetudinem, quantum impendiorum perit Germanis, Anglis, Danis et Polonis?

Gi.

Plurimum haud dubie, et quidem non sine gravi tum valetudinis, tum ingenii detrimento.

Ia.

Sed quid obstabat, quo minus tibi sufficeret ille victus?

Gi.

Quia diversis assueveram; et serum iam erat mutare consuetudinem: quanquam me non tam offendebat ciborum exiguitas, quam corruptio. Duo ova poterant sufficere, si fuissent recens nata: vini cyathus erat satis, nisi pro vino daretur faex vapida: dimidium panis aluisset, nisi pro vino daretur argilla.

Ia.

Adeone sordidum esse Antronium in tantis opibus?

Gi.

Arbitror censum illius non fuisse infra octoginta ducatorum millia. Nec ullus erat annus, quo non accederet lucrum mille ducatorum, ut dicam parcissime.

Ia.

Sed iuvenes illi quibus haec parabantur, num eadem utebantur parsimonia?

Gi.

Utebantur, sed domi duntaxat; foris liguriebant, scortabantur, ludebant aleam: quumque pater in gratiam honestissimorum convivarum graveretur teruncium impendere, iuvenes interdum una nocte sexaginta ducatos perdebant alea.

Ia.

Sic perire solent quae sordibus corraduntur. Verum e tantis periculis incolumis, quo nunc te confers?

Gi.

Ad venustissimum Gallorum contubernium, sarturus quod illic dispendii factum est.