Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Personae

Co.

Quod felix faustumque sit huic ordini, totique Reipublicae foemineae et frequentes hodie convenistis et alacres; unde spem optimam concipio, futurum, ut Deus propitius cuiquam ea suggerat in animum, quae ad communem omnium et dignitatem, et utilitatem pertinet. Scitis, opinor, omnes, quantum hinc commodis nostris decesserit, quod, cum viri quotidianis conventibus suum agant negotium, nos colo telaeque assidentes causam nostram deserimus. Itaque res huc devenit, ut nec inter nos sit ulla Reipublicae disciplina, et viri nos pene pro delectamentis habeant, vixque hominis vocabulo dignentur. Quod si, qua coepimus, pergamus, divinate vos ipsae, quo tandem res sit evasura: vereor enim verba sinistri ominis eloqui. Ut dignitatem nostram negligamus, certe incolumitas debet esse curae. At sapientissimus ille rex scriptum reliquit,Ibi demum esse salutem, ubi multa consilia. Habent episcopi suas synodos, habent monachorum greges sua conciliabula, habent milites suas stationes, habent fures sua conventicula: denique habet et formicarum genus suos congressus. Solae omnium animantium mulieres nunquam coimus.

Ma.

Saepius quam decet.

Co.

Nondum interloquendi tempus est; sinite me perorare; dabitur singulis dicendi locus. Neque novum est quod facimus, vetus exemplum revocamus. Siquidem ante annos mille trecentos, ni fallor, Heliogabalus Caesar laudatissimus.

Pe.

Quid laudatissimus, quem unco tractum in cloacam proiectum esse constat?

Co.

Rursus interpellor. Si quem hac ratione probamus aut improbamus, malum dicemus Christum, quod in crucem suffixus sit: pium Domitium, quod domi sit mortuus. Atqui nihil obiicitur Heliogabalo atrocius, quam quod sacrum ignem, qui a vestalibus servabatur, in terram abiecerit, quodque domi in larario Mosen habuerit et Christum, quem illi contumeliae caussa Chrestum vocabant. Is igitur Heliogabalus instituit, ut quemadmodum Imperator cum suis habebat senatum, in quo de rebus communibus consultaret; ita haberet et mater illius Augusta senatum suum, in quo de foemineae gentis negotiis tractaretur: quem viri vel iocandi, vel discernendi gratia,Senatulumvocabant. Hoc exemplum tot iam saeculis intermissum res ipsa iam dudum monet nos instaurare. Nec ullam moveat, quod Paulus Apostolusvetat mulierem loqui in coetu, quam ille vocat Ecclesiam: de coetu virorum loquitur; hic coetus est muliebris. Alioqui si semper tacendum erit foeminis, in quem usum natura dedit nobis et linguas non minus expeditas quam sunt virorum, et vocem non minus sonoram quanquam illi sonant raucius, ac propius referunt asinos, quam nos. Verum illud oportet nobis omnibus esse curae, ut ea gravitate tractemus hoc negotium, ne rursus viriSenatulumappellent; aut fortasse probrosius aliquod nomen excogitent, ut solent in nos libenter esse dicaces. Quanquam si liceat illorum comitia veris aestimare, plus quam muliebria videri possint. Videmus, monarchas tot iam annis nihil aliud quam belligerari: inter theologos, sacerdotes, episcopos, et populum nihil convenire: quot homines, tot sententiae; et in his ipsis plus quam muliebris est inconstantia. Nec civitati cum civitate, nec vicino cum vicino concordia est. Si nobis essent traditae rerum habenae, aliquando, ni fallor, tolerabilius haberent res humanae. Non est fortasse foeminei pudoris, tantis proceribus tribuere stultitia: at fas est, opinor, recitare quod scripsit Salomon proverbiorum capite decimo tertio:inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Sed ne vos longiore morer prooemio, uti singula gerantur ordine, decenter et sine tumultu; primo loco tractandum erit, quae debent interesse concilio, quae submovendae sint. Namimmodica turba, tumultus est verius, quam concilium: et paucorum consessus habet quiddam tyrannicum. Huc ego censeo nullam recipienda virginem, eo quod incident permulta, quae non decet illas audire.

Iu.

At quo signo dignoscas virgines? An pro virginibus habebuntur, quaecunque coronam gestant?

Co.

Non. At nuptas tantum recipiendas censeo.

Iu.

Et inter nuptas virgines sunt, quae maritos habent eunuchos.

Co.

Sed tribuatur hoc honoris coniugio, ut nuptae pro mulieribus habeantur.

Iu.

Alioqui si non excludimus nisi virgines, erit immensa turba, nec multo decrescet numero.

Co.

Excludentur et plusquam ter nuptae.

Iu.

Quam ob rem?

Co.

Quoniam illis velut emeritis debetur missio. Idem censeo de septuagesimum annum egressis. Statuendum, ne qua nominatim de viro suo loquatur petulantius: in genere fas sit; sed ea moderatione,ne quid nimis.

Ca.

Qui minus hic libere de viris liceat dicere, cum ipsi de nobis nusquam non loquantur? Meus Titius si quando studet esse conviva festivior, narrat, quid mecum noctu egerit, quid dixerim; neque raro multa solet affingere.

Co.

Si velimus fateri verum, nostra dignitas pendet a viris: eos si traducimus, quid aliud quam nos ipsas dehonestamus? Quanquam autem habemus non paucas iustae querimoniae causas, tamen expensa rerum omnium summa, nostra potior, est, quam illorum conditio. Illi dum quaerunt rem, per omnes terras ac maria volitant, non sine capitis discrimine: illi, si bellum incidat, excitantur buccina, ferrei stant in acie, dum nos domi sedemus tutae. Si quid committunt adversus leges, gravius in illos animadvertitur; nostro sexui parcitur. Denique magna ex parte in nobis situm est, ut commodos habemus maritos. Restat ut de consessus ordine statuatur, ne nobis eveniat, quod frequenter usu venit regum, principum ac pontificum oratoribus, qui in conciliis totos tres menses litigant, antequam possint considere. Itaque censeo, primum esse debere nobilium ordinem; et in his praecedent, quae quatuor habent nobilitatis partes: proximae, quae tres: deinde, quae duas: postremae, quae unam: postremo, quae dimidiatam. Et in singulis ordinibus locus ex antiquitate designabitur. Nothae in suo quoque ordine extremum tenebunt locum. Alter consessus erit plebeiarum. In hoc primas tenebunt, quae copiosiorem sobolem enixae sunt. Inter pares litem dirimet aetas. Tertius erit earum, quae nondum pepererunt.

Ca.

Quo mittis viduas?

Co.

Commode mones. Istis locus dabitur in medio matrum, si modo liberos habent, habuerintve. Steriles extremum obtinebunt locum.

Iu.

Quem locum designas sacerdotum ac monachorum uxoribus'

Co.

De his proximo consessu deliberabimus.

Iu.

Quid de his, quae corpore faciunt quaestum?

Co.

Non patiemur hunc senatum admixtu talium inquinari.

Iu.

Quid de concubinis?

Co.

Istarum non simplex est genus; de quibus per otium tractabitur. Adiiciendum est, quomodo fieri debeat Senatusconsultum, punctisne an calculis, an suffragiis vocalibus, an porrectis digitis, an discessione.

Ca.

In calculis dolus est, quemadmodum et in punctis: si pedibus eatur in sententiam, quoniam vestes longas gerimus, nimium movebimus pulveris: optimum igitur, uti voce pronuntiet unaquaeque quod sentit.

Co.

At difficile est numerare voces. Deinde cavendum, ne fiat pro consilio convicium.

Ca.

Nihil fiet absque notariis, ne quid possit excidere.

Co.

Ita quidem consultum est numero. Sed quibus modis excludes convicium?

Ca.

Ne qua loquatur nisi rogata, et suo ordine. Quae secus fecerit, e senatu movebitur. Tum si qua quid effutierit eorum, quae heic aguntur, silentio plectetur triduano.

Co.

Hactenus de ratione tractandi. Nunc accipite, quibus de rebus consultandum sit. Primam oportet esse curam dignitatis: ea potissimum sita est in cultu. Cuius rei tantus est neglectus, ut hodie vix agnoscas discrimen inter nobilem et plebeiam, inter nuptam et virginem et viduam, inter matronam et meretricem. Adeo sublatus est pudor, ut quidvis usurpet quaelibet. Videre est plus quam plebeias ac loci plane sordidi, vestibus holosericis, undulatis, florulentis, virgatis, byssinis, aureis, argenteis, pellibus zebellinis, Madauricis, cum interim maritus domi consuat calceos. Digitos habent smaragdis et adamantibus onustos; nam uniones nunc vulgo fastidiuntur. Ne quid querar de succinis et coralliis et crepidis inauratis. Satis erat tenuibus, in honorem sexus cingulis uti sericis, ac fimbrias vestium serico limbo decorare; nunc geminum est malum, et res familiaris extenuatur, et ordo, qui dignitatis est custos, confunditur. Si pilentis et lecticis eboratis ac bysso tectis vehuntur plebeiae, quid relictum est nobilibus ac potentibus? Et si vix equiti nupta caudam trahit ulnarum quindecim, quid faciet Ducis aut Comitis uxor? Atque haec res hodie est intolerabilior, quod mira temeritate subinde mutamus cultum. Pridem e porrectis a vertice cornibus pendebant linteamina. Hoc ornatu foeminae principes discernebantur a plebeiis. Illae ne quid conveniret, sumpserunt pilea foris ostentantia pelles albas nigris maculis variegatas. Statim vulgus arripuit. Rursus mutato cultu sumpserunt flammea nigra bysso. Id foeminarum vulgus non solum ausum est imitari, verum etiam addiderunt fimbrias aureas, denique et gemmas. Olim nobilium erat, a fronte atque a temporibus revulsis pilis in verticem capillos cogere. Non diu licuit, mox quaelibet aemulatae sunt. Tandem demiserunt crines in frontem; protinus et hoc imitatae sunt plebeiae. Solae nobiles olim habebant laterones et ante ambulones; et ex his unum delicatum, qui surrecturae manum porrigeret, qui laevam incedentis brachio dextro fulciret: nec hoc honoris concedebatur nisi bene nato. Nunc ut passim id faciunt matronae, ita quoslibet ad hoc officium recipiunt, quemadmodum ad gestandum a tergo caudam. Item olim solae nobiles salutabant osculo, nec quemvis ad osculum recipiebant, imo ne dextram quidem porrigebant quibuslibet. Nunc qui corium olent, irruunt ad osculum foeminae, quae scutum habet plenae nobilitatis. Nec in coniugiis quidem habetur ulla dignitatis ratio. Patriciae nubunt plebeiis, plebeiae patriciis: ita nascuntur nobis hybridae. Nec ulla tam obscuro loco nata est, quae metuit adhibere fucos omnes nobilium: cum plebeiis sufficere deberet, aut flos recentis cervisiae, aut succus recens ab arbore detracti corticis, aut si quid aliud parvo parabile: purpurissam, cerussam, stibium, reliquosque colores elegantiores oportebat claris foeminis relinquere. Iam in conviviis, in publico incessu, quam nullus ordo! Saepe fit ut negotiatoris uxor dedignetur utroque parente nobili cedere. Res igitur ipsa iam dudum hortatur, ut hisce de rebus aliquid certi statuamus. Atque haec inter nos facile poterunt transigi, quoniam non nisi ad foemineum pertinent genus. Est autem et quod cum viris agamus, qui nos summovent ab omni dignitate, ac tantum nos pro lotricibus et cocis habent, ipsi res omnes pro suo gerunt arbitratu. Concedemus igitur illis magistratus publicos, ac bellicae rei curam. Quis hoc ferat, quod in clypeo semper uxoris insignia laevum habent latus, etiamsi tribus partibus superet viri nobilitatem? Deinde par est, ut in elocandis liberis etiam mater habeat ius suffragii. Et fortassis hoc quoque evincemus, ut vicissim geramus officia publica; duntaxat, quae intra moenia, et sine armis geri possunt. Haec est summa rerum, de quibus mihi videtur operae pretium consultare. Super his apud se quaeque deliberet, ut de singulis fiant senatusconsulta, et si cui vestrum aliquid quippiam in mentem venerit, cras in medium conferat. Conveniemus enim diebus singulis, donec synodum absolverimus. Adhibeantur notariae quatuor, quae notis excipiant, quidquid dicatur. Praeterea quaestoriae duae, quae loquendi facultatem vel faciant, vel adimant. Sit hic consessus divinationis.