Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Hippoplanus

Personae

Au.

Deum immortalem, W(S SEMNOPROSWPEI= noster Phaedrus, et subinde in coelum suspicit. Adoriar. Quid accidit novae rei, Phaedre?

Ph.

Quam ob rem istud interrogas, Aule?

Au.

Quoniam e Phaedro mihi videris factus Cato, tanta est in vultu severitas.

Ph.

Non mirum, amice; modo confessus sum peccata mea.

Au.

Phy, iam desino mirari. Sed dic age, bona fide confessus es omnia?

Ph.

Omnia quae quidem in mentem veniebant, unico duntaxat excepto.

Au.

Cur unum hoc reticuisti?

Ph.

Quia nondum potuit mihi displicere.

Au.

Oportet esse peccatum suave.

Ph.

An peccatum sit, nescio: sed tamen, si vacat, audies.

Au.

Audiam equidem lubens.

Ph.

Scis quanta sit impostura apud nostros in his, qui vendunt, aut locant equos?

Au.

Plus scio, quam vellem, non semel ab illis delusus.

Ph.

Nuper incidit mihi iter, cum satis prolixum, tum etiam accelerandum. Adeo quendam ex illis, quem dixisses eius generis minime malum; et intercedebat mihi cum homine nonnihil etiam amicitiae. Narro, mihi rem esse seriam; opus esse praestrenuo equo: si unquam praebuisset se mihi bonum virum, nunc praestaret. Ille pollicetur, sese sic mecum acturum, ut ageret cum fratre suo carissimo.

Au.

Fortassis et fratri impositurus.

Ph.

Inducit in stabulum, iubet, ut eligam ex omnibus equis quemcunque vellem. Tandem unus plus ceteris arridebat. Ille probat iudicium meum, deierans, eum equum frequenter a multis expetitum esse; se eum maluisse servare amico singulari, quam ignotis addicere. Conventum est de pretio: numeratur pecunia praesens: conscendo. Mira alacritate gestiebat equus in egressu: dixisses feroculum esse: nam erat obesulus et pulchellus. Ubi iam equitassem sesquihoram, sensi, plane lassum, ne calcaribus quidem impelli posse. Audieram, tales ab illis ad imposturam ali, quos e specie iudicares insignes, ceterum laboris impatientissimos. Ego continuo mecum: Captus sum. Age, par pari referam, ubi rediero domum.

Au.

Quid heic consilii capiebas, eques absque equo?

Ph.

Id quod res dabat, deflexi in proximum vicum; illic clam apud quendam mihi notum deposui equum, et conduxi alterum: profectus sum quo destinaveram; reversus sum, reddo conductitium equum, reperio meum sophistam, ut erat, obesum et pulchre requietum: eo vectus redeo ad impostorem: rogo ut in stabulo suo alat dies aliquot, donec repetiero. Percunctatur quam commode me gesserit. Ego vero deiero per omnia sacra, me nunquam in vita conscendisse tergum equi felicioris; volasse potius quam ambulasse, nec tam longo itinere nunquam sensisse lassitudinem, nec pilo factum ob laborem macriorem. Haec cum illi persuasissem esse vera, tacitus secum cogitabat, equum illum alium esse, quam hactenus suspicatus esset. Itaque priusquam abirem, rogabat, num mihi venalis esset equus: primo negabam; quod si incideret iter denuo, non facile foret nancisci similem, attamen nihil esse mihi tam carum, quod non esset venale pretio largo, etiamsi quis me ipsum, inquam, cuperet emptum.

Au.

Nae tu pulchre Cretensem agebas cum Cretensi.

Ph.

Quid multis? Non dimittit me, nisi pronunciata equi indicatura. Indicavi non paulo pluris quam emeram. Digressus ab homine, mox suborno, qui mihi partem agat huius fabulae, pulchre instructum atque doctum: is ingressus domum inclamat locatorem, ait sibi opus esse insigni equo, et laboris egregie patienti. Alter ostendit multus, et pessimum quemque maxime praedicat; solum illum quem mihi vendiderat, quoniam existimabat vere talem, qualem praedicaveram, non laudat. At alter illico rogat, num et ille venalis esset: nam descripseram illi formam equi, et locum indicaram. Locator primum obticescere, atque alios ambitiose praedicare. Cum iste ceteris utcunque probatis semper ageret de uno illo, tandem locator apud se:Plane fefellit me iudicium de illo equo: siquidem hic peregrinus statim agnovit hunc inter omnes. Cum instaret ille tandem hic:Venalis est, inquit,sed pretio fortasse deterreberis.Non est, inquit ille,magnum pretium, si rei dignitas respondeat: indica. Indicavit aliquanto pluris, quam indicaram ipsi, captans et hoc lucri. Tandem convenit de pretio, datur arrha satis magna, nempe regalis aureus, ne qua suspicio incideret simulatae emptionis. Emptor iubet equo dari pabulum; se mox ait rediturum, et abducturum: dat etiam stabulario drachmam. Ego simulatque cognovi pactionem esse firmam, sic ut rescindi non posset, rursus ocreis et calcaribus armatus redeo ad locatorem, anhelus clamo. Adest ille; rogat quid velim.Illico, inquam,adornetur equus meus. Nam e vestigio proficiscendum est ob rem maxime seriam. Atqui modo, inquit,mandabas, ut aliquot dies alerem equum tuum. Verum, inquam,sed praeter exspectationem obiectum est negotium, idque regium, quod nullam patitur dilationem.Heic ille:Eliges ex omnibus, quem voles: tuum habere non potes. Rogo quam ob rem?Quia venditus est, inquit. Ibi ego simulata magna perturbatione:Prohibeant, inquam,superi quod dicis. Hoc obiecto itinere non venderem eum equum, etiamsi quis numeret quadruplum. Incipio rixam; clamo me perditum. Tandem incaluit et ille:Quid opus, inquit,his iurgiis? Indicasti equum, ego vendidi, si numero pretium, nihil habes quod mecum agas; sunt in hac urbe leges: ad exhibendum equum me non potes compellere.Cum diu clamassem, aut equum exhiberet, aut emptorem, tandem iratus numerat pretium. Emeram quindecim aureis, extimaram viginti sex. Ille aestimarat triginta duobus. Cogitabat apud se, praestat hoc lucri facere, quam equum reddere. Abeo dolenti similis, ac vix placatus etiam data pecunia. Ille rogat, ut boni consulam; se aliis in rebus pensaturum hoc incommodi. Sic impositum est impostori. Habet equum nullis pretii. Exspectat ut, qui arrham dedit, veniat numeratum pecuniam. At nemo venit, nec unquam venturus est.

Au.

Interim nunquam tecum expostulavit?

Ph.

Qua fronte, aut quo iure id faceret? Convenit quidem semel atque iterum, conquestus est de fide emptoris. Verum ego ultro expostulavi cum homine, dicens, illum eo malo dignum, qui praepropera venditione tali equo me spoliarit. Hoc est crimen tam bene collocatum, mea sententia, ut non possim inducere animum confiteri.

Au.

Ego mihi statuam poscerem, si quid tale designassem; tantum abest, ut confessurus sim.

Ph.

An ex animo loquaris, nescio; mihi tamen addis animum, quo magis lubeat talibus facere fucum.