Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

De lusu

Personae

Ni.

Iamdudum et animus, et coelum, et dies invitat ad ludendum.

Hi.

Invitant quidem haec omnia, sed solus praeceptor non invitat.

Ni.

Subornandus orator quispiam, qui veniam extorqueat.

Hi.

Apte quidem dictum, extorqueat. Nam citius clavam extorseris e manu Herculis, quam ab hoc ludendi veniam. At olim illo nemo fuit ludendi avidior.

Ni.

Verum; sed iam olim ille oblitus est, se fuisse puerum. Ad verbera facillimus est et liberalis: hic parcissimus, idemque difficillimus.

Hi.

Attamen protrudendus est aliquis legatus, non admodum verecundae frontis, quem non illico protelet suis saevis dictis.

Ni.

Eat, qui volet: ego carere malo, quam rogare.

Hi.

Nemo magis accommodus ad hanc legationem, quam Cocles.

Ni.

Nemo profecto. Nam perfrictae frontis est, ac bene linguax. Deinde sensum hominis pulchre callet.

Hi.

I, Cocles, ab omnibus nobis magnam initurus gratiam.

Co.

Equidem experiar sedulo. Verum si non successerit, ne conferte culpam in oratorem vestrum.

Hi.

Bene ominare: si te satis novimus, impetrabis. Abi orator, redibis exorator.

Co.

Eo. Bene fortunet legationem meam Mercurius. Salve praeceptor.

Pae.

Quid sibi vult nugamentum hominis?

Co.

Salve praeceptor observande.

Pae.

Insidiosa civilitas. Satis iam salveo. Dic, quid velis.

Co.

Totus discipulorum tuorum grex orat ludendi veniam.

Pae.

Nihil aliud quam luditis, etiam absque venia.

Co.

Scit tua prudentia, vigorem ingeniorum excitari moderato lusu, quemadmodum nos docuisti ex Quintiliano.

Pae.

Sane ut isthuc tenes, quod pro te facit. Laxamento opus est iis, qui vehementer laborant: vobis, qui segniter studetis, et acriter luditis, fraeno magis opus est, quam laxatis habenis.

Co.

Adnitimur pro viribus. Et si quid hactenus cessatum est, post diligentia sarcietur.

Pae.

Oh sartores! Quis erit fideiussor aut sponsor, isthuc futurum?

Co.

Ego capitis mei periculo non dubitem esse sponsor.

Pae.

Imo culi periculo potius. Scio, quam non sit tutum tibi credere; tamen hic periculum faciam, quam sis bonae fidei. Si dederis verba, posthac necquicquam mecum egeris. Ludant, sed gregatim in campis. Ne divertant ad compotationes, aut alia nequiora. Mature se recipiant domum ante solis occubitum.

Co.

Fiet. Exoravi, quanquam aegre.

Hi.

O lepidum caput! omnes amamus te plurimum.

Co.

Sed interim cavendum, ne quid peccemus; alioqui de ateo tergo dependendum foret. Fideiussi vestro omnium nomine. Quod si quid accidat, non est, quod me posthac utamini legato.

Hi.

Cavebitur. Sed quod lusus genus potissimum placet?

Co.

De hoc in campo consultabimus.