Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Militis confessio

Personae

Ha.

Unde redis nobis Vulcanus, qui Mercurius hinc abieras nobis?

Th.

Quos Vulcanos aut quos Mercurios mihi narras?

Ha.

Quia alatus videbare quum abires, nunc claudicas.

Th.

Sic a bello rediri solet.

Ha.

Quid tibi cum bello, homo quovis dama fugacior?

Th.

Spes praedae reddiderat fortem.

Ha.

Multum igitur refers manubiarum?

Th.

Imo zonam inanem.

Ha.

Tanto minus gravare sarcina.

Th.

Atqui sceleribus onustus redeo.

Ha.

Gravis profecto sarcina, si verum dicit Propheta, qui peccatum appellat plumbum.

Th.

Plus illic scelerum et vidi, et patravi, quam unquam antehac in omni vita.

Ha.

Ecquid igitur arridet vita militaris?

Th.

Nihil neque scelestius, neque calamitosius.

Ha.

Quid igitur in mentem venit istis, qui nummo conducti, nonnulli gratis, currunt ad bellum, non aliter quam ad convivium?

Th.

Ego nihil aliud coniectare possim, quam illos agi malis furiis, seseque totos malo daemoni ac miseriae devovisse, nec aliud, quam hic manes suos anticipare.

Ha.

Ita quidem videtur. Nam ad res honestas vix ullo pretio conduci queant. Sed expone nobis, quomodo gestum sit praelium, et utro sese inclinarit victoria.

Th.

Tantus erat strepitus, tumultus, tubarum bombi, cornuum tonitrua, hinnitus equorum, clamor virorum, ut neque videre potuerim, quid gereretur, adeo ut vix scirem ubi essem ipse.

Ha.

Unde igitur ceteri, qui ex bello veniunt, sic depingunt singula, quid quisque dixerit aut gesserit, quasi nusquam non adfuissent otiosi spectatores?

Th.

Ego credo, istos mentiri splendide. In tentorio meo quid gestum sit, scio: quid in praelio, prorsus ignoro.

Ha.

An ne hoc quidem scis, unde tibi venerit claudicatio?

Th.

Vix, ita me Mavors posthac male amet: suspicor aut saxo, aut equi calce laesum genu.

Ha.

At ego scio.

Th.

Scis? an tibi narravit aliquis?

Ha.

Non, sed divino.

Th.

Dic igitur.

Ha.

Quum fugeres pavidus, collapsus humi offendisti in silicem.

Th.

Dispeream, nisi rem acu tetigisti. Adeo verisimile est, quod divinasti.

Ha.

Abi domum, et uxori narra tuas victorias.

Th.

Illa mihi occinet haud suave encomium, qui nudus redeam.

Ha.

Sed unde restitues, quod rapuisti?

Th.

Iam pridem restitui.

Ha.

Cui?

Th.

Scortis, oenopolis, et iis, qui me vicerunt alea.

Ha.

Satis militariter. Par est, ut quod male partum est, peius dispereat. Verum a sacrilegiis, opinor, temperatum est.

Th.

Imo illic erat sacrum nihil. Nec profanis parcitum est, nec fanis.

Ha.

Quo pacto sarcies?

Th.

Negant oportere sarciri, quod in bello commissum sit: iure fit, quod illic fit.

Ha.

Iure belli fortassis.

Th.

Tenes.

Ha.

At istud ius summa est iniuria. Te non patriae pietas, sed praedae spes pertraxit in bellum.

Th.

Fateor, et arbitror paucos illuc ire sanctiore proposito.

Ha.

Est aliquid insanire cum multis.

Th.

Concionator e suggesto pronunciavit, bellum esse iustum.

Ha.

Suggestum illud non solet mentiri. Sed ut iustum sit principi, non continuo iustum est tibi.

Th.

Audivi ex Rabbinis, quod licet sua cuique arte vivere.

Ha.

Praeclara ars, incendere domos, diripere templa, violare sacras virgines, spoliare miseros, occidere innoxios.

Th.

Lanii conducuntur ad mactandum bovem; cur nostra ars reprehenditur, quod conducimur ad mactandos homines?

Ha.

Non eras sollicitus, quonam esset migratura anima tua, si contigisset in bello cadere?

Th.

Non admodum. Bona spes habebat animum meum. Nam divae Barbarae me semel commendaram.

Ha.

Receperat illa tutelam tui?

Th.

Sic mihi visa est annuere capite aliquantulum.

Ha.

Quando isthuc tibi visum est? mane?

Th.

Non, sed a coena.

Ha.

Sed tum, ut arbitror, etiam arbores tibi visae sunt ambulare.

Th.

Ut hic divinat omnia! sed praecipua spes erat in divo Christophoro, cuius imaginem quotidie contemplabar.

Ha.

In tentoriis? Unde illic divi?

Th.

Carbone pinxeramus illum in velo.

Ha.

Nimirum haudquaquam ficulnum, ut aiunt, praesidium erat carbonarius ille Christophorus. Sed extra iocum; non video qui possis expiari a tantis flagitiis, nisi te conferas Romam.

Th.

Imo novi viam breviorem.

Ha.

Quam?

Th.

Ibo ad Dominicales; illic paullo transigam cum commissariis.

Ha.

Etiam de sacrilegiis?

Th.

Etiam si Christum ipsum spoliassem, ac decollassem etiam; tam largas habent indulgentias, et auctoritatem componendi.

Ha.

Bene habet, si vestram compositionem Deus ratam habuerit.

Th.

Imo magis metuo, ne diabolus non habeat ratam. Nam Deus natura placabilis est.

Ha.

Quem tibi sacerdotem deliges?

Th.

Cui cognovero quam minimum esse frontis ac bonae mentis.

Ha.

Ne non habeant similes labra lactucas. Ab illo purus abibis ad corpus dominicum?

Th.

Quid ni? Posteaquam semel effudero sentinam in illius cucullam, ego me exoneravero sarcina: ipse viderit, qui absolvit.

Ha.

Qui scis, an absolvat?

Th.

Scio.

Ha.

Quonam indicio?

Th.

Quia manus imponit capiti, admurmurans, nescio quid.

Ha.

Quid si reddat tibi omnia peccata tua, quum manum imponit, haec admurmurans: absolvo te, ab omnibus benefactis, quae nulla in te comperio, et restituo te tuis moribus, talemque dimitto, qualem accepi?

Th.

Viderit ille, quid dicat: mihi satis est, quod me credo absolutum.

Ha.

Sed isthuc tuo periculo credis. Fortasse non fuerit satis Deo, cui debes.

Th.

Unde tu mihi obvius, qui mihi conscientiam e serena nubilam redderes?

Ha.

Felix occursus. Bona avis est obvius amicus, qui bene moneat.

Th.

Nescio quam bona, certe parum suavis.