Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Epithalamium Petri Aegidii

Personae

Al.

Deum immortalem! quod ego novum spectaculum heic video?

Ba.

Aut tu vides quod nusquam est, aut mei parum prospiciunt oculi.

Al.

Atqui mirum spectaculum est et amabile.

Ba.

Enecas: dic, ubi vides?

Al.

Ad laevam in hoc colle nemoroso.

Ba.

Collem video.

Al.

Non vides puellarum chorum?

Ba.

Quid tibi venit in mentem, ut nos ad istum modum ludos facias? Ego ne muscam quidem puellam usquam conspicor.

Al.

Tace: prodeunt e nemore. Papae, qui nitor, quae gratia! non humanum est hoc spectaculum.

Ba.

Quae hunc agitant intemperiae?

Al.

Agnosco; novem sunt Musae cum tribus Gratiis: demiror quid agant; nunquam vidi cultiores aut magis alacres: omnes sunt redimitae lauro, et suum quaeque gerit organum. Porro Gratiae quam amabiliter sibi haerent! quam decet nullo astricta cingulo vestis ac liberis diffluens laciniis!

Ba.

At ego nunquam audivi quenquam magis delirantem, quam te.

Al.

Imo neminem vidisti me feliciorem.

Ba.

Cur heic solus habes oculos?

Al.

Quia non bibisti ex fonte Musarum: nam his solis conspicuae sunt Musae.

Ba.

Ego affatim hausi e fonte Scoti.

Al.

Non ille fons est Musarum, sed lacus ranarum.

Ba.

Non potes efficere, ut et ipse videam hoc spectaculi?

Al.

Possem, si quidem adesset laurus: nam liquor e fonte limpido, ramo lauri aspersus, oculos reddit huiusmodi spectaculorum perspicaces.

Ba.

Ecce laurus: ecce fonticulus.

Al.

Commodum profecto.

Ba.

Asperge.

Al.

Intende: videsne?

Ba.

Quantum antea. Asperge rursus.

Al.

Iamne vides?

Ba.

Tantundem. Asperge copiosius.

Al.

Iam vides, opinor.

Ba.

Imo vix te video.

Al.

Miser, quam penitus oculos tuos obsedit TO\ SKO/TOS!. Haec ars vel aurigae daret oculos. Verum non est quod crucieris: praestiterit fortasse non videre, ne tali praemio videas Musas, quali Actaeon vidit Dianam. Periculum enim esset, ne te vertant in histricem aut aprum sylvestrem aut porcum aut camelum aut ranam aut graculum. Efficiam tamen ut audias, modo ne obstrepas. Iam huc deflectunt viam: occurramus. *XAI/RETE, TRISPO/QHTOI QEAI/

Mu.

*KAI\ SU\ MA/LA XAI=RE, FILO/MOUSE.

Al.

Quid vellicas?

Ba.

Non praestas quod promiseras.

Al.

Annon audis?

Ba.

Audio, sed velut asinus lyram.

Al.

Loquar igitur Latine. Quonam est iter tam cultis, tamque alacribus? Num invisitis Lovaniensium Academiam?

Mu.

Bona verba.

Al.

Quam ob rem?

Mu.

Quis nunc illic nobis locus, ubi tot porci obgrunniunt, obrudunt asini, obblactiunt cameli, obstrepunt graculi, obgarriunt picae?

Al.

Atqui sunt et illic quibus vestrum numen est venerandum.

Mu.

Scimus; eoque post annos aliquot illuc commigrabimus. Nondum revoluta seculorum periodus diem illum fatalem advexit. Erit enim qui illic nobis amoenum extruet domicilium, vel templum potius, quo vix alibi magnificentius ac sanctius.

Al.

Non est fas scire quisnam tantum decus invecturus sit nostrae ditioni?

Mu.

Tibi fas est, nostrorum sacrorum mystae. Non dubium est, quin tibi notum sit toto orbe celebre Buslidianorum nomen.

Al.

Heroicum genus nominasti, et ornandis summorum principum aulis natum. Quis enim non veneratur magnum illum Franciscum Buslidium Besontinae ecclesiae praesulem, qui unus non unum Nestorem praestitit Philippo maximi Maximiliani filio, Caroli, qui maior futurus est, patri?

Mu.

O felices nos, nisi fata virum ilium terris invidissent! Quantus erat ille Maecenas honestorum studiorum, quam candidus fautor ingeniorum! Sed reliquit fratres duos, Aegidium, admirabili iudicio prudentiaque virum, et Hieronymum.

Al.

Hieronymum novimus, omni literarum genere perpolitum, omni virtutum genere decoratum.

Mu.

Nec eum fata longaevum esse patientur, tametsi nemo dignior est immortalitate.

Al.

Unde ista nostis?

Mu.

Apollo nobis denarravit.

Al.

Quaenam est ista fatorum invidia, ut optima quaeque protinus subducant?

Mu.

Id quidem non est huius temporis philosophari: sed Hieronymus heic summa cum laude moriens, universas opes suas destinabit instituendo Lovanii collegio, in quo gratis et publicitus tres linguas eruditissimi viri profitebuntur. Ea res magnum ornamentum adiunget et studiis et Caroli gloriae. Tum non illibenter versabimur Lovanii.

Al.

Quo nunc igitur est iter?

Mu.

Antverpiam.

Al.

Musae et Gratiae ad mercatum?

Mu.

Nequaquam; imo ad nuptias.

Al.

Quid virginibus cum nuptiis?

Mu.

Ad tales nuptias non est indecorum ire virgines.

Al.

Quas igitur nuptias narras?

Mu.

Sanctas, puras, castas, ad quas non puderet ipsam adire Palladem; et arbitror adfuturam.

Al.

Non est fas scire sponsi nomen et sponsae?

Mu.

Arbitror tibi non ignotum esse candidissimum illum iuvenem, et omnibus politioris literaturae deliciis expolitissimum, Petrum Aegidium.

Al.

Gemmam nominasti, non hominem.

Mu.

Ei nubet Cornelia, virguncula vel ipso digna Apolline.

Al.

Ille quidem vestri cultor eximius a teneris annis fuit.

Mu.

Huic igitur canemus epithalamium.

Al.

Et saltabunt Gratiae?

Mu.

Non modo saltabunt, verum etiam duo candidissima pectora indissolubilibus mutuae benevolentiae nodis copulabunt, ut nihil unquam inter illos possit incidere vel irae vel taedii. Illa perpetuum nihil audiet, nisi, Mea lux: ille vicissim nihil, nisi, Anime mi. Atque huic iucunditati ne senectus quidem quidquam detrahet, imo potius adiunget aliquid.

Al.

Demirarer, si, qui sic vivunt, possint senescere.

Mu.

Recte mones: nam maturitas erit potius, quam senectus.

Al.

Atqui novi permultos, quibus intra menses treis istae verborum blanditiae longe in diversum versae sunt, et in convivio pro lepidis iocis volitabant disci et quadrulae. Maritus pro Anime mi, audiebat, Fungus, lagena, spongia: uxor, Scropha, Acco, vomica.

Mu.

Vera praedicas: sed istiusmodi nuptiae Gratiis iratis coierant; heic perpetuo morum iucunditas alet mutuam benevolentiam.

Al.

Narras tu quidem raram matrimonii felicitatem.

Mu.

Tam raras virtutes rara decet felicitas.

Al.

Quid? coibunt nuptiae absque Iunone et Venere?

Mu.

Iuno quidem non aderit, rixosa Dea, et cui raro bene convenit cum suo Iove. Ne Venus quidem illa terrestris et ebriosa, verum altera illa coelestis, quae conciliat formas animorum.

Al.

Proinde sterile matrimonium mihi narras.

Mu.

Nequaquam; imo felicissime foecundum.

Al.

Quid illa coelestis gignit, nisi animos?

Mu.

Imo addit et corpora, sed ipsis animis morigera, perinde quasi gemmeo myrothecio indas opobalsamum.

Al.

Ubinam est ea?

Mu.

En tibi procul adventat.

Al.

Video: Deum immortalem, qui fulgor, quae formae maiestas! ad hanc quidem altera Venus invenusta est.

Mu.

Vides quam modesti Cupidines, nequaquam caeci, quemadmodum illi, quibus altera dementat animos mortalium, sed oculatissimi: nec habent insanas faces, sed ignes placidissimos; nec habent plumbeas cuspides, quibus immittunt odium amantis, ac miseros animos amore non mutuo discruciant.

Al.

Plane matrem referunt. O felicem illam domum, et superis egregie caram.?Ceterum licetne audire epithalamium carmen, quod illi destinastis?

Mu.

Imo rogamus, ut libeat audire.

CLIO
Candida laurigero nubit Cornelia Petro;
Auspiciis adsint numina dextra bonis.
MELPOMENE
Contingat illis turturum concordia,
Corniculae vivacitas.
THALIA
Ille caritate Gracchum Tiberium praecesserit,
Qui suae vitam anteposuit coniugis Corneliae.
EUTERPE
Illa caritate superet coniugem Admeti ducis,
Quae volens mortem mariti morte mutavit sua.
TERPSICHORE
Ille non flagret leviore flamma,
Attamen fato meliore, quam olim
Plautius, raptae sociae gravatus
Esse superstes.
ERATO
Illa non flagret leviore flamma,
Attamen longe meliore fato,
Casta quam sanctum deamavit olim
Porcia Brutum.
CALLIOPE
Sponsum moribus undiquaque sanctis
Nec Nasica probatus antecellat.
URANIA
Uxor moribus undiquaque castis
Vincat Sulpitiam Paterculanam.
POLYHYMNIA
Laudetur simili prole puerpera,
Accrescat domui res simul et decus;
Sed livore vacet, si fieri potest
Factis egregiis debita gloria.
Al.

Prorsus inviderem illi Petro Aegidio, nisi tantus esset hominis candor, ut ipse nemini possit invidere.

Mu.

Sed iam tempus est, ut coeptum carpamus iter.

Al.

Numquid est quod interim velitis renuntiari Lovanium?

Mu.

Ut nostro nomine salutes amicos omnes candidos ac nostri studiosos, sed prae ceteris vetustissimum nostri chori cultorem, Ioannem Paludanum, Iodocum Gaverium, Martinum Dorpium, et Ioannem Borsalum.

Al.

Id quidem fiet diligenter. Quid ceteris?

Mu.

Dicam in aurem.

Al.

Res est non magni sumptus: itaque fiet quamprimum.