Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Inquisitio de fide

Personae

Au.

Puerorum est cantilena, Saluta libenter. Verum haud scio, an mihi fas sit tibi dicere salutem.

Ba.

Equidem malim, qui det salutem, quam qui dicat. Sed quam ob rem istuc ais, Aule?

Au.

Quam ob rem? Quia, si scire vis, oles aut sulphur, aut fulmen Iovis.

Ba.

Sunt et Veioves, sunt bruta fulmina, multum etiam origine dissidentia a fatidicis. Nam, ut suspicor, tu de anathemate sentis.

Au.

Rem coniectas.

Ba.

Audivi quidem horrenda tonitrua, fulminis ictum non sensi.

Au.

Qui sic?

Ba.

Quia nihilo peius concoquo, neque irrequietius dormio.

Au.

Sed hoc periculosius solet esse malum, quia non sentitur. Verum haec bruta fulmina, quae tu vocas, feriunt montes et maria.

Ba.

Feriunt, sed irritis ictibus. Est et fulgur e vitro, seu vase aereo.

Au.

Certe territat et hoc.

Ba.

Verum, sed pueros. Solus Deus habet fulmen, quo feriat animam.

Au.

Quid si Deus est in suo vicario?

Ba.

Utinam sit!

Au.

Imo multi demirantur te iam dudum non esse quovis carbone atriorem.

Ba.

Finge me talem. Atqui tanto magis erat optanda salus perdito, si placet Evangelica doctrina.

Au.

Optanda quidem, at non dicenda.

Ba.

Cur ita?

Au.

Quo pudescat ictus fulmine, ac resipiscat.

Ba.

Si sic nobiscum egisset Deus, perieramus omnes.

Au.

Quam ob rem?

Ba.

Quia quum essemus inimici Dei, cultores idolorum, militantes in castris Satanae, hoc est, modis omnibus excommunicatissimi, tum ille maxime nobiscum confabulatus est per filium suum, suoque colloquio nos restituit in vitam, quum essemus mortui.

Au.

Ista quidem vere narras.

Ba.

Imo male ageretur cum omnibus aegrotis, si medicus fugeret alloquium, quoties ingens morbus gravat miserum: imo quum maxime conveniebat adesse medicum.

Au.

At ego metuo, ne tu mihi citius adfles aliquid tui mali, quam fiat, ut tuo morbo medear. Nonnunquam usu venit, ut pro medico fiat palaestrites, qui visit aegrotum.

Ba.

Ita quidem usu venit in corporum morbis; verum in animi malis est tibi parata antidotus adversus omne contagium.

Au.

Quaenam?

Ba.

Adamantinum propositum, non divelli a sententia semel infixa. Deinde cur palaestram metuis, ubi res verbis agitur?

Au.

Est aliquid quod dicis, si modo spes sit profectus.

Ba.

Proverbio dicitur: Donec spirat homo, sperandum esse. Et iuxta Paulum, Caritas nescit desperare, quia sperat omnia.

Au.

Non pessime mones, atque hac spe puto mihi fas esse tecum miscere sermonem aliquantisper: ac, si pateris, medicum agam.

Ba.

Licet.

Au.

Vulgo sunt invisi percunctatores. Et tamen in medicis probantur, qui percunctantur de singulis.

Ba.

Percunctare a coelo usque ad terram, si libet.

Au.

Experiar, modo fidem des, te responsurum ex animo.

Ba.

Do, modo sciam, qua de re velis percunctari.

Au.

De Symbolo Apostolorum.

Ba.

Audio militare verbum, nec recuso haberi pro hoste Christi, si quid heic fefellero.

Au.

Credis in Deum patrem omnipotentem, qui condiderit coelum ac terram?

Ba.

Et quidquid coelo terraque continetur, atque etiam mentes angelicas.

Au.

Quum Deum dicis, quid sentis?

Ba.

Sentio mentem esse quandam aeternam, quae nec initium habuerit, nec finem sit habitura, qua nihil esse potest nec maius, nec sapientius, nec melius.

Au.

Ista quidem satis pie.

Ba.

Quae nutu suo omnipotenti condidit quidquid est rerum visibilium aut invisibilium: quae sapientia mirabili moderatur ac gubernat universa, sua bonitate pascit ac servat omnia, atque hominum genus collapsum gratuito restituit.

Au.

Sunt quidem ista tria praecipua in Deo: sed quid fructus capis ex istorum cognitione?

Ba.

Quum omnipotentem cogito, me totum illi submitto, ad cuius maiestatem nihil est hominum aut angelorum sublimitas. Deinde plena fiducia credo, quod ab illo factum tradunt sacrae literae, simulque futurum, quidquid ille promisit, quando nutu, quidquid vult, potest, quantumvis homini videatur impossibile. Ita fit, ut meis viribus diffisus, totus ab illo pendeam, qui potest omnia. Ubi sapientiam illius intueor, nihil tribuo meae sapientiae, verum credo omnia rectissime iustissimeque ab eo fieri, etiamsi iuxta sensum humanum videantur absurda aut iniqua. Quum bonitatem considero, video nihil esse in me, quod illius gratuitae beneficentiae non debeam: et nullum arbitror esse tantum crimen, quod ille nolit ignoscere resipiscenti: neque quidquam esse, quod ille non sit largiturus cum fiducia petenti.

Au.

Num satis esse putas, quod credis illum esse talem?

Ba.

Nequaquam, sed sincero affectu totam fiduciam ac spem in illum unum transfero, detestans Satanam, omnemque idololatriam, et quidquid est artium magicarum. Illum solum adoro, nihil illi nec praeferens, nec aequans; non angelum, non parentes, non liberos, non uxorem, non principem, non opes, non honores, non voluptates; paratus et vitam illius caussa perdere, si iusserit; certus eum non posse perire, qui se totum illi tradiderit.

Au.

Nihil igitur colis, nihil times, nihil amas, nisi unum Deum?

Ba.

Si quid veneror, si quid metuo, si quid amo praeter eum, eius caussa amo, metuo, colo, omnia ad illius gloriam referens, semper illi gratias agens, sive laeta contingunt, sive tristia: sive mori datur, sive vivere.

Au.

Sana quidem est hactenus tua oratio. De secunda persona quid sentis?

Ba.

Sciscitare.

Au.

Credis, Iesum fuisse Deum et hominem?

Ba.

Maxime.

Au.

Qui fieri potuit, ut idem sit Deus immortalis, et homo mortalis?

Ba.

Istuc illi facile fuit efficere, qui quidquid vult, potest. Et ob divinam naturam, quam eandem habet cum patre, quidquid magnitudinis, sapientiae et bonitatis attribuo patri, idem tribuo et filio: quidquid debeo patri, debeo et filio: nisi quod ita visum est patri, ut per filium conderet ac donaret nobis omnia.

Au.

Cur igitur sacrae literae filium magis appellant Dominum quam Deum?

Ba.

Quia Deus auctoritatis, hoc est, principatus est nomen, quae patri praecipue convenit, qui simpliciter principium est omnium, atque ipsius etiam deitatis fons: Dominus redemptoris et assertoris vocabulum est. Quanquam et pater redemit per filium, et filius Deus est, sed ex Deo patre.

Au.

Ergo et in Iesu collocas tuam fiduciam?

Ba.

Quidni?

Au.

Sed Propheta maledictum dicit, qui fidit in homine.

Ba.

Sed huic uni homini data est omnis potestas in coelo et in terra: ut in nomine eius flectatur omne genu coelestium, terrestrium, et inferorum. Quanquam nec in hoc fiduciae speique meae sacram, ut aiunt, ancoram figerem, ni Deus esset.

Au.

Cur eum filium appellat?

Ba.

Ne quis somniet esse creaturam.

Au.

Cur unicum?

Ba.

Ut discernat naturae filium a filiis adoptivis, cuius cognominis honorem nobis etiam impartit, ut neminem praeter hunc alium exspectemus.

Au.

Cur eum, qui Deus erat, hominem fieri voluit?

Ba.

Ut homines homo reconciliaret Deo.

Au.

Credis conceptum citra virilem operam, opificio Spiritus Sancti, ac natum ex incorrupta virgine Maria, de illius substantia sumpto mortali corpore?

Ba.

Maxime.

Au.

Cur sic nasci voluit?

Ba.

Quia sic decebat nasci Deum; sic decebat nasci, qui nostrae conceptionis ac nativitatis sordes purificaret. Hominis filius nasci voluit Deus, ut nos in illum renascentes efficeremur filii Dei.

Au.

Credis illum versatum in terris, ea gessisse miracula, ea docuisse, quae prodita sunt literis evangelicis?

Ba.

Certius quam te credo esse hominem.

Au.

Non sum inversus Apuleius, ut suspiceris asinum latere sub hominis specie. Sed credis hunc eundem esse Messiam illum, quem delinearant figurae legis, quem promiserant oracula Prophetarum, quem tot seculis exspectarant Iudaei?

Ba.

Nihil habeo persuasius.

Au.

Credis, huius doctrinam ac vitam sufficere ad perfectam pietatem?

Ba.

Admodum.

Au.

Credis, eundem vere comprehensum a Iudaeis, vinctum, colaphis et alapis caesum, consputum, irrisum, flagellatum sub Pontio Pilato, ac denique suffixum in crucem, atque inibi mortuum?

Ba.

Maxime.

Au.

Credis, illum ab omni lege peccati cuiuscunque fuisse immunem?

Ba.

Quidni? agnum absque macula.

Au.

Credis, illum sua sponte haec omnia perpessum?

Ba.

Imo libenter, atque etiam sitienter, sed ex voluntate patris.

Au.

Cur pater filium suum unicum innocentem sibique carissimum haec tam atrocia pati voluit?

Ba.

Ut hac victima nos nocentes sibi reconciliaret, in illius nomen collocantes fiduciam ac spem nostram.

Au.

Cur Deus passus est sic collabi totum humanum genus? et, si passus est, non patuit alia via sarciendi ruinam nostram?

Ba.

Hoc mihi persuasit non humana ratio, sed fides, nulla ratione potuisse fieri melius, neque ad salutem nostram utilius.

Au.

Cur hoc mortis genus illi potissimum placuit?

Ba.

Quia iuxta mundum erat probrosissimum: quia diri lentique cruciatus: quia conveniebat illi, qui porrectis in omnem mundi plagam membris, omneis orbis nationes invitaret ad salutem, et homines terrenis curis affixos evocaret ad coelestia. Denique ut referret nobis serpentem aeneum, quem Moses suspenderat in stipite, ut, quicunque defigerent in illum oculos, sanarentur a vulnere serpentum: fidemque prophetae liberaret, qui praedixerat: Dicite in nationibus, regnavit a ligno Deus.

Au.

Cur et sepeliri voluit, idque tam accurate, oblitus myrrha et unguentis, inclusus novo monumento, e solido vivoque saxo exciso, obsignato ostio, adhibitis etiam custodibus publicis?

Ba.

Quo magis constaret, esse vere mortuum.

Au.

Cur non statim revixit?

Ba.

Hac ipsa de caussa. Etenim si mors fuisset ambigua, fuisset et ambigua resurrectio: sed hanc voluit esse certissimam.

Au.

Credis huius animam descendisse ad inferos?

Ba.

Hanc particulam non fuisse quondam additam nec in Symbolo Romano, nec in Symbolo Orientalium ecclesiarum, testis est Cyprianus, nec recensetur apud Tertullianum vetustissimum scriptorem. Ego tamen et hoc firmiter credo, vel quia congruit cum prophetia Psalmi: Non derelinques animam meam in inferno; et rursus: Domine, eduxisti ab inferno animam meam: vel quia Petrus apostolus in epistolae prioris (de cuius auctore nunquam fuit dubitatum) capite tertio scripsit hunc in modum: Mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu; in quo et his, qui in carcere erant, spiritu veniens praedicavit. Verum, ut credo descendisse ad inferos, ita non credo illic aliquid esse passum: descendit enim, non ut illic cruciaretur, sed ut nobis frangeret regnum satanae.

Au.

Nihil adhuc impium audio. Sed mortuus est, ut nos peccato mortuos revocaret ad vitam. Ceterum cur revixit?

Ba.

Tribus potissimum de caussis.

Au.

Quibus?

Ba.

Primum ut nobis certam spem faceret resurrectionis. Deinde ut sciremus, eum immortalem esse, nec unquam moriturum, in quo praesidia salutis nostrae collocavimus. Postremo ut nos quoque per poenitentiam mortui peccatis, per baptismum una cum illo sepulti, per gratiam eius revocemur ad vitae novitatem.

Au.

Credisne, quod idem corpus, quod mortuum fuit in cruce, quod revixit in sepulchro, quod visum et contrectatum est discipulis, subvexerit in coelum?

Ba.

Maxime.

Au.

Cur voluit relinquere terras?

Ba.

Ut illum omnes spiritualiter amaremus, neque quisquam in terris sibi Christum proprie vindicaret, sed omnes ex aequo tolleremus animos in coelum, scientes illic esse caput nostrum. Etenim, si nunc homines tantopere sibi placent ob vestis colorem ac figuram, quumque sic quidam ostentent sanguinem aut praeputium Christi, et lac matris Virginis, quid credis futurum, si mansisset in terris vestitus, comedens, loquens? Quae dissidia parassent ista corporis peculiaria?

Au.

Credis, illic, immortalitate donatum, assidere dextrum patri?

Ba.

Quidni? ut rerum omnium dominum, et totius regni paterni consortem. Hoc ipse discipulis promiserat futurum, atque hoc spectaculum exhibuit Stephano martyri suo.

Au.

Cur hoc exhibuit?

Ba.

Ne nos ulla in re trepidaremus, gnari quam potentem patronum ac dominum habeamus in coelis.

Au.

Credis illum eodem corpore rediturum, ut iudicet vivos et mortuos?

Ba.

Quam habeo certum, esse hactenus peracta, quae Prophetae de Christo praedixerant, tam habeo certum, fore quidquid in posterum voluit nos exspectare. Prior adventus exhibitus est iuxta vaticinia Prophetarum, quo venit humilis, ut nos institueret ac servaret. Exhibebitur et secundus, quo veniet sublimis in gloria patris: ante cuius tribunal sisti cogentur omnes homines cuiuscunque nationis, cuiuscunque status, sive reges, sive plebeii, sive Graeci, sive Scythae: nec solum hi, quos adventus ille deprehendet vivos, verum etiam omnes, qui ab initio mundi usque ad illud tempus mortui fuerint, subito reviviscent, et suo quisque corpore conspiciet iudicem. Aderunt et angeli beati, tanquam famuli fideles: aderunt et daemones iudicandi. Tum e sublimi pronuntiabit illam inevitabilem sententiam, quae diabolum, cum his qui illi adhaeserunt, tradet aeternis suppliciis, ut postea nulli possint nocere: pios transferet in consortium regni coelestis, tutos ab omni molestia: quanquam huius adventus diem nobis ignotum esse voluit.

Au.

Nihil adhuc audio morbi. Veniamus igitur ad tertiam personam.

Ba.

Ut videtur.

Au.

Credis in Spiritum Sanctum?

Ba.

Credo hunc esse verum Deum, una cum Patre et Filio. Credo hoc Spiritu afflatos fuisse, qui nobis veteris ac novi Testamenti libros tradiderunt, sine cuius ope nemo pervenit ad salutem.

Au.

Cur appellatur spiritus?

Ba.

Quia quemadmodum corpora nostra vivunt halitu, ita tacito Sancti Spiritus afflatu vivificantur animi nostri.

Au.

An non licet Patrem vocare Spiritum?

Ba.

Quidni?

Au.

An non igitur confunduntur personae?

Ba.

Non. Nam Pater spiritus dicitur, quod sit incorporeus; id quod omnibus personis est commune iuxta naturam divinam. Sed tertia persona dicitur spiritus, quod alicunde spiret, et per animos sese transfundat insensibiliter, velut a terra seu fluviis spirant aurae.

Au.

Cur personae secundae tribuitur nomen filii?

Ba.

Ob perfectam naturae et voluntatis similitudinem.

Au.

Est filius similior patri quam Spiritus Sanctus?

Ba.

Non, iuxta naturam divinam; nisi quod hoc magis refert proprietatem patris, quod ab ipso quoque procedat Spiritus Sanctus.

Au.

Quid igitur prohibet Spiritum Sanctum appellari filium?

Ba.

Quia cum divo Hilario nusquam hunc lego genitum, nec huius lego patrem; spiritum et procedentem lego.

Au.

Cur in Symbolo solus pater dicitur Deus?

Ba.

Quod hic, ut dixi, simpliciter sit auctor omnium quae sunt, ac totius deitatis fons.

Au.

Dic clarius

Ba.

Quoniam nihil nominari potest, cuius origo non manat a patre. Siquidem hoc ipsum quod Filius ac Spiritus Sanctus Deus est, patri acceptum referunt. Praecipua igitur auctoritas, hoc est, originis ratio, est in patre solo, quod unus ille a nullo est. In Symbolo tamen sic accipi potest, ut Dei nomen non sit personae proprium, sed in genere positum, quod mox per Patris, Filii, et Spiritus Sancti vocabulum distinguatur in unum Deum: quae naturae vox comprehendit Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum, hoc est, tres personas.

Au.

Credis in sanctam ecclesiam?

Ba.

Non.

Au.

Quid ais? non credis?

Ba.

Credo sanctam ecclesiam, quae est corpus Christi, hoc est, congregatio quaedam omnium per universum orbem, qui consentiunt in fide evangelica, qui colunt unum Deum Patrem, qui totam suam fiduciam collocant in eius Filio, qui eodem huius Spiritu aguntur; a cuius consortio resecatur quisquis admittit crimen letale.

Au.

Cur horres dicere: Credo in sanctam ecclesiam?

Ba.

Quia sic me docuit divus Cyprianus, in solum Deum esse credendum, in quo simpliciter omnem fiduciam reponimus. Ecclesia vero proprie dicta, quanquam non constat, nisi ex bonis, tamen ex hominibus constat, qui ex bonis possunt fieri mali, qui falli possunt et fallere.

Au.

Quid sentis de communione sanctorum?

Ba.

Hic articulus omnino non attingitur apud Cyprianum, quum ille nominatim indicet, quid in quibus ecclesiis plus habeatur aut minus. Sic enim ille connectit: Sequitur namque post hunc sermonem: Sanctam ecclesiam, remissionem peccatorum, huius carnis resurrectionem. Ac nonnullis videtur haec pars non esse diversa a superiore, sed explicare et infigere, quod modo dictum erat, Sanctam ecclesiam: ut nihil aliud sit ecclesia, quam unius Dei, unius Evangelii, unius fidei, unius spei professio, eiusdem spiritus, eorumdem sacramentorum participatio: breviter, talis quaedam communio bonorum omnium inter omnes pios, qui fuerunt ab initio mundi usque ad finem, qualis est membrorum corporis inter ipsa societas, sic ut aliorum benefacta subveniant aliis, donec viva sunt membra corporis. Caeterum extra societatem hanc ne propria quidem benefacta conducunt cuiquam ad salutem, nisi reconcilietur sanctae congregationi: et ideo sequitur: Remissionem peccatorum: quia extra ecclesiam non est ulla peccatorum remissio, quantumvis homo maceret se poenitentia, aut exerceat opera misericordiae. In ecclesia, inquam, non haereticorum, sed sancta, hoc est, spiritu Christi congregata, est remissio peccatorum per baptismum, et post baptismum, per poenitentiam et claves ecclesiae datas.

Au.

Ista sunt adhuc sani hominis. Credisne, futuram carnis resurrectionem?

Ba.

Frustra crederem caetera, si hoc, quod est omnium caput, non crederem.

Au.

Quid sentis, quum dicis carnem?

Ba.

Corpus humanum, humana anima animatum.

Au.

Num unaquaeque anima recipiet suum corpus, quod exanime reliquerat?

Ba.

Idem hoc, unde demigrarat. Et ideo in symbolo Cypriani additum est, Huius carnis.

Au.

Qui fieri potest, ut corpus iam toties ex aliis in alia versum possit idem reviviscere?

Ba.

Qui potuit quidquid vult ex nihilo creare, an huic difficile sit, quod ex sua forma mutatum est, in pristinam naturam restituere? Non anxie disputo, quibus modis id fiat: mihi satis est, quod qui promisit hoc futurum, sic verax est, ut mentiri non possit; sic potens est, ut, quidquid velit, nutu valeat efficere.

Au.

Quid opus erit tum corpore?

Ba.

Ut totus homo glorificetur cum Christo, qui heic totus afflictus erat pro Christo.

Au.

Quid sibi vult quod addit: Et vitam aeternam?

Ba.

Ne quis suspicetur nos sic revicturos, quemadmodum sub vernum tempus reviviscunt ranae, rursus moriturae. Nam heic duplex mors est: corporis, bonis ac malis omnibus communis; et animi. Mors autem animi peccatum est. At post resurrectionem piis erit aeterna vita, tum corporis, tum animi. Nec enim corpus erit amplius obnoxium morbis, senio, fami, siti, dolori, lassitudini, morti aut ulli incommodo; sed spirituale factum spiritus arbitrio movebitur: nec animus deinceps ullis vitiis aut doloribus solicitabitur, sed sine fine fruetur summo bono, qui est Deus. Contra, impios mors aeterna possidebit, tum corporis, tum animi. Nam et corpus habebunt ad aeternos cruciatus immortale, et animum peccatorum stimulis semper afflictum absque spe veniae.

Au.

Credis haec ex animo ac serio?

Ba.

Sic, inquam, ut mihi minus certum sit, te mecum colloqui.

Au.

Ego quum essem Romae, non omneis reperi aeque sincere credentes.

Ba.

Imo si excutias, reperies et alibi multos, quibus haec non aeque persuasa sunt.

Au.

Quum in tam multis et arduis consentias nobiscum, quid obstat quo minus totus sis noster?

Ba.

Istud ex te audire cupio. Nam ipse mihi videor orthodoxus, etiam si vitam meam nolim praestare; tametsi sedulo conor, ut professioni respondeat.

Au.

Unde igitur tantum bellum inter vos et orthodoxos?

Ba.

Exquire. Sed heus medice, si non poenitet huius prooemii, sumes nobiscum prandiolum, et a prandio per otium percunctaberis de singulis; praebebo brachium utrumque: inspicies excrementa, tum crassiora, tum liquidiora. Denique facies, si videbitur, totius huius pectoris anatomiam, quo certius de me iudices.

Au.

At religio est tecum mensam habere communem.

Ba.

Atqui id solent medici, quo melius observent, quid affectent aut peccent aegroti.

Au.

Sed vereor ne videar favere haereticis.

Ba.

Imo nihil est sanctius, quam favere haereticis.

Au.

Qui sic?

Ba.

Nonne Paulus optavit anathema fieri pro Iudaeis plus quam haereticis? An non favet ille, qui studet ut quis ex malo fiat bonus, ex mortuo vivus?

Au.

Maxime.

Ba.

Sic igitur fave, nec erit quod metuas.

Au.

Nunquam audivi aegrotum commodius respondentem. Age, duc me ad prandium.

Ba.

Medice accipieris, et ut decet apud aegrotum; et sic curabimus corpuscula cibo, ut nihilo secius animus idoneus sit ad disputandum.

Au.

Fiat bonis avibus.

Ba.

Imo malis piscibus fiet: nisi forte nunc oblitus es esse diem Veneris.

Au.

Id quidem est praeter symbolum nostrum.