Personae
Vi.
Libetne decertare saltu?
La.
Ludus iste non convenit pransis.
Vi.
Quam ob rem?
La.
Quia ventris saburra gravat corpus.
Vi.
Non admodum sane, qui pransi sint in paedagogio. Nam ibi plerumque coenaturiunt
prius, quam absolverint prandium.
La.
Quod igitur saliendi genus placet?
Vi.
Quod igitur saliendi genus placet? vi. Auspicemur ab eo, quod est simplicissimum, a
saltu locustarum, sive magis ranarum, utraque tibia, sed iunctis pedibus. Qui
longissime promoverit cingulum, coronam feret. Huius ubi erit satietas, aliud atque
aliud genus experiemur.
La.
Equidem nullum recusabo genus, nisi quod geritur cum periculo tibiarum: nolim mihi
rem esse cum chirurgis.
Vi.
Quid, si certemus unica tibia?
La.
Iste ludus est Empusae, valeat.
Vi.
Hastae innixum salire, cumprimis est elegans.
La.
Liberalius est certare cursu: siquidem hoc certaminis genus apud Virgilium proposuit
et Aeneas.
Vi.
Verum; sed idem proposuit et caestuum certamen, quo non delector.
La.
Designa stadium. Hoc loco sit carcer, quercus ista sit meta.
Vi.
Sed utinam adesset Aeneas, qui proponat et praemia victori.
La.
Victori abunde magnum praemium est gloria.
Vi.
Victo potius dandum erat praemium, solatii gratia.
La.
Sit igitur victo praemium, ut lappa coronatus redeat in urbem.
Vi.
Equidem non recusarim, si tu praecedas tibia canens.
La.
Est ingens aestus.
Vi.
Nec mirum, quum sit solstitium aestivum.
La.
Praestiterat natare.
Vi.
Mihi non placet ranarum vita. Animal sum terrestre, non amphibion.
La.
Sed tamen hoc exercitamenti genus olim cumprimis habebatur liberale.
Vi.
Imo etiam utile.
La.
Ad quid?
Vi.
Si fugiendum sit in bello, ibi potissimum valent, qui sese cursu pedum et natatu exercuerunt.
La.
Artem narras haudquaquam aspernandam. Neque enim minus laudis est aliquando bene
fugere, quam fortiter pugnare.
Vi.
Sum plane rudis et imperitus natandi, nec sine periculo versamur in alieno elemento.
La.
Sed assuescere oportet: nemo nascitur artifex.
Vi.
At ego istius generis artifices permultos audio natasse, sed non enatasse.
La.
Experieris primum innixus suberi.
Vi.
Nec suberi fido magis quam pedibus: si vobis cordi est natatio, spectator esse malo,
quam certator.