Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Peregrinatio religionis ergo

Personae

Me.

Quid hoc novae est rei? Nonne Ogygium vicinum meum video, iam totos sex menses non visum cuiquam? Interisse rumor erat. Ipsus est, nisi prorsus hallucinor. Adibo ac salvere iubebo. Salvus sis, Ogygi.

Og.

Salve et tu, Menedeme.

Me.

Quae regio te nobis reddidit incolumem? Nam tristis rumor heic sparserat te navigasse Stygiam paludem.

Og.

Imo gratia superis, sic interim valui, ut vix unquam antehac melius.

Me.

Ita semper vanitatis coarguas eiusmodi rumores. Sed quid isthuc ornatus est? obsitus es conchis imbricatis, stanneis ac plumbeis imaginibus oppletus undique, culmeis ornatus torquibus, brachium habet ova serpentum.

Og.

Visi divum Iacobum Compostellanum, et hinc reversus Virginem Parathalassiam apud Anglos percelebrem, quin potius hanc revisi. Nam ante annos tres inviseram.

Me.

Animi gratia, ut arbitror.

Og.

Imo religionis caussa.

Me.

Istam, opinor, religionem docuerunt te Graecae literae.

Og.

Mater uxoris voto sese obstrinxerat, ut si filia peperisset masculum vitalem, ego divo Iacobo praesens praesenti salutem dicerem et gratias agerem.

Me.

Salutasti divum tuo dumtaxat et socrus nomine?

Og.

Imo totius familiae verbis.

Me.

Equidem arbitror nihilo minus salutis futurum fuisse familiae, etiamsi Iacobum insalutatum reliquisses. Sed, obsecro, quid respondit agenti gratias?

Og.

Nihil, sed offerenti munus visus est arridere et capite leviter annuere, simulque porrexit hoc imbricatum putamen.

Me.

Cur ista potius donat quam alia?

Og.

Quoniam his abundat, suggerente vicino mari.

Me.

O benignum divum, qui et obstetricatur etiam parturientibus et operam dat hospitibus. Verum, quodnam isthuc novum vovendi genus, ut otiosus aliis laborem imponat aliquis? Si tu te voto adstringeres, ut si quod ageres feliciter cederet, ego ieiunarem bis in hebdomade, an credis me facturum quod vovisses?

Og.

Non credo, etiam si tu ipse tuo nomine vovisses. Nam tibi divis os oblinere ludus est. At socrus est, mos gerendus erat. Nosti mulierum affectus, et mea quoque referebat.

Me.

Si non praestitisses votum, quid erat periculi?

Og.

Non poterat me divus vocare in ius, fateor; sed poterat in posterum esse surdus ad vota mea, aut tacitus aliquid calamitatis immittere in meam familiam. Nosti principum mores.

Me.

Dic mihi, quid valet agitque vir optimus Iacobus?

Og.

Multo frigidius solito.

Me.

Quid est in caussa? senium?

Og.

Nugator, scis divos non senescere. Verum haec nova persuasio, quae late per orbem divagatur, facit, ut infrequentius salutetur solito. Et si qui veniunt, salutant tantum, nihil aut quam minimum donant, dictitantes eam pecuniam rectius collocari in egenos.

Me.

Impia persuasio.

Og.

Itaque tantus apostolus, qui solet totus gemmis et auro fulgere, nunc stat ligneus vix sebaceam habens candelam.

Me.

Si verum est quod audio, periculum est ne reliquis item divis idem veniat usu.

Og.

Imo circumfertur epistola, quam hac de re scripsit ipsa Virgo Maria.

Me.

Quae Maria?

Og.

Quae cognomen habet a lapide.

Me.

Apud Rauracos, ni fallor.

Og.

Ea est.

Me.

Lapideam igitur divam mihi narras. Sed cui scripsit?

Og.

Nomen ipsa indicat epistola.

Me.

Per quem missa est?

Og.

Haud dubie quin per angelum, qui posuerat scriptam in suggesto, unde concionatur is, ad quem scripta est. Et ne quid fraudis suspiceris, videbis epistolam AU)TO/HRAQON

Me.

Itane agnoscis manum angeli, qui est virgini ab epistolis?

Og.

Quid ni?

Me.

Quo tandem argumento?

Og.

Legi epitaphium Bedae, quod ab angelo insculptum est: elementorum figurae per omnia congruunt. Legi et syngrapham divo Aegidio missam: congruunt. An non haec satis arguunt rem?

Me.

Fasne est inspicere?

Og.

Fas, si deieres te taciturum.

Me.

Oh lapidi dixeris.

Og.

Iam sunt et lapides hoc nomine infames, quod nihil celent.

Me.

Muto igitur dicito, si lapidi parum fidis.

Og.

Hac lege recitabo, tu fac utramque arrigas aurem.

Me.

Arrexi.

Og.

Maria mater Iesu Glaucopluto S. D. Quod Luterum sequutus strennue suades supervacaneum esse invocare divos, a me quidem isto nomine bonam magnamque inisti gratiam, scito. Nam antehac tantum non enecabar improbis mortalium opplorationibus. Ab una postulabantur omnia, quasi filius meus semper infans esset, quia talis fingitur pingiturque in sinu meo, ut ex nutu matris adhuc pendeat neque qudcquam ausit negare petenti, videlicet metuens, ne si quid neget roganti, ego vicissim ipsi negem mammam sitienti. Et nonnunquam ea petunt a virgine, quae verecundus iuvenis vix auderet petere a laena, quaeque me pudet literis committere. Interim negotiator lucri caussa navigaturus in Hispaniam, committit mihi pudicitiam suae concubinae. Et virgo deo sacra, abiecto velo fugam adornans, deponit apud me famam integritatis suae, quam ipsa tendit prostituere. Occlamat mihi miles impius et ad lanienam conductus: Beata virgo, da praedam opimam. Occlamat aleator: Fave, diva; pars lucri tibi decidetur. Et si parum faveat alea, me conviciis lacerant maleque precantur, quae non adfuerim sceleri. Occlamat quae quaestui turpi semet exponit: Da proventum uberem. Si quid negem, illico reclamant: Ergo ne sis mater misericordiae. Aliorum vota non tam impia sunt, quam inepta. Clamat innupta: Maria, da mihi formosum ac divitem sponsum. Clamat nupta: Da mihi bellos catulos. Clamat gravida: Da mihi facilem partum. Clamat anus: Da diu vivere sine tussi sitique. Clamat senex delirus: Da repubescere. Clamat philosophus: Da nodos insolubiles nectere. Clamat sacerdos: Da sacerdotium opimum. Clamat episcopus: Serva meam ecclesiam. Clamat nauta: Da prosperos cursus. Clamat praefectus: Ostende mihi filium tuum, antequam moriar. Clamat aulicus: Da vere confiteri in mortis articulo. Clamat rusticus: Da tempestivam pluviam. Clamat rustica: Serva gregem et armentum incolume. Si quid renuo, illico sum crudelis. Si relego ad filium, audio: Vult ille quicquid tu vis. Itane ego sola et mulier et virgo dabo operam navigantibus, belligerantibus, negotiantibus, ludentibus aleam, nubentibus, parturientibus, satrapis, regibus et agricolis? Atqui quod dixi minimum est prae his quae patior. Sed his negotiis nunc multo minus gravor, quo quidem nomine tibi gratias agerem maximas, nisi commodum hoc incommodum maius secum traheret: plus est otii, sed minus est honorum, minus est opum. Ante salutabar regina coelorum, Domina mundi, nunc vix a paucis audio: Ave Maria. Ante vestiebar gemmis et auro, abundabam mutatoriis, deferebantur aurea gemmeaque donaria; nunc vix tegor dimidiato palliolo, eoque corroso a muribus. Proventus autem annui vix tantum est, ut alam miserum aedituum, qui accendat lucernulam aut candelam sebaceam. Atque haec tamen poterant ferri, ni maiora etiam moliri dicereris. Huc tendis, ut aiunt, ut quidquid usquam est divorum, exigas ex aedibus sacris. Etiam atque etiam vide quid agas. Non deest aliis divis quo suam ulciscantur iniuriam. Eiectus e templo Petrus potest tibi vicissim occludere regni coelestis ostium; Paulus habet gladium; Bartholomaeus cultro armatus est; Gulielmus sub pallio monachi totus armatus est, non sine gravi lancea. Quid autem agas cum Georgio et equite et cataphracto, hasta simul et gladio formidabili? Nec inermis est Antonius, habet sacrum ignem. Sunt item et ceteris sua vel arma vel mala, quae quibus volunt immittunt. Me vero quantumvis inermem non tamen eiicies, nisi simul eiecto filio, quem ulnis teneo. Ab hoc non me patiar divelli; aut hunc una mecum extrudes, aut utrumque relinques, nisi mavis habere templum sine Christo. Haec te scire volui. Tu cogita, quid mihi respondendum censeas. Nam mihi plane res cordi est. Ex aede nostra lapidea, Calendis Augusti, anno filii mei passi 1524. Virgo mea manu subscripsi.

Me.

Minax profecto ac formidabilis epistola. Cavebit, opinor, Glaucoplutus.

Og.

Si sapit.

Me.

Quamobrem non eadem de re scripsit huic optimus ille Iacobus?

Og.

Nescio, nisi quod longius abest; et his temporibus intercipiuntur omnes epistolae.

Me.

Sed quis deus te redegit in Angliam?

Og.

Ventus illuc invitabat mire secundus, atque id propemodum eram pollicitus divae Parathalassiae me post biennum ipsam revisurum.

Me.

Quid petiturus ab illa?

Og.

Nihil novi, nisi illa vulgaria: familiam incolumem, rem uberiorem, longaevam laetamque vitam in hoc seculo et perennem felicitatem in futuro.

Me.

Non poterat eadem praestare Virgo mater apud nos? Habet Antverpiae templum longe augustius quam in Parathalasso.

Og.

Haud nego posse, verum aliis in locis alia largitur, sive sic visum est animo illius, sive, ut est benigna, semet in hoc nostris affectibus accommodat.

Me.

De Iacobo frequenter audivi; sed, obsecro te, describe mihi regnum istius Parathalassiae.

Og.

Equidem expediam quam potero paucissimis. Celeberrimum nomen est per universam Angliam. Nec temere reperias in ea insula, qui speret res suas fore salvas, quin illam quotannis aliquo munusculo pro facultatum modulo salutarit.

Me.

Ubi habet?

Og.

Ad extremum Angliae finem inter occidentem et septentrionem, haud procul a mari, passuum fere tribus millibus. Vicus est vix alia re victitans, quam commeantium frequentia. Collegium est Canonicorum, sed quibus a Latinis regulae cognomen additur, medium genus inter monachos et canonicos quos seculares appellant.

Me.

Amphibios mini narras, quod genus est fiber.

Og.

Imo et crocodilus. Sed omissis cavillis, tribus verbis expediam quod vis. In odiosis canonici sunt, in favorabilibus monachi.

Me.

Adhuc mihi quidem aenigma refers.

Og.

Quin addam apodixim mathematicam. Si Romanus Pontifex fulmine feriat omnes monachos, tum canonici fuerint, non monachi. Sin idem permittat omnibus monachis uxorem ducere, tum fuerint monachi.

Me.

O novos favores, utinam abducant et meam!

Og.

Sed ut ad rem: collegium hoc vix alios habet proventus quam ex liberalitate Virginis. Nam maiora quidem donaria servantur. Ceterum, si quid est nummorum aut levioris pretii, cedit in alimoniam gregis et praefecti, quem illi Priorem vocant.

Me.

Probae vitae?

Og.

Non illaudatae, pietate ditiores quam annuo censu. Templum est nitidum et elegans, verum in eo non habitat Virgo, sed illud honoris gratia cessit filio. Illa suum habet templum, ut dextra sit filio.

Me.

Dextra? Quo igitur spectat filius?

Og.

Bene mones. Quum occidentem spectat, dextram habet matrem; ubi se vertit ad solis exortum, sinistra est. Nec heic tamen habitat, nondum enim aedificium est absolutum, et locus est undique perflabilis, patentibus ostiis, patentibus fenestris, et in propinquo est oceanus, ventorum pater.

Me.

Durum, ubi igitur habet illa?

Og.

In eo templo, quod inabsolutum dixi, est sacellum angustum ligneo tabulatu constructum, ad utrumque latus per angustum ostiolum admittens salutatores. Lumen est exiguum nec fere nisi ex cereis, fragrat odor naribus gratissimus.

Me.

Haec omnia congruunt religioni.

Og.

Imo si introspicias, Menedeme, dicas divorum esse sedem, adeo gemmis, auro argentoque nitent omnia.

Me.

Accendis animum, ut eo me conferam.

Og.

Haud poenituerit itineris.

Me.

Nihil est illic olei sacri?

Og.

Inepte. Oleum istud non resudat nisi e sepulchris divorum, velut Andreae et Catarinae. Maria sepulta non est.

Me.

Erravi, fateor. Sed absolve fabulam.

Og.

Quo latius se spargat religio, alia aliis locis ostenduntur.

Me.

Et fortassis ut uberior sit largitio, iuxta illud:Fit cito per multas praeda petita manus.

Og.

Et nusquam non praesto sunt mystagogi.

Me.

Ex canonicis?

Og.

Nequaquam, illi non adhibentur, ne per occasionem religionis alienentur a religione ac, dum observant Virginem, parum ipsi consulant suae virginitati. Tantum in intimo sacello, quod dixi conclave divae Virginis, adstat altari canonicus quidam.

Me.

In quem usum?

Og.

Ut recipiat servetque quod datur.

Me.

An dant qui nolint?

Og.

Minime, sed nonnullos pius quidam pudor huc adigit, ut dent astante quopiam, non daturi si testis abesset; aut largius dant aliquanto quam erant daturi.

Me.

Affectum humanum dicis, et mihi non inexpertum.

Og.

Imo vero sunt quidam adeo dediti sanctissimae Virgini, ut dum simulant sese munus imponere altari, mira dexteritate suffurentur quod alius posuerat.

Me.

Fac nullum adstare, an non in tales illico fulminaret Virgo?

Og.

Qui magis id faceret Virgo, quam ipse Pater aethereus, quem non verentur nudare suis ornamentis, vel perfosso templi pariete?

Me.

Non satis mihi constat, utrum magis debeam admirari, illorumne impiam confidentiam, an Dei lenitatem.

Og.

Ad latus itaque septentrionale porta quaedam est, non templi, ne quid erres, sed septi, quo tota clauditur area templo adiacens. Ea ostiolum habet perpusillum, quale videmus in valuis nobilium, ut qui velit ingredi, primum tibiam periculo exponere cogatur, deinde caput etiam submittat.

Me.

Profecto tutum non fuerit ad hostem ingredi per tale ostiolum.

Og.

Recte coniectas. Narrabat mystagogus olim virum equestris ordinis, equo insidentem, per hoc ostium elapsum e manibus inimici, qui iam fugienti imminebat. Ibi miser desperans sui, subita cogitatione salutem suam commendavit divae Virgini, quae erat in proximo. Nam ad huius aram fugere decreverat, si valua patuisset. Et ecce rem inauditam: subito totus eques erat intra septa templi, altero frustra foris insaniente.

Me.

Et faciebat tam admirandae narrationis fidem?

Og.

Maxime.

Me.

Id quidem non admodum facile apud te, hominem philosophum.

Og.

Ostendebat in ostio laminam cupream infixam, quae habebat imaginem equitis servati, eoque cultu quo tum Anglica gens utebatur; quem et in vetustioribus picturis videmus, quae, si non mentiuntur, frigebant id aetatis tonsores, et qui pannos tingunt ac texunt.

Me.

Qui sic?

Og.

Quia barbatus erat non aliter quam caprae, et universa vestis nullam habebat rugam; adeoque non erat maior corpore, ut strictu corpus ipsum redderet angustius. Erat et altera lamina, cellae figuram ac magnitudinem referens.

Me.

Iam dubitare fas non erat.

Og.

Subter ostiolum erat cratis ferrea, quae peditem tantum transmitteret. Non conveniebat ut equus post eum calcaret locum, quem prior eques Virgini consecrasset.

Me.

Et merito.

Og.

Hic ad orientem est sacellum prodigiis plenum. Eo me confero. Excipit alius mystagogus. Illic oravimus paullisper. Mox exhibetur nobis articulus humani digiti, e tribus maximi: exosculor. Deinde rogo cuius sint reliquiae. Ait sancti Petri. - Num Apostoli, inquam? Aiebat. Deinde contemplans magnitudinem articuli, qui gigantis videri potuerit: Oportuit, inquam, Petrum fuisse virum praegrandi corpore. Ad hanc vocem e comitibus quidam in cachinnum solutus est. Id certe moleste tuli. Nam si is siluisset, aedituus nos nihil celasset reliquorum. Eum tamen utcunque placavimus datis aliquot drachmis. Ante aediculam erat tectum, quod aiebat hiberno tempore, quum nix obtexisset omnia, eo subito fuisse delatum e longinquo. Sub eo tecto putei duo ad summum pleni: fontis venam aiunt esse sacram divae Virgini, liquor est mire frigidus, efficax medicando capitis stomachique doloribus.

Me.

Si frigida medetur doloribus capitis et stomachi, posthac et oleum extinguet incendium.

Og.

Miraculum audis, o bone. Alioqui quid esset miraculi, si frigida sedaret sitim?

Me.

Et ista sane est una pars fabulae.

Og.

Affirmabant eum fontem derepente prosilisse e terra iussu sanctissimae Virginis. Ego cuncta diligenter circumspiciens, rogabam quot essent anni, quod ea domuncula fuisset eo deportata; dixit: Aliquot secula. Alio qui parietes, inquam, non prae se ferunt aliquid vetustatis. Non repugnabat. Ne columnae quidem hae ligneae. Non negabat esse nuper positas et res ipsa loquebatur. Deinde haec, inquam, tecti culmea arundineaque materia videtur esse recentior. Assentiebatur. Ac ne trabes quidem hae, inquam, transversae nec ipsa tigna, quae culmos sustinent, videntur ante multos annos posita. Annuebat. Atqui quum iam nulla casae pars superesset: Unde igitur constat, inquam, hanc esse casulam illam e longinquo delatam?

Me.

Obsecro, quomodo sese ab hoc nodo expediebat aedituus?

Og.

Scilicet incuncntanter ille ostendit nobis pervetustam ursi pellem tignis affixam, ac propemodum irrisit nostram tarditatem, qui ad tam manifestum argumentum non haberemus oculos. Itaque persuasi et tarditatis culpam deprecati vertimus nos ad coeleste lac beatae Virginis.

Me.

O matrem filii simillimam, ille nobis tantum sanguinis sui reliquit in terris, haec tantum lactis, quantum vix credibile est esse posse uni mulieri uniparae, etiam si nihil bibisset infans.

Og.

Idem caussantur de cruce Domini, quae privatim ac publice tot locis ostenditur, ut, si fragmenta conferantur in unum, navis onerariae iustum onus videri possint. Et tamen totam crucem suam baiulavit Dominus.

Me.

An non tibi quoque mirum videtur?

Og.

Novum fortasse dici possit, mirum nequaquam, quum Dominus, qui haec auget pro suo arbitrio, sit omnipotens.

Me.

Pie tu quidem interpretaris, at ego vereor ne multa talia fingantur ad quaestum.

Og.

Non arbitror Deum passurum, si quis ipsum ad istum irrideat modum.

Me.

Imo quum a sacrilegis spoliatur et Mater et Filius et Pater et Spiritus, ne tantulum quidem sese commovent interdum, ut vel nutu vel crepitu deterreant scelestos. Tanta est numinis lenitas.

Og.

Sic est, sed audi reliqua. Id lac servatur in altari summo, in cuius medio Christus, ad dextram mater honoris gratia. Lac enim matrem repraesentat.

Me.

Conspicuum est igitur?

Og.

Videlicet inclusum crystallo.

Me.

Liquidum igitur.

Og.

Quid liquidum mihi narras, quum fusum sit ante annos mille quingentos? Concretum est: dicas cretam tritam alboque ovi temperatam.

Me.

Quin igitur nudum ostentant?

Og.

Ne contaminetur virorum osculis lac virgineum.

Me.

Probe dicis. Nam sunt, opinor, qui os admoveant nec purum nec virgineum.

Og.

Ubi nos videt mystagogus, accurrit, lineam vestem induit, sacram stolam addidit cervici, procubuit religiose et adoravit. Mox nobis lac sacrosanctum osculandum porrexit. Heic in extremo altaris gradu religiose procubuimus et ipsi. Christoque primum salutato, Virginem oratiuncula tali, quam in hoc ipsum pararam, appellavimus.Virgo parens, quae tuis virgineis uberibus lactare meruisti coeli terraeque Dominum, filium tuum Iesum, optamus, ut illius sanguine purificati proficiamus et nos ad felicem illam infantiam rationabilem, quae nescia maliciae, fraudis ac doli, lac Evangelicae doctrinae concupiscit assidue, donec proficiat in virum perfectum, in mensuram plenitudinis Christi, cuius felici consortio frueris in aeternum, cum Patre et Spiritu Sancto. Amen.

Me.

Pia sane deprecatio. Quid illa?

Og.

Visus est uterque annuere, nisi me fallebant oculi. Nam subsilire videbatur sacrum lac et candidior aliquanto affulgebat Eucharistia. Interim mystagogus ad nos accessit, tacitus quidem, sed tabellam porrigens, qualem apud Germanos offerunt, qui in pontibus telos exigunt.

Me.

Equidem saepenumero male precatus sum illis petacibus tabellis, quum per Germaniam iter facerem.

Og.

Dedimus drachmas aliquot, quas ille obtulit Virgini. Mox per interpretem eius linguae pulchre peritum et iuvenem blandae cuiusdam eloquentiae, nomen erat, ni fallor, Robertus Aldrisius, percunctatus sum quam potui civilissime, quibus argumentis cognitum haberet hoc esse lac Virginis. Id ego sane pio studio scire cupiebam, quo possem impiis quibusdam haec omnia ridere solitis os obturare. Primum mystagogus obducta fronte obticuit, iussi ut interpres instaret, sed blandius etiam. Ille vero blandissime, adeo ut si matrem ipsam nuper puerperam talibus verbis appellasset, non fuerit aegre latura. At mystagogus tanquam afflatus numine quopiam, nos intuens oculis stupentibus ac velut horrore vocem blasphemam execrantibus. Quid opus, inquit, ista percontari, quum habeatis tabulam authenticam? Et omnino videbatur nos ut haereticos eiecturus, nisi drachmae delinissent hominis ferociam.

Me.

Quid vos interim?

Og.

Nos, quid censes? Non aliter quam fuste icti aut fulmine tacti nosmet illinc subduximus, suppliciter audaciae veniam comprecati. Sic enim convenit in rebus sacris. Inde proficiscimur ad aediculam, hospitium divae Virginis. Huc euntibus aperit sese quidam hierophanta ex illis minoribus nosque veluti noscitans intuetur, aliquantulum progressis occurrit alius itidem contemplans nos, post etiam tertius.

Me.

Fortasse cupiebant te pingere.

Og.

At ego longe diversum suspicabar.

Me.

Quid isthuc?

Og.

Sacrilegum quempiam suppilasse nonnihil ex mundo sacrae Virginis et in me suspicionem intentam esse. Itaque sacellum ingressus tali precatiuncula saluto matrem Virginem:O sola foeminarum omnium mater et virgo, mater felicissima, virgo purissima, nunc te puram impuri visimus, salutamus, donariolis nostris utcunque colimus, utinam donet nobis filius tuus, ut sanctissimos tuos mores imitantes mereamur et nos per Spiritus Sancti gratiam, spiritualiter Dominum Iesum intimis animi visceribus concipere simulque conceptum nunquam amittere. Amen.Simulque exosculatus aram deposui drachmas aliquot et abii.

Me.

Quid hic Virgo? Nullone nutu dedit signum auditae precatiunculae?

Og.

Lumen, ut dixi, erat ambiguum et illa stabat in tenebris ad dextrum latus altaris. Postremo me sic deiecerat oratio prioris mystagogi, ut non auderem oculos attollere.

Me.

Istius igitur profectionis non erat admodum laetus exitus.

Og.

Imo multo laetissimus.

Me.

Reddidisti animum, nam mihi quoque cor in genua deciderat, ut loquitur Homerus.

Og.

A prandio repetimus templum.

Me.

Audebas suspectus sacrilegii?

Og.

Fortassis, sed ipse mihi suspectus non eram. Nescit pavorem mens sibi bene conscia. Trahebat me tabulae visendae cupiditas, ad quam mystagogus nos relegarat. Eam diu quaesitam tandem invenimus, verum in alto defixam, ut non a quibuslibet oculis legi posset. Mihi tales sunt oculi, ut nec Lynceus dici possim, nec omnino lusciosus. Itaque legentem Aldrisium oculis obiter assectatus sum, nec illi satis fidens in re tanta.

Me.

Excussa est omnis dubitatio?

Og.

Puduit me mei, qui subdubitassem, adeo res tota illi ponebatur ob oculos, nomen, locus, res ut erat ordine gesta; breviter, nihil omissum. Dictus est Gulielmus Lutetiae natus vir pius, quum alias tum praecipue religiosus in conquirendis toto orbe divorum reliquiis. Is peragratis regionibus plurimis, monasteriis ac templis undique lustratis, tandem pervenit Constantinopolim. Nam huius Gulielmi frater illic agebat episcopum. Is iam adornantem reditum admonuit esse virginem quandam Deo dicatam, quae lac haberet Virginis matris; abunde felicem futurum, si vel precario vel pretio vel arte portionem aliquam posset nancisci. Nam ceteras reliquias omnes, quas hactenus collegerat, nihil esse ad tam sacrum lac. Ibi Gulielmus non conquievit, donec exorat dimidium eius lactis. Eo thesauro plusquam Croesus sibi videbatur.

Me.

Quidni, et quidem praeter spem?

Og.

Recta domum properat; in itinere morbus occupat.

Me.

Ut nihil est in rebus humanis nec diu nec undiquaque felix.

Og.

Ubi videt periculum, accersit clam Gallum, fidissimum eius peregrinationis comitem. Et religiose stipulatus silentium committit illi lac ea lege, ut, si incolumis domum redeat, deponat eum thesaurum in ara divae Virginis, quae colitur Lutetiae in augusto templo, utrinque Sequanam praeterlabentem intuens; et amnis ipse videtur honoris gratia decedere numini Virginis. Ut rem in pauca conferam, sepultus est Gulielmus, alter properat. Et hunc morbus corripit. Is desperans sui tradit Anglo comiti lac, sed multis obtestationibus adstricto, ut faceret, quod fuerat ipse facturus. Moritur hic, recipit ille et in aram deponit lac canonicis eius loci praesentibus, qui tum temporis adhuc dicebantur regulares, quales adhuc sunt apud divam Genovefam. Ab his impetravit lactis dimidium. Id delatum in Angliam tandem in Parathalassum detulit, huc vocante mentem illius afflatu spiritus.

Me.

Pulchre certe sibi constat haec narratio.

Og.

Imo ne qua residere posset dubitatio, adscripta erant nomina episcoporum a suffragiis, qui lac illud invisentibus non absque munusculo tantum impartierunt relaxationis, quantum ex suo dimenso largiri possunt.

Me.

Quantum id est?

Og.

Dierum quadraginta.

Me.

Etiam apud inferos dies est?

Og.

Certe tempus est.

Me.

Ubi totum hoc dimensum semel fuerint elargiti, non superest quod largiantur?

Og.

Minime. Subscatet enim subinde quod dent, ac plane diversum quiddam accidit heic atque in dolio Danaidum. Illud enim quum continenter impleatur, semper tamen inane est. Hinc si semper haurias, nihilo tamen minus est in dolio.

Me.

Si centum hominum millibus largiantur quadraginta, singuli tantundem habent?

Og.

Tantundem.

Me.

Et si, qui ante prandium acceperunt quadraginta, rursus sub coenam poscerent quadraginta, praestone esset quod daretur?

Og.

Imo si hora eadem decies.

Me.

Utinam mihi tale scriniolum esset domi, non optarim nisi tres drachmas, modo sic scateant.

Og.

Quin optas, ut totus fias aureus, tantundem accepturus ex voto? Verum ad fabulam redeo. Addebatur et illud pii cuiusdam candoris argumentum: lac Virginis, quod aliis compluribus in locis ostendebatur, satis quidem esse venerandum, hoc tamen ceteris esse venerabilius, quod illa abraderentur a saxis, hoc ex ipsis Virginis uberibus effluxisset.

Me.

Unde id constabat?

Og.

Oh, narrarat hoc virgo Constantinopolitana quae lac dederat.

Me.

Et illi fortasse communicarat divvs Bernardus.

Og.

Sic arbitror.

Me.

Cui natu grandi contigit gustare lac ex eadem mamma, quam suxit puer Iesus. Unde miror illum mellifluum dici potius quam lactifluum. Sed quomodo lac Virginis dicitur, quod non fluxit ex uberibus?

Og.

Fluxit et illud, sed saxo, cui forte lactans insidebat, exceptum concrevit, deinde volente Deo sic multiplicatum est.

Me.

Recte. Perge.

Og.

His itaque peractis, dum paramus abitum obambulantes interim, et si quid offerretur spectatu dignum circunspectantes, rursum adsunt mystagogi: limis intuentur, digito subnotant, accurrunt, abeunt, recurrunt, nutant, videbantur compellaturi, si fuisset audaciae satis.

Me.

Nihil ibi metuebas?

Og.

Imo faciem illis obverti sic arridens et intuens, quasi ad compellandum invitarem. Tandem unus aggressus rogat quod mihi nomen esset. Edo. Num is essem, qui ante biennum affixisset votivam tabellam literis Hebraicis. Fatebar esse me.

Me.

Scribis Hebraice?

Og.

Minime; sed isti, quidquid non intelligunt, Hebraicum vocant. Mox accersitus, ut coniicio, venit illius collegii PRW=TOS U(/STEROS.

Me.

Quod istuc dignitatis nomen est? Non habent abbatem?

Og.

Non.

Me.

Cur ita?

Og.

Quia nesciunt Hebraice.

Me.

Non episcopum?

Og.

Nequaquam.

Me.

Quam ob rem?

Og.

Quia Virgo pauperior etiamnum est, quam ut emat pedum ac mitram nimio venalem.

Me.

Non saltem praepositum?

Og.

Ne id quidem.

Me.

Quid obstat?

Og.

Quia praepositus dignitatis est nomen, non sanctimoniae. Et ideo canonicorum collegia nomen abbatis reiiciunt, praepositi libenter amplectuntur.

Me.

Atqui PRW=TON U(/STERON antehac audivi nunquam.

Og.

Nae tu magnopere rudis es grammatices.

Me.

*(USTERO/PRWTON novi in tropis.

Og.

Tenes. Hic, qui priori proximus est, prior est posterior.

Me.

Suppriorem dicis.

Og.

Is me salutavit satis humaniter. Narrat quantopere sudatum sit a multis, ut versus eos legerent, quot frustra extersa perspicilla. Quoties advenisset aliquis vetustus Theologiae aut Iuris Doctor, adductus est ad tabellam, alius dicebat esse literas Arabicas, alius ficticias. Tandem repertus est qui legeret titulum. Is descriptus erat verbis ac literis Romanis, sed maiusculis; Graeci versus erant descripti Graecis maiusculis, quae prima specie videntur referre maiusculas Latinas. Rogatus descripsi sententiam carminum Latine, verbum verbo reddens. Huius opellae quum praemiolum oblatum constanter recusarem, affirmans nihil esse tam arduum quod in Virginis sanctissimae gratiam non essem cupidissime facturus, etiam si literas iuberet illinc perferre Hierosolymam.

Me.

Quid opus te grammatophoro, quum illi tot angeli adsint a manibus atque a pedibus?

Og.

Ille protulit e crumena ligni fragmentum defectum e trabe, in qua Virgo mater visa est consistere. Odor mirus protinus arguebat esse rem oppido sacram. Ego vero tam insigne munus pronus et nudato capite summa cum veneratione terque quaterque exosculatus reposui in crumenam.

Me.

Licetne videre?

Og.

Per me quidem licebit; ceterum, si ieiunus non es aut si nocte proxima fuit tibi res cum uxore, non suaserim ut videas.

Me.

Ostende, nihil periculi.

Og.

En tibi.

Me.

0 te beatum isto munere.

Og.

Ego, ne sis insciens, non permutarim hoc tantillum fragmentulum cum universo auro Tagi. Includam auro, sed sic ut per crystallum pelluceat. Tum hysteroprotus, ubi me videt tam religiose gestientem eo munusculo, iudicans non indignum, cui maiora quoque committerentur, rogat, num quando vidissem secreta Virginis. Ea vox me nonnihil commovit, non tamen ausus sum percontari quae diceret secreta Virginis. Siquidem in rebus tam sacris etiam linguae lapsus non vacat periculo. Nego me vidisse, sed videndi cupidissimum esse dico. Inducor iam velut afflatus numine. Accenditur una atque altera teda cerata, ostenditur imaguncula nec magnitudine nec materia nec opere praecellens, sed virtute pollens.

Me.

Moles non multum habet momenti ad edenda miracula. Vidi Christophorum Lutetiae non hamaxiaeum aut colossaeum, sed monti iusto parem, nullis tamen illic miraculis nobilem, quod quidem audierim.

Og.

Ad pedes Virginis est gemma, cui nondum apud Latinos aut Graecos nomen inditum; Galli a bufone dederunt nomen, eo quod bufonis effigiem sic exprimat, ut nulla ars idem possit efficere. Quoque maius est miraculum, pusillus est lapillus, non prominet bufonis imago, sed in ipsa gemma velut inclusa pellucet.

Me.

Fortassis imaginantur bufonis similitudinem, quemadmodum insecta silicis stirpe imaginamur aquilam. Et quemadmodum pueri quid non vident in nubibus? dracones ignem spirantes, montes igni candentes, armatos concurrentes.

Og.

Imo, ne sis nesciens, nullus bufo vivus euidentius exprimit seipsum quam illic erat expressus.

Me.

Hactenus pertuli fabulas tuas, posthac alium quaere, cui persuadeas de bufone.

Og.

Nihil mirum est, Menedeme, te sic affectum esse. Nec mihi quisquam persuasurus erat, etiam si totus ordo theologorum asseverasset, nisi his oculis, hisce inquam oculis, vidissem, intuitus essem, comperissem. Sed interim mihi videris satis incurius rerum naturalium.

Me.

Quam ob rem? quia non credo volare asinos?

Og.

An non vides quam ludat artifex natura in omnium rerum coloribus ac formis exprimendis, quum aliis quidem in rebus, sed praecipue in gemmis? deinde quam admirandas vires gemmis illis indiderit, prorsus incredibiles, ni cominus experientia faceret nobis fidem? Dic mihi, crediturus eras chalybem intactum a magnete attrahi et rursus ab eodem depelli sine contactu, nisi vidisses oculis?

Me.

Profecto nunquam, etiam si decem Aristoteles hoc mihi deierassent.

Og.

Ne protinus igitur fabulosum clames, si quid audis nondum experimento compertum. In ceraunia fulminis videmus imaginem, in pyropo vivum ignem, in chalazia grandinis et speciem et rigorem, etiam si coniicias in medium ignem; in smaragdo profundas ac pellucidas maris undas; carcinias cancri marini speciem imitatur, echites viperae, scarites scari piscis, hieracites accipitris, geranites gruis collum effictum exhibet, aegophthalmus caprinum oculum ostendit; est qui suillum, est qui tres simul hominis oculos; lycophthalmus lupi pingit oculum quatuor coloribus, rutilo et sanguineo, in medio nigrum candido cingitur; cyameam nigram si aperias, fabam in medio reperies; dryites truncum arboris effingit et ligni in modum ardet quoque; cissites et narcissites hederam pingit, astrapias fulminis radios e medio candido seu cyaneo iaculatur; phlegontites incendium intus ostendit, quod non exeat; in anthracitide videas scintillas quasdam discurrere, crocias croci colorem reddit, rhodites rosae, chalcites aeris, aetites aquilam exprimit, cauda candicante; taos pavonis picturam habet, chelidonia aspidis, myrmicites innatam habet formicae repentis imaginem, cantharias scarabeum totum exprimit, scorpites scorpium mire depingit. Sed quid ego haec persequor quae sunt innumera, quum nulla sit naturae pars vel in elementis vel in animantibus vel in plantis, quam illa veluti lasciviens non expresserit in gemmis? Miraris in hac gemma bufonem expressum?

Me.

Miror naturae tantum esse otii, ut sic ludat omnium rerum imitatione.

Og.

Voluit exercere curiositatem humani ingenii nosque vel sic ab otio propellere. Et tamen quasi nihil sit quo fallamus taedium temporis, insanimus in moriones, in aleas, in praestigiarum ludibria.

Me.

Verissima praedicas.

Og.

Addunt quidam non leves hoc gemmarum genus, si admoveas aceto, innatare, motis etiam membris.

Me.

Cur bufonem addunt Virgini?

Og.

Quia haec spurcitiem omnem, virulentiam, fastum, avariciam et quicquid est terrenarum cupiditatum vicit, calcavit, extinxit.

Me.

Vae nobis, qui tantum bufonum geramus in pectore.

Og.

Puri erimus, si sedulo colamus Virginem.

Me.

Quomodo gaudet coli?

Og.

Gratissimum illi cultum praestiteris, si fueris imitatus.

Me.

Numero dixisti, sed istuc perdifficile est.

Og.

Est sane, sed idem pulcherrimum.

Me.

Age, perge quod coeperas.

Og.

Deinde commonstrat aureas argenteasque statuas: Haec, inquit, mere aurea est, haec argentea inaurata; addit singulis pondus, pretium ac doni auctorem. Quum ad singula mirabundus gratularer Virgini tam beatam opulentiam; mystagogus: Quoniam, inquit, video te pium spectatorem, non arbitror aequum, ut te quicquam celem, videbis quae Virginis sunt secretissima, simulque depromit ex ipso altari mundum rerum admirabilium, cuius singulas partes si pergam recensere, dies hic non suffecerit narrationi. Sic illa sane peregrinatio mihi felicissime cessit. Expletus sum affatim spectaculis et hoc inaestimabile donum mecum aufero, pignus ab ipsa Virgine datum.

Me.

Nullumne fecisti periculum, quid valeat lignum tuum?

Og.

Feci. In diversorio quodam ante triduum reperi quendam mente captum, cui iam parabantur vincula, lignum hoc suppositum est illius ceruicali clam ipso, obdormiit somno profundo pariter ac prolixo. Mane surrexit integrae mentis.

Me.

Non fuerat phrenesis, sed paroenia fortassis. Huic malo solet mederi somnus.

Og.

Quum libebit iocari, Menedeme, fac aliam tibi quaeras materiam; in divos iocis ludere nec pium est nec tutum. Imo vir ipse narrabat sibi in somnis apparuisse mulierem admiranda specie, quae poculum ipsi porrexerit.

Me.

Elleborum, opinor.

Og.

Istuc incertum est, illud certissimum, hominem mentis esse compotem.

Me.

Praeteristi Thomam Cantuariensem archiepiscopum?

Og.

Minime gentium. Nulla peregrinatio religiosior.

Me.

Audire gestio, nisi molestum est.

Og.

Imo te quaeso, ut audias. Cantium dicitur ea pars Angliae quae Galliam et Flandriam spectat. Huius metropolis est Cantuaria. In ea sunt duo monasteria pene contingua, utrumque Benedictinos habet. Id quod habet divi Augustini titulum videtur antiquius; hoc quod nunc appellatur divi Thomae, sedes Archiepiscopi fuisse videtur, ubi cum paucis electis monachis vitam ageret; quemadmodum et hodie praesules habent aedes ecclesiae continguas, sed ab aedibus reliquorum canonicorum semotas. Olim enim fere tum episcopi tum canonici monachi erant, id arguunt manifesta rerum vestigia. Templum autem divo Thomae sacrum tanta maiestate sese erigit in coelum, ut procul etiam intuentibus religionem incutiat. Itaque nunc suo splendore vicini luminibus officit et locum antiquitus religiosissimum velut obscurat. Turres sunt ingentes duae procul veluti salutantes advenas miroque nolarum aenearum boatu, longe lateque regionem vicinam personantes. In vestibulo templi, quod est ad austrum, stant saxo sculpti tres armati, qui manibus impiis virum sanctissimum trucidarunt. Addita sunt gentis cognomina: Tusci, Fusci, Beri.

Me.

Cur tantum honoris habetur impiis?

Og.

Videlicet idem honoris habetur iis quod habetur Iudae, Pilato, Caiphae, cohorti militum sceleratorum, quos operose sculptos vides in auratis altaribus. Adduntur cognomina, ne quis posthac usurpet gloriae caussa. Ingeruntur oculis, ne quis aulicus posthac iniiciat manus vel in episcopos vel in possessiones Ecclesiae. Nam tres illi satellites a peracto facinore versi sunt in rabiem, nec reddita mens est, nisi implorato Thomae sanctissimi favore.

Me.

0 perpetuam martyrum clementiam.

Og.

Ingressis aperit sese spatiosa quaedam aedificii maiestas. Ea pars quoslibet recipit.

Me.

Nihilne illic visendum?

Og.

Nihil praeter structurae molem et libros aliquot columnis affixos, in quibus est Evangelium Nicodemi et sepulchrum nescio cuius.

Me.

Quid deinde?

Og.

Cancelli ferrei sic arcent ingressum, ut conspectum admittant eius spatii, quod est inter extremam aedem et chori quem vocant locum. Ad hunc conscenditur multis gradibus, sub quibus testudo quaedam aperit ingressum ad latus septentrionale. Illic ostenditur altare ligneum divae Virgini sacrum, pusillum nec ulla re visendum, nisi monumento vetustatis, luxum hisce temporibus exprobrantis. Illic vir pius dicitur extremum vale dixisse Virgini, quum mors immineret. In ara est cuspis gladii, quo praefectus est vertex optimi praesulis ac cerebrum confusum, videlicet quo mors esset praesentior. Huius ferri sacram rubiginem amore martyris religiose sumus exosculati. Hinc digressi subimus cryptoporticum. Ea habet suos mystagogos. Illic primum exhibetur calvaria martyris perforata, reliqua tecta sunt argento, summa cranii pars nuda patet osculo. Simul ostenditur plumbea lamina, Thomae Acrensis titulum habens insculptum; pendent ibidem in tenebris indusia cilicina, cingula subligariaque, quibus antistes ille subigebat carnem suam, ipso aspectu horrorem incutientia nobisque mollitiem ac delicias nostras exprobrantia.

Me.

Fortassis et monachis ipsis.

Og.

Istac de re nec affirmare possum nec negare. Ne refert quidem mea.

Me.

Vera narras.

Og.

Hinc redimus in chori locum. Ad latus septentrionale reserantur arcana, dictu mirum, quantum ossium illinc prolatum sit, calvaria, menta, dentes, manus, digiti, integra brachia, quibus omnibus adoratis fiximus oscula, nec erat futurus finis, nisi qui mihi tum comes erat eius peregrinationis parum commodus interpellasset ostentandi studium.

Me.

Quis iste?

Og.

Anglus erat nomine Gratianus Pullus, vir eruditus ac pius, sed minus affectus erga partem hanc religionis quam ego volebam.

Me.

Viclevita quispiam, opinor.

Og.

Non arbitror, etiam si libros illius legerat, incertum unde nactus.

Me.

Is offendit mystagogum?

Og.

Prolatum est brachium adhuc carnem habens sanguinolentam. Huius osculum exhorruit ac vultu quoque taedium quoddam prae se ferebat. Mox sua recondidit mystagogus. Hinc spectavimus altaris tabulam et ornamenta, mox quae sub altari fuerant recondita, opulenlta omnia: diceres Midam et Croesum fuisse mendicos, si spectares vim auri atque argenti.

Me.

Heic nihil osculorum?

Og.

Non, sed aliud votorum genus tetigit animum meum.

Me.

Quodnam?

Og.

Suspirabam domi meae nihil esse talium reliquiarum.

Me.

Sacrilegum votum!

Og.

Fateor, et supplex veniam precatus sum a divo priusquam pedem efferrem templo. Post haec ducimur in sacrarium. Deus bone, quae illic pompa vestium holosericarum, quae vis candelabrorum aureorum! Ibidem vidimus pedum divi Thomae. Videbatur arundo lamina argentea obvestita, minimum erat ponderis, nihil operis, nec altius quam usque ad cingulum.

Me.

Nulla crux?

Og.

Nullam vidi. Ostensum est pallium, holosericum quidem, sed crasso filo, nullo auro gemmisve insigne. Aderat et sudarium sudoris ex collo contracti manifestasque sanguinis notas retinens. Haec vetustae frugalitatis monumenta libenter sumus exosculati.

Me.

Ista non ostenduntur quibuslibet?

Og.

Nequaquam, o bone.

Me.

Unde tibi tantum est habitum fidei, ut nihil arcani celaretur?

Og.

Erat mihi nonnihil noticiae cum R. P. Gulielmo Waramo archiepiscopo. Is me tribus verbis commendavit.

Me.

Ex multis audio virum singulari praeditum humanitate.

Og.

Quin potius dicas ipsam esse humanitatem, si noris. Iam ea doctrina, ea morum sinceritas, ea vitae pietas, ut nullam absoluti praesulis dotem in eo desideres. Ab his igitur deducimur ad superiora. Nam post altare summum, rursus velut in novum templum ascenditur. Illic in sacello quodam ostenditur tota facies optimi viri inaurata multisque gemmis insignita. Heic casus quidam inopinatus pene totam illam meam felicitatem interturbavit.

Me.

Exspecto quid mali dicas.

Og.

Heic minimum iniit gratiae comes meus Gratianus. Is a precatiuncula rogavit mystagogum assessorem: Heus, inquit, bone pater, verumne est quod audio, Thomam dum viveret fuisse benignissimum erga pauperes? Verissimum, inquit ille. Coepitque multa de illius erga tenues beneficentia commemorare. Tum Gratianus: Non arbitror eum affectum in illo mutatum esse, nisi forte in melius. Assensus est mystagogus. Rursum ille: Quum igitur vir sanctissimus tam liberalis fuerit in egenos, quum adhuc pauper esset et ipse praesidiis pecuniarum egeret ob corpusculi necessitatem, an non putas aequo animo laturum nunc, quum tam opulentus sit nec ullius egeat, si qua mulier paupercula domi habens liberos famelicos aut filias ob dotis inopiam de pudicitia periclitantes aut maritum morbo decumbentem omnibusque praesidiis destitutum precata veniam detrahat ex his tantis opibus aliquam particulam subleuandae familiae, velut a volente sumens vel dono vel mutuo? Ad haec quum nihil responderet assessor capitis aurei, Gratianus, ut est vehemens: Ego, inquit, plane confido sanctissimum virum etiam gavisurum, quod mortuus quoque suis opibus sublevaret inopiam pauperum. Ibi mystagogus corrugare frontem, porrigere labra, Gorgoneis oculis nos obtueri; nec dubito quin sputo conviciisque nos eiecturus fuerit e templo, nisi cognovisset nos ab archiepiscopo commendatos. Equidem utcunque placavi blandis verbis iram hominis negans Gratianum quicquam horum ex animo loqui, sed suo more ludere, simulque drachmas aliquot deposui.

Me.

Ego sane tuam pietatem vehementer approbo. Verum mihi nonnunquam serio venit in mentem, quo colore possint excusari a crimine, qui tantum opum insumunt templis extruendis, ornandis, locupletandis, ut nullus omnino sit modus. Fateor in sacris vestibus, in vasis templi deberi cultui solemni suam dignitatem, volo et structuram habere maiestatem suam. Sed quorsum attinent tot baptisteria, tot candelabra, tot statuae aureae, quorsum organorum quae vocant immensi sumptus? nec unicis interim contenti sumus; quorsum ille musicus hinnitus magno censu conducendus, quum interim fratres et sorores nostrae vivaque Christi templa situ fameque contabescant?

Og.

In his quidem nemo vir pius ac prudens modum non desiderat. Verum quoniam hoc vitium ex immodica quadam pietate nascitur, favorem promeretur, praesertim quoties in mentem venit diversus morbus istorum qui templa suis opibus spoliant. Ista fere donantur a potentibus ac monarchis, deterius peritura in aleam aut bellum. Et si quid hinc alienes, primum habetur pro sacrilegio, deinde contrahunt manus suas qui dare solent, insuper et invitantur ad rapinam. Igitur harum rerum magis illi custodes sunt quam domini. Denique malim videre templum sacra supellectile luxurians, quam ut sunt quaedam nuda, sordida, stabulis equorum similiora quam templis.

Me.

At legimus olim laudatos episcopos, quod vasa sacra divendiderunt eaque pecunia subvenerunt egenis.

Og.

Laudantur et hodie, sed laudantur tantum; imitari nec licet nec libet, opinor.

Me.

Remoror tuam narrationem. Nunc exspecto fabulae catastrophen.

Og.

Accipe: paucis expediam. Inter haec prodiit summus ille mystagogus.

Me.

Quis nam? Abbas loci?

Og.

Mitram habet, census habet abbaticos, solo nomine caret et prior dicitur ob id, quod archiepiscopus abbatis loco est. Nam antiquitus quisquis erat eius ditionis archiepiscopus, idem erat et monachus.

Me.

Equidem vel camelus appellari sustineam, si census esset abbate dignus.

Og.

Mihi quidem visus est vir pius iuxta et prudens neque Scoticae theologiae rudis. Is nobis aperuit thecam, in qua reliquum sancti viri corpus quiescere dicitur.

Me.

Vidisti ossa?

Og.

Id quidem fas non est, nec liceret nisi admotis scalis. Sed auream thecam theca contegit lignea. Ea funibus sublata opes nudat inaestimabiles.

Me.

Quid audio?

Og.

Vilissima pars erat aurum: gemmis raris ac praegrandibus collucebant, nitebant ac fulgurabant omnia; quaedam superabant ovi anserini magnitudinem. Ibi multa cum veneratione circumstabant aliquot monachi. Sublato tegumento adoravimus omnes. Prior candida virga demonstrabat contactu singulas gemmas, addens nomen Gallicum, pretium et auctorem doni. Nam praecipuas monarchae dono miserant.

Me.

Oportuit illium esse praeditum insigni memoria.

Og.

Recte coniectas, quanquam iuvat et exercitatio, frequenter enim hoc agit. Hinc reducit in cryptoporticum. Illic domicilium habet Virgo mater, sed subobscurum, semel atque iterum ferreis cancellis circumsepta.

Me.

Quid metuit?

Og.

Nihil, opinor, nisi fures. Nec enim unquam vidi quicquam divitiis onustius.

Me.

Caecas mihi divitias narras.

Og.

Admotis lucernis vidimus plusquam regale spectaculum.

Me.

Vincit opibus Parathalassiam?

Og.

Specie longe superat, abstrusa novit ipsa. Haec non ostenditur, nisi magnatibus aut praecipuis amicis. Postremo reducimur in sacrarium. Illic detractum est scrinium nigro contectum corio. Depositum est in mensam. Apertum est. Mox omnes flexis genibus adorarunt.

Me.

Quid inerat?

Og.

Fragmenta quaedam linteorum, lacera, pleraque mucci vestigium servantia. His, ut aiebant, vir pius extergebat sudorem a facie sive collo, pituitam e naribus, aut si quid esset similium sordium, quibus non vacant humana corpuscula. Ibi meus Gratianus rursum non optimam iniit gratiam. Huic et Anglo et noto nec mediocris auctoritatis viro prior benignus unum e linteolis obtulit dono, credens sese munus longe gratissimum offerre. Sed Gratianus heic parum gratus non sine fastidii significatione digitis contrectavit unum et contemptim reposuit, porrectis labiis velut poppysmum imitans. Nam hic illi mos erat, si quid offenderet, quod tamen contemnendum esse iudicaret. Meum animum semel et pudor et timor discruciabant. Prior tamen, ut est homo non stupidus, dissimulabat hoc factum nosque post oblatum vini poculum humaniter dimisit. Quum rediremus Londinum...

Me.

Quid oportuit, quum iam non procul abesses a littore tuo?

Og.

Sic est. Sed ego littus illud perquam lubens fugi, magis infame fraudibus ac rapinis, quam ullae sunt Maleae naufragiis. Dicam quod proxima vidi traiectione. Complures e littore Caletiensi scalmo devehebamur ad navem maiorem. In his erat Gallus quidam iuvenis, pauper ac pannosus. Ab hoc exigunt dimidium drachmae. Tantum enim extorquent e singulis ob brevissimam vectationem. Ille excusabat paupertatem, isti per iocum explorant scilicet, ac detractis calceis, inter suppactas soleas reperiunt decem aut duodecim drachmas, eas eripiunt palam ridentes et conviciis ludentes in sceleratum Gallum.

Me.

Quid iuvenis?

Og.

Quid aliud? Flebat.

Me.

Num ex auctoritate faciebant ista?

Og.

Prorsus eadem qua furantur sarcinas hospitum, qua tollunt crumenas, si quando datur opportunitas.

Me.

Mirum est istos tantum audere facinus, tot testibus consciis.

Og.

Sic assueverunt, ut recte fieri putent. Spectabant e maiore navi complures, in cymba aderant aliquot Angli negociatores, qui frustra obmurmurabant. Illi velut in re faceta gloriabantur deprehensum sceleratum Gallum.

Me.

Ego istos maritimos fures ludens ac iocans subigerem in crucem.

Og.

Atqui talibus scatet utrunque littus. Hic mihi coniecta,Quid domini faciant, ausint quum talia fures. Proinde posthac quaslibet ambages malim quam illud compendium. Ad haec, quemadmodum ad inferos facilis descensus, sed reditus difficillimus, ita per hoc litus ingressus non admodum facilis, exitus difficillimus est. Haerebant Londini nautae aliquot Antverpienses, cum illis decreveram me mari committere.

Me.

Habet ea regio nautas adeo sanctos?

Og.

Ut simia semper est simia, fateor, ita nauta semper est nauta; verum si ad hos conferas, qui rapto vivere didicerunt, angeli sunt.

Me.

Meminero, si quando me quoque libido ceperit eam insulam invisendi. Sed in viam redi, unde te deduxi.

Og.

Ergo Londinum petentibus haud procul a relicta Cantuaria occurrit via vehementer cava simul et angusta, praeterea declivis, sic utrinque abrupto aggere, ut non possis effugere; nec vitari potest, quin hac facias iter. Ad eius viae laevum latus est mendicabulum aliquot seniculorum. Ab iis procurrit aliquis, simul atque sentiunt advenientem equitem, conspergit aqua sacra; mox offert calcei summam partem, obvinctam aereo circulo, in quo vitrum est gemmae specie. Exosculati dant nummulum.

Me.

In eiusmodi via malim mendicabulum seniculorum, quam gregem valentium latronum.

Og.

Gratianus equitabat mihi sinister, propior mendicabulo; conspersus est aqua, tulit utcunque. Ubi porrigeretur calceus, rogabat quid sibi vellet. Ait calceum esse sancti Thomae. Incandvit homo et ad me versus: Quid, inquit, sibi volunt hae pecudes, ut osculemur calceos omnium bonorum virorum? Quin eadem opera porrigunt osculandum sputum aliaque corporis excrementa? Miserebat me seniculi datoque nummulo consolatus sum tristem.

Me.

Mea sententia non omnino praeter caussam incanduit Gratianus. Si calcei soleaeque servarentur ut argumentum frugalis vitae, non improbarem; ceterum impudens est soleas, calceos et subligaria osculanda obtrudere.

Og.

Praestaat ista non fieri, ne quid dissimulem. Verum ex his rebus, quae subito corrigi non possunt, soleo, si quid inest boni, decerpere. Delectabat interim animum meum illa contemplatio: virum bonum esse similem ovi, malum noxiae bestiae. Vipera, postea quam periit, mordere quidem non potest, odore tamen sanieque inficit. Ovis quum vivit, lacte nutrit, lana vestit, foetura ditat; mortua porrigit utile corium totaque esculenta est. Itidem viri feroces et huic mundo dediti, dum vivunt, omnibus incommodi sunt, mortui strepitu nolarum, ambitiosa sepultura molesti sunt vivis, nonnunquam et successorum inaugurationibus, hoc est, novis exactionibus. Probi vero nulla non ex parte magnam omnibus de se praebent utilitatem. Velut hic divus, dum in vivis esset, exemplo, doctrina, monitis ad pietatem invitabat, consolabatur destitutos, sublevabat egenos. Ac mortui pene maior utilitas. Extruxit hoc locupletissimum templum, sacerdotum ordini per universam Angliam plurimum auctoritatis conciliavit. Hoc denique calcei fragmentum alit egenorum conventiculum.

Me.

Est quidem ista pia contemplatio. Sed demiror te, quum isto sis animo, nunquam invisisse antrum sancti Patricii, de quo prodigiosa quaedam vulgo iactant nec mihi satis verisimilia.

Og.

Imo nulla heic tam prodigiosa potest esse narratio, quin res ipsa superet.

Me.

Ergo illuc quoque penetrasti?

Og.

Enavigavi paludem vere Stygiam, descendi in fauces Averni, vidi quicquid apud inferos geritur.

Me.

Bearis me, si non gravaberis referre.

Og.

Sit hoc colloquii nostri prooemium satis, ut arbitror, prolixum. Eo domum, ut iubeam adornari coenam; nam adhuc impransus sum.

Me.

Cur impransus? num religionis gratia?

Og.

Minime, sed invidiae caussa.

Me.

Num invides ventri tuo?

Og.

Imo rapacibus cauponibus, qui quum nolint quod aequum est apponere, tamen non verentur ab hospitibus quod iniquum est exigere. Eos sic ulcisci soleo. Si spes datur coenae lautioris vel apud notum vel apud pandocheum paullo minus sordidum, in prandio laborat mihi stomachus. Sin prandium obtulit fortuna quale volo, sub coenam incipit dolere stomachus.

Me.

Non pudet videri parcum ac sordidum?

Og.

Menedeme, qui talibus in rebus pudoris impendium faciunt, crede mihi, male collocant sumptum. Ego meum pudorem aliis usibus servare didici.

Me.

Iam sitio reliquum fabulae; quare me in coena exspecta convivam, ibi narrabis commodius.

Og.

Equidem habeo gratiam, quod ultro temet offers convivam, quum multi vehementer rogati pernegent; sed haec tibi conduplicabitur gratia, si hodie domi coenes. Nam mihi tempus hoc sumetur salutandae familiae. Sed habeo consilium utrique nostrum commodius. Cras mihi uxorique meae domi tuae adornato prandium. Tum vel usque ad coenam proferentur fabulae, donec te fatearis iam esse saturum. Et si voles, ne in coena quidem te destituemus. Quid scabis caput? Tu para, nos bona fide veniemus.

Me.

Malim inemptas fabulas. Verum age, prandiolum dabitur, sed insipidum, nisi tu bonis fabulis condias.

Og.

Sed heus tu, nonne titillat te animus, ut has peregrinationes obeas?

Me.

Fortasse titillabit, ubi tu peroraveris, nunc ut affectus sum, sat habeo stationes obire Romanas.

Og.

Romanas, qui Romam nunquam videris?

Me.

Dicam. Sic domi obambulo, ingredior conclave curoque ut salva sit filiarum pudicitia. Rursus hinc in officinam, contemplor quid agant famuli famulaeque. Inde in culinam, circunspiciens, si quid opus sit admonitu; hinc alio atque alio, observans quid agant liberi, quid uxor, sollicitus ut omnia sint in officio. Hae mihi sunt stationes Romanae.

Og.

At ista pro te curaret divus Iacobus.

Me.

Ut ipse curem ista, praecipiunt sacrae literae; ut divis committam, nusquam legi praeceptum.