Personae
Ma.
Redisti nobis obesior solito. Redisti procerior.
Cy.
At equidem mallem prudentior, aut doctior.
Ma.
Imberbis abieras, redisti barbatulus. Contraxisti tibi absens nonnihil senii. Quid
sibi vult hic pallor? quid macies? quid frons caperata?
Cy.
Ut est fortuna, sic est corporis habitus.
Ma.
Num adversa?
Cy.
Nunquam mihi quidem alias secunda; sed nunquam, quam nunc, reflavit odiosius.
Ma.
Doleo vicem tuam. Dolet mihi tua calamitas. Sed quid isthuc mali est?
Cy.
Universae pecuniae naufragium feci.
Ma.
In mari?
Cy.
Non, sed in litore, nondum navem ingressus.
Ma.
Ubinam?
Cy.
In litore Britannico.
Ma.
Bene habet, quod ipse nobis vivus enatasti. Praestat pecuniae iacturam facere, quam
vitae. Levius est pecuniae dispendium, quam famae.
Cy.
Vita famaque incolumi, periit pecunia.
Ma.
Vita sarciri nullo pacto potest, fama aegre potest, pecunia facile alicunde
sarcietur. Qui malum hoc accidit?
Cy.
Nescio, nisi quod sic erat in fatis meis. Sic visum est superis. Sic libuit genio meo malo.
Ma.
Vides igitur, doctrinam ac virtutem tutissimas esse divitias, quae nec eripi possunt,
nec gravant circumferentem.
Cy.
Pulchre tu quidem philosopharis, sed interim ego ringor.