Ra.
Est tibi abeundum in forum.
Sy.
Tam procul?
Ra.
Non sunt nisi sex passus; tibi pigro sunt bis mille. Consulam autem tuae pigritiae.
Eadem legatione multa conficies negotia: tu supputa in digitos, ut memineris. Primum
deflectes ad vestiarium, ac thoracem undulatum, si iam perfectus est, ab eo recipies.
Hic quaeres Cornelium veredarium. Is plerumque est in Cervo; ibi potitat. Rogabis, si
quid habet literarum ad me, et ad quem diem sit profecturus. Deinde convenies
mercatorem pannarium: rogabis meis verbis, ne quid sollicitus sit, quod pecuniam non
miserim ad diem praescriptum; numerabitur propediem.
Sy.
Quando? ad Calendas Graecas
Ra.
Rides ganeo; imo ante Calendas Martias. In reditu deflectes ad laevam, et ex
bibliopolis disces, si quid advectum sit novorum libellorum e Germania. Cognosce qui
sint, et quanti venales. Post haec rogabis Goclenium, ut mihi dignetur esse conviva,
alioqui coenaturo soli.
Sy.
Etiam convivas vocas? non habes domi, unde vel murem pascas.
Ra.
Proinde tu, confectis ceteris, abi ad macellum, et eme nobis armum ovillum: eum
curabis eleganter assum. Audin' haec?
Sy.
Plura quam vellem.
Ra.
At vide, ut memineris.
Sy.
Vix potero dimidium.
Ra.
Etiam hic stas, cessator? Iam redisse oportuit.
Sy.
Quis possit unus tot rebus obeundis sufficere? Deduco ac reduco, sum illi a scopis, a
matula, a pedibus, a manibus, a poculis, a libellis, a rationibus, a iurgiis, a
legationibus postremo non videor illi sat occupatus, nisi sim et coquus.