Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Non refert, quo sit colore

Aug.

Equidem utroque iuxta delector. Nihil refert, quo sit colore, modo sapor placeat. Non laboro, quantum oculis placeat vinum, modo palatum iuvet. Nihil me movet aspectus, si sapor placeat. Parvi refert, quo sit colore, quem habeat colorem, si sapiat bene. Non cupio oculos pascere, si palato satisfacere queat, modo palatum iuvare possit. Nihil moror colorem, modo gratus sit sapor.

Ch.

Credo. Atqui sunt coenaticae philosophiae cum primis periti, qui negant, vinum esse probandum, nisi quod placeat quatuor sensibus: oculis, colore: naribus, odore: palato, sapore: auribus, fama et nomine.

Aug.

Ridiculum; quid fama conducit ad potum?

Ch.

Tantum, ut multi non stupidi palati vehementer probarint villum Lovanio vernaculum quum crederent, esse Belnense.

Aug.

Fortasse iam larga potatione palatum obsurduerat.

Ch.

Imo nondum attigerant poculum. Tamen iudicium tuum audire cupio, hominis his in rebus peritissimi.

Aug.

Album nostrates rubro praeferunt, quod rubrum paulo sit acerbius, et alterum exilius quidem, sed illud mitius, et, ut arbitror, salubrius.

Ch.

Habemus et subrubrum, et flavum, et purpureum. Hoc mustum est hornum. Hoc bimum est, si quem capit vetustas. Habemus et quadrimum: sed iam vapescit ac desipiscit senio. Aetate vigor evanuit.

Aug.

Luculli divitias audio.

Ch.

Heus puer, ubi cessas? Nos hic plane negligis: non vides, quanta sit hic siccitas? Quid si hoc rerum statu incendium contingeret, quo restingueremus? Dato singulis plenos cyathos. Augustine, quid habes, quod parum es hilaris? Quid accidit tibi, quod sedes tristior? Quid est tibi, quod minime gaudes? Aut doles, aut carmina condis. Tu nunc Chrysippum agis; Melissa tibi opus est.

Aug.

Quam hic mihi fabulam narras?

Ch.

Chrysippus adeo fertur intentus fuisse suis argutiis logicis, ut ad mensam etiam fame periturus fuerit, nisi ancilla Melissa cibum in os ingessisset.

Aug.

Ille vero indignus erat, qui servaretur. Sed si te offendit taciturnitas, placetque convivium vocalius, est, quo id efficias.

Ch.

Memini. Recte admones: liberalius bibendum: largius, copiosius, meracius oportet bibere.