Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Ars notoria

Personae

  • Desiderius Erasmus
  • Erasmus
De.

Quomodo succedunt tua studia, Erasmi ?

Er.

Musis, ut apparet, parum faventibus: sed felicius succederent, si quiddam abs te queam impetrare.

De.

Nihil non impetrabis, modo sit in rem tuam; dic tantum quid rei sit.

Er.

Non dubito, quin nihil sit artium reconditarum quod te fugiat.

De.

Utinam vera praedices!

Er.

Audio artem esse quandam notoriam, quae hoc praestet, ut homo minimo negotio perdiscat omnes disciplinas liberales.

De.

Quid audio ? Vidisti codicem?

Er.

Vidi, sed vidi tantum, quod non esset doctoris copia.

De.

Quid continebat liber?

Er.

Varias animantium formas, draconum, leonum, leopardorum, variosque circulos, et in his descriptas voces partim Graecas, partim Latinas, partim Hebraicas, aliasque barbaricarum linguaraum.

De.

Intra quot dies pollicebatur titulus disciplinarum cognitionem?

Er.

Intra quatuordecim.

De.

Magnifica sane pollicitatio; sed nostine quenquam per istam artem notoriam evasisse doctum?

Er.

Nequaquam.

De.

Neque quisquam alius vidit unquam aut visurus est, nisi posteaquam viderimus aliquem per alchumisticam evasisse divitem.

Er.

Equidem optarim artem esse veram.

De.

Fortasse quod pigeat literas tantis sudoribus emere.

Er.

Scilicet.

De.

Atqui sic visum est superis. Opes istas vulgares, aurum, gemmas, argentum, palatia, regnum, nonnunquam largiuntur ignavis et immerentibus: sed quae verae sunt opes, ac proprie nostrae sunt, voluerunt parari laboribus. Nec oportet nobis videri molestum laborem, quo res tanta paratur, quum cernamus plurimos homines per horrenda discrimina, per non aestimandos sudores eluctari ad res temporarias et plane viles, si ad eruditionem conferantur: nec tamen semper assequuntur quod ambiunt. Et habent studiorum labores multum admixtum mellis, si paullulum in ea processeris. Iam in te bona ex parte situm est, ut magnum taediorum partem amputes.

Er.

Quonam pacto?

De.

Primum, ut animum inducas amare studia. Deinde, ut ea mireris.

Er.

Quibus rationibus hoc fiet?

De.

Contemplare, quam multos ditarint, quam multos ad summam dignitatem auctoritatemque provexerint literae: simulque tecum considera, quantum intersit inter hominem et pecudem.

Er.

Probe mones.

De.

Deinde cicures ingenium tuum oportet, ut possit secum consistere, atque his delectari, quae utilitatem adferunt potius quam voluptatem. Nam quae per se sunt honesta, etiamsi initio nonnihil habent molestiae, tamen assuetudine dulcescunt: ita fiet, ut et minus fatiges praeceptorem, et ipse facilius percipias, iuxta dictum Isocraticum, aureis literis in frontispicio codicis tui pingendum: *)EA\N H)=|S FILOMAQH\S, E)/SH| POLUMAQH/S

Er.

Satis adest celeritatis in percipiendo, sed mox effluit quod perceptum est.

De.

Itaque pertusum mihi narras dolium.

Er.

Haud multum aberras a scopo. Sed quid remedii?

De.

Obturanda est rima, ne perfluat.

Er.

Quibus rebus?

De.

Non musco neque gypso, sed diligentia. Qui voces ediscit non intellecta sententia, mox obliviscitur; nam verba, ut inquit Homerus, PTERO/ENTA sunt, facileque avolant, nisi sententiarum pondere librentur. Prima igitur cura sit, ut rem penitus intelligas, dein subinde tecum verses ac repetas, et in hoc cicurandus est, ut dictum est, animus, ut quoties opus est, cogitationi possit insistere. Nam si cui mens est adeo silvestris, ut in hoc cicurari non possit, haudquaquam est idonea literis.

Er.

Isthuc quam sit difficile, plus satis intelligo.

De.

Quisquis enim habet animum adeo volubilem, ut nulli cogitationi possit immorari, nec diu potest audire loquentem, nec infigere memoriae quod didicit. Plumbo potest aliquid imprimi, quod maneat in loco; aquae aut argento vivo, quoniam assidue fluitant, nihil potest imprimi. Quod si possis in hoc ingenium tuum mansuefacere, quum assidue verseris inter eruditos, quorum confabulationes quotidie tam multa proferunt digna cognitu, minimo labore disces quam plurima.

Er.

Profecto sic est.

De.

Nam praeter sermones conviviorum, praeter quotidiana colloquia, statim a prandio audis octo lepidissima dicta, ex probatissimis auctoribus selecta, totidem a coena. Iam mihi supputa quantam haec summam conficiant in singulos menses et annos.

Er.

Magnificam, si possim meminisse.

De.

Ad haec, quum nihil audies nisi bene Latine loquentes, quid obstat quo minus intra paucos menses ediscas Latine, quum illiterati pueri Gallicam aut Hispanicam linguam discant exiguo temporis spatio?

Er.

Sequar tuum consilium experiarque, num possit hoc ingenium Musarum iugo mansuescere.

De.

Ego aliam artem notoriam non novi, quam curam, amorem, assiduitatem.