Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

*POLUDAITI/A, dispar convivium

Personae

  • Spudus
  • Apitius
Sp.

Heus heus, Apiti.

Ap.

Non audio.

Sp.

Heus, inquam, Apiti.

Ap.

Quis hic est tam molestus interpellator?

Sp.

Est seriae rei quiddam, quod te volo.

Ap.

At ego ad rem seriam propero.

Sp.

Quonam?

Ap.

Ad coenam.

Sp.

Hac ipsa de re tecum volebam agere.

Ap.

Non vacat nunc actoribus operam dare, ne actum agam.

Sp.

Nihil feceris dispendii; comitabor te quo properas.

Ap.

Age dic, modo tribus verbis.

Sp.

Magno studio molior convivium, in quo nulli displiceam convivarum, placeam omnibus. Eius artis quoniam tu principatum tenes, ad te velut ad oraculum confugio.

Ap.

Responsum accipe, et quidem iuxta veterum morem, E)/MMETRON: Nulli ut displiceas, nullum invitare memento.

Sp.

Atqui solemne est epulum; multos excipiam oportet.

Ap.

Quo plures invitaris, hoc pluribus displiceas oportet. Quae fuit unquam tam bene vel conscripta, vel acta fabula, ut toti placuerit theatro?

Sp.

Sed age, Comi delicium Apiti, subleva me tuo consilio; habebo te posthac numinis loco.

Ap.

Sit igitur hoc primum consilium: Ne conare quod fieri non potest.

Sp.

Quidnam?

Ap.

Ut convivator omnibus placeas. Tanta est palatorum varietas.

Sp.

At saltem ut paucioribus displiceam.

Ap.

Voca paucos.

Sp.

Non licet.

Ap.

Voca pares, et ingeniis congruentes.

Sp.

Ne id quidem mihi liberum est. Vitari non potest, quin et multos vocem, et dissimiles, denique nec eiusdem linguae neque nationis homines.

Ap.

Nae tu mihi vere convicium narras, non convivium; in quo facile possit talis exoriri lusus, qualem Hebraei narrant accidisse in structura Babel, ut petenti frigidum aliquis porrigat calidum.

Sp.

Opitulare, te quaeso; gratum experieris ac memorem.

Ap.

Age, quando electio non est tui arbitrii, in re mala dabo bonum consilium. Haud parvi refert ad hilaritatem convivii, quo quisque loco sedeat.

Sp.

Verissimum.

Ap.

Ea res ut tibi cedat prospere, fac ut sortibus distribuantur accubitus.

Sp.

Pulchre mones.

Ap.

Deinde ne sic paulatim a summo ad imum procedant patinae, ut sigma literae, vel serpentis potius imaginem pingant, aut ultro citroque reciprocent, quemadmodum olim in conviviis myrtus tradi solet.

Sp.

Quid igitur?

Ap.

Sed ad singulas convivarum tetradas appone patinas ternas, sic ut quarta media promineat, quemadmodum pueri tribus nucibus imponunt quartam; in singulis sit aliud atque aliud cibi genus, quo quisque quod libet eligat.

Sp.

Placet. Sed quoties mutabo patinas?

Ap.

Quot partibus constat oratio rhetorica?

Sp.

Quinque, ni fallor.

Ap.

Quot actibus constat fabula?

Sp.

Apud Horatium legi:Ne sit quinto productior actu.

Ap.

Toties mutabis patinas, ut prooemium sit iusculentum, conclusio vel epilogus ex variis bellariorum generibus conflatus.

Sp.

Quem probas in patinis ordinem?

Ap.

Eundem quem Pyrrhus in acie.

Sp.

Quid ais?

Ap.

Quemadmodum in oratione, ita nec in convivio decet prooemium esse elaboratum. Rursus epilogus varietate commendetur potius quam apparatu. In tribus itaque mediis servanda Pyrrhi disciplina, ut in utroque cornu sit aliquid eximium, in media acie vulgarior apparatus. Hoc pacto fiet, ut nec sordidus videare, nec fastidiosa copia sis molestus.

Sp.

Satis expedita de cibis; superest, ut, quomodo bibendum, doceas.

Ap.

Nulli omnium cyathum appones, sed pueris dato negotium, ut ubi percunctati didicerint, quo quisque vini genere delectetur, alacriter ad nutum cuique quod volet porrigant. Ea ex re duplex erit commodum. Nam et parcius bibetur, et iucundius; non solum ob id, quia subinde recens dabitur potus, verum etiam quod nemo bibet nisi sitiens.

Sp.

Optimum profecto consilium. Sed qui fieri poterit, ut hilarescant omnes?

Ap.

Id ut fiat, partim in te situm est.

Sp.

Quinam?

Ap.

Tenes illud:Ante omnia vultus accessere boni

Sp.

Quorsum istud?

Ap.

Ut convivas comiter excipias, fronteque hilari compelles, sermonem ad cuiusque aetatem, affectum, ac mores attemperans.

Sp.

Accedam, ut dicas melius.

Ap.

Nosti linguas.

Sp.

Propemodum omnium.

Ap.

Ut sua quemque lingua subinde appelles, utque convivium fabulis amoenioribus hilarescat, varias misce materias de rebus. Quarum quisque libenter meminit, et nullius dolore audiuntur.

Sp.

Quas dicis huiusmodi materias?

Ap.

Sunt peculiares ingeniorum differentiae, quas ipse melius perspicies; ego generatim attingam aliquot. Senes gaudent ea memorare, quae multorum fugiunt memoriam, admiratores temporum in quibus ipsi floruerunt. Matronis dulce est refricari memoriam eius temporis, cum a procis ambirentur. Nautae, quique diversas ac longinquas mundi regiones inviserunt, libenter ea narrant, quae, quia nemo vidit, mirantur omnes. Est et ante actorum malorum, iuxta proverbium, iucunda recordatio, si modo eius sint generis, ut cum probro coniuncta non sint, veluti militiae, profectionum, naufragiorumque discrimina. Postremo de sua cuique arte grata est confabulatio, deque hisce rebus, quarum usucallet. Haec sunt ferme generalia.Peculiares affectus singulatim describi non queant, sed exempli caussa: est aliquis laudis appetentior, alius vult haberi doctus, alius gaudet videri dives; est hic loquacior, ille pauciloquus; nonnullos reperies tetricos, alios contra blandiores. Sunt qui nolint videri senes, cum sint; sunt rursus qui velunt haberi grandiores quam sint, affectantes hoc esse mirandi, quod belle portant aetatem; sunt foeminae quae sibi de forma placent, sunt aliae putidulae. His cognitis affectibus, haud difficile est miscere sermones unicuique gratos, vitatis his, qui moerorem afferunt.

Sp.

Nae tu perpulchre tenes artem convivatoriam!

Ap.

Phy! Si tantundem temporis et operae mihi consumptum esset in utroque Iure, Medicina ac Theologia, quantum impensum est huic arti, iam dudum et inter Iureconsultos, Medicos acTheologos Doctoris et titulum et lauream tulissem.

Sp.

Credo.

Ap.

Sed heus tu, ne quid erres, heic cavendum est, ne fabulae sint nimium prolixae, aut ne exeant in temulentiam. Quemadmodum enim vino nihil iucundius, si modice sumpseris, contra nihil molestius, si supra quam sat est sumpseris: ita usu venit in fabulis.

Sp.

Vera praedicas. Sed huic incommodo quodnam ostendis remedium?

Ap.

Ubi senseris suboriri TH\N A)/OINON ME/QHN, per occasionem interseca sermonem, et argumentum diversum intersere. Frustra, opinor, te monerem, ne cui suus dolor in convivio refricetur, utcunque Plato iudicat, in conviviis quibusdam vitiis esse medendum, vino discutiente tristitiam, et offensae memoriam abolente. Verum illud te monitum oportuit, ne nimium crebro salutes convivas; tametsi probo, ut interdum obambulans, nunc hos, nunc illos comiter appelles: oportet enim convivatorem bonum motoriam agere fabulam. Nihil autem incivilius, quam ibi commemorare, quod cibi genus sit, qua coctum arte, quanti emptum. Idem de vino dictum puta. Quin extenuandum etiam modice quod apponitur. Alioqui nimis diligens extenuatio apparatus, idem agit quod ostentatio. Satis est bis aut ad summum ter dixisse,Boni consulite.Si parum lautus est apparatus, animus certe lautissimus est. Interdum sales aspergendi sunt, sed qui nihil habeant dentis. Profuerit et illud, subinde sua quemque compellare lingua, sed paucis. Dicendum erat initio, quod mihi nunc tandem venit in mentem.

Sp.

Quidnam?

Ap.

Si non placet sortito dare locos, cura ut tres ex omnibus eligas natura festivos, minimeque mutos, quorum unum collocabis in capite mensae, alterum e regione, tertium in medio, qui silentium ac tristitiam ceterorum discutiant. Quodsi perspexeris, convivium vel silentio tristius esse, vel clamoribus tumultuosum, aut etiam ad rixas tendere.

Sp.

Hoc crebro fit apud nos: quid tum faciendum?

Ap.

Accipe rem mihi multo usu compertam.

Sp.

Exspecto.

Ap.

Inducito duos mimos, sive GELWTOPOIOU/S, qui sine voce ridiculum aliquod argumentum gesticulatione repraesentent.

Sp.

Cur sine voce?

Ap.

Ut par sit omnium voluptas, aut nihil loquantur, aut lingua loquantur omnibus aeque ignota; gestibus loquentes, omnes pariter intellegent.

Sp.

Quod argumentum mihi narras, non satis intellego.

Ap.

Sunt innumera, puta uxorem decertantem cum marito de principatu, aut simile quippiam e media vita. Quo magis erit ridicula saltatio, hoc plus erit omnibus voluptatis. Hos oportet esse semifatuos; alioqui qui plane fatui sunt, quaedam interdum effutiunt imprudentes, quae laedunt.

Sp.

Ita tibi precor semper propitium Comum, ut mihi dedisti fidele consilium.

Ap.

Addam coronidem, quin potius repetam, quod initio dixeram, ne nimius sis anxius, ut placeas omnibus, non heic tantum, sed in omni vita, atque ita fiet, ut citius placeas omnibus: optimum enim in vita,Ne quid nimis.