Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Amicitia

Personae

Ep.

Saepenumero mecum admirari soleo, quem deum in consilium adhibuerit natura, quum in omni rerum genere misceret amicitias et inimicitias quasdam arcanas nec ullis caussis evidentibus probabiles, nisi quod hoc spectaculo videtur fuisse delectata, quemadmodum nos ex commissis gallis gallinaceis et coturnicibus voluptatem capimus.

Io.

Nondum satis percipio quid velis dicere.

Ep.

Dicam igitur, si vis, crassiore Minerva. Scis serpentium genus esse inimicum homini.

Io.

Scio vetus inter illos et nos esse dissidium et irreconciliabile, futurumque donec meminerimus illius inauspicati pomi.

Ep.

Nosti lacertam?

Io.

Quid ni?

Ep.

Italia magnas habet et virides. Hoc animal natura et homini amicum est et serpentibus inimicum.

Io.

Unde hoc deprehenditur?

Ep.

Ubicunque prospicit homo, ibi congregantur lacertae, obliquato capite diu contemplantes hominis faciem; si expuas, elambunt salivam ore redditam; vidi et puerorum mictum exorbentes. Quin et puerorum manibus tractantur impune atque etiam laeduntur, et admotae ori gaudent salivam lambere. Ceterum si comprehensae inter se committantur, dictu mirum, quam in sese saeviant; nec appetunt committentem. Si quis in agris ambulet per viam cavam, nunc hinc, nunc illuc strepitu dimoti rubi admonent hominem; insuetus crederet serpentem esse; ubi dispexeris, lacertae sunt obliquato capite contemplantes, donec consistas, si pergas, sequentes. Rursus aliud agentem admonent. Diceres eas ludere vehementerque delectari hominis adspectu.

Io.

Mira narras.

Ep.

Quodam die vidi praegrandem et mire viridem in ostio cavi decertantem cum serpente. Primum mirabamur, quid esset rei, nam serpens nobis non erat conspicuus. Italus admonebat in antro esse hostem. Paulo post venit ad nos lacerta velut ostendens sua vulnera ac remedium flagitans, seque tantum non tangi patiebatur; quoties autem restabamus, restabat et illa nos contemplans. Serpens alterum latus pene totum eroserat et ex viridi rubrum fecerat.

Io.

Mihi si adfuissem, libuisset ulcisci lacertae vicem.

Ep.

At hostis iam se in profundum antrum abdiderat, post aliquot tamen dies pavimus oculos nostros vindicta.

Io.

Gaudeo profecto. Sed quo pacto?

Ep.

Forte inambulabamus per eundem locum. Serpens e fonte vicino biberat, erat enim aestus prodigiosus, adeo ut nos quoque aquae inopia periclitaremur. Commodum occurrit ex agris puer natus annos tredecim, eius domus filius, in qua tum metu pestilentiae rusticabamur, gestans rastrum, quo foenum demessum conferunt agricolae; simul ut serpentem vidit, exclamat.

Io.

Metu fortasse.

Ep.

Nequaquam, imo gaudio; velut insultans deprehenso hosti. Ferit rastro, serpens se contrahit, ille non facit feriendi finem, donec contrito capite serpens in longum porrigitur. Nam hoc non faciunt, nisi morientes. Inde est quem frequenter audisti apologus de cancro, qui serpentem hospitem occidit; ubi porrectum videt, sic, inquit, vivum incedere oportuit.

Io.

O factum bene. Quid tum?

Ep.

Puer arreptum rastro suspendit e frutice supra antrum. Ibi diebus aliquot vidimus frondes sanie tinctas. Eius ruris agricolae pro comperto nobis aliud quiddam mirabile referebant. Agricolae nonnunquam fessi obdormiunt in agro, atque illic interdum habent urceum lactis, in cibi simul et potus usum. Serpentes summopere lacte capiuntur. Itaque non raro fit, ut in vas illabantur. Ei malo paratum habent remedium.

Io.

Quod, obsecro?

Ep.

Summum testae os allio circumlinunt. Is odor deterret serpentes.

Io.

Quid igitur sensit Horatius, quum scriberet allium venenum cicutis nocentius, quum sit ut ais adversus venena remedium?

Ep.

Sed audi, quod est durius; interdum clanculum adrepentes in os patens dormientis coniiciunt sese et in stomachum sese convolvunt.

Io.

An non protinus exanimatur homo talem nactus hospitem?

Ep.

Non, sed afflictissime vivit, nec est ullum mali levamen, nisi ut lacte aliisque gratissimis serpenti cibis alant hospitem.

Io.

Nihil remedii adversus tantum malum?

Ep.

Comesum affatim allium.

Io.

Non mirum igitur, si messores gaudent allio.

Ep.

Et alias medetur delassatis labore et aestu. Verum in hoc discrimine non raro lacerta, quamvis pusilla, servat hominem.

Io.

Qui potest?

Ep.

Ubi sensit serpentem insidiari, circumcursat per collum et faciem hominis, nec finem facit, donec pruritu scalptuque unguium excitetur. Porro qui expergiscitur, conspecta in propinquo lacerta, mox intelligit hostem alicubi esse in insidiis ac circumspiciens deprehendit.

Io.

Mira naturae vis.

Ep.

Iam nullum est animal inimicius homini, quam crocodilus, qui saepenumero totos homines devorat et arte malitiam adiuvat, hausta aqua lubricans semitas, quibus descendunt ad Nilum aquam hausturi, quo collapsos devoret. Neque te fugit delphinum etiam in diverso elemento natum FILA/NQRWPON esse.

Io.

Audivi fabulam de adamato puero celebrem, celebriorem autem de Arione.

Ep.

Quin et in venatu mugilum piscatores delphinorum ministerio vice canum utuntur, qui accepta praedae portiuncula recedunt. Quin et castigari sese patiuntur, si quid in venatu deliquerint. In mari vero frequenter navigantibus apparent, gaudio gestientes et in summis undis lusitantes. Interdum adnantes ad navim, nonnunquam et tensa vela transilientes. Adeo delectatur hominum consuetudine. Verum ut hominum est studiosus delphinus, ita crocodilo capitalis est hostis. Egreditur mare et in Nilum, in quo regnat crocodilus, audet venire congressurus cum dentibus, unguibus et squamis ferro etiam impenetrabilibus armata belua, ipse nec ad morsum satis instructus, quippe os habens ad pectus vergens. Sed impetu fertur in hostem, ac iam illi proximus repente submittit sese, erectisque in tergo pinnis, mollia ventris perscindit, alias invulnerabilis.

Io.

Mirum est quodque animal statim agnoscere hostem suum, etiam nunquam antea visum, scireque et cur impetatur, et qua laedi aut sese tueri possit, quum hoc homini sit negatum, qui ne regulum quidem horreret, nisi admonitus malove doctus.

Ep

Scis equum animal obsequiis hominum natum. Huic capitale dissidium est cum urso, homini noxia bestia. Agnoscit hostem nunquam visum, ac protinus se parat ad pugnam.

Io.

Quibus armis pugnat?

Ep.

Arte potius quam viribus. Transilit ursum, et in ipso saltu posteriores calces impingit in caput. Atque ursus interim ungibus scalpit equini ventris mollia. Aspis homini venenum est immedicabile, cum hac belligeratur ichneumon. Idem exitialis hostis crocodilo. Similis affectus est elephantis erga hominem, nam et viatorem simpliciter errantem clementer reducunt in viam, et agnoscunt amantque doctorem suum. Feruntur et exempla devoti amoris erga certos homines. Siquidem unus adamavit in Aegypto mulierculam corollas vendentem, Aristophani grammatico caram. Alius Menandrum Syracusanum adolescentem sic amavit, ut desiderium illius quoties non videret inedia testatus sit. Sed ne haec quae plurima commemorantur referre pergamus, quum Bocchus rex in triginta quosdam saevire decrevisset, eos totidem elephantis obiecit, stipibus alligatos. Quumque immissi essent qui inter elephantos procursantes eos lacesserent, nunquam efficere potuerunt, ut se regiae crudelitatis ministros praeberent. Atque huic animanti FILANQRW/PW| bellum exitale est cum draconibus Indicis, qui feruntur esse maximi, ut frequenter in pugna pereat uterque. Porro draco inimicus est homini, etiam non lacessitus. Simile dissidium est aquilae cum draconibus minoribus, quum homini sit innoxia, imo quum feratur etiam amatorios ignes sentire erga certas puellas. Eidem avi bellum internecinum est cum cyminde, id est nocturno accipitre. Elephantus odit etiam murem, animal homini quoque molestum, eoque abhorret a pabulo in quo murem conspexerit. Nec caussa liquet cur oderit. Nam hirudinem merito horrent, quod ea in potu hausta gravissime discrucientur. Iam vix ullum animal amicius homini quam canis, nec inimicius quam lupus, ut quod aspectu quoque vocem adimat. Et inter haec summa discordia est, quemadmodum ovium generi lupus infestissimus, quod totum pendet a providentia hominum, quorum praecipua cura est tueri animal innoxium et alendo homini natum; in lupum vero velut in publicum humani generis hostem armantur omnes, praecipue canum commilitio, quae res etiam proverbio fecit locum: non magis parcemus quam lupis. Lepus marinus immedicabile est homini venenum, si quis imprudens gustaverit; at rursus hominis contactus mors est lepori. Panthera saeva est in hominem, et tamen adeo terretur ab hyena, ut ne congredi quidem sustineat. Hinc narrant, si quis quid secum gestet de corio hyenae, a panthera non appeti, tam sagax est naturae sensus. Addunt et illud, si pelles utriusque beluae suspendas invicem ex adverso, panthericae pilos defluere. Araneus homini domesticum est animal, exitiale vero serpenti, adeo ut forte conspicatus sub arbore serpentem apricantem filo se libret et aculeum mediae infigat fronti tam acri vulnere, ut serpens dolore rotans sese in gyrum tandem emoriatur. Accepi ab iis qui spectarunt simile dissidium esse araneo cum bufonibus, sed bufonem ictum sibi plantagine admorsa mederi. Audies fabulam Britannicam. Scis illic conclavium solum consterni scirpis virentibus. Monachus quidam fasciculos alioquot scirporum in cubiculum congesserat, sparsurus quum esset commodum. Is quum a prandio supinus dormiret, bufo ingens erepsit, et os dormientis obsedit, infixis superno atque inferno labro quatuor pedibus. Detrahere bufonem certa mors erat, non amoveri quiddam erat morte crudelius. Quidam suaserunt, ut monachus ad fenestram deferretur supinus, in qua ingens araneus habebat telam. Mox araneus, hoste conspecto, filo se librat et bufoni spiculum infigit ac filo se recepit in telam. Intumuit bufo, sed non est avulsus. Repetitur ab araneo, magis intumuit, sed vixit. Tertio ictus abduxit pedes ac mortuus decidit. Hanc gratiam araneus retulit hospiti suo.

Io.

Mira narras.

Ep.

Addam quod non legi, sed his oculis conspexi. Simius supra modum horret testudinem. Huius rei quidam dedit nobis specimen Romae. Puero suo in verticem imposuit testudinem et pileo contexit. Dein producit ad simium. Illico simius gaudens insiliit in humeros pueri venaturus pediculos, sublato pileo reperit testudinem. Mirum erat spectaculum quanto cum horrore resilierit bestia, quam expaverit, quam timide respexerit an sequeretur testudo. Additum est aliud specimen: alligavimus testudinem catenae a qua revinctus erat simius, ut effugere non posset, quin saltem aspiceret; incredibile dictu quantopere fuerit discruciatus, tantum non metu exanimabatur, interdum aversus posterioribus pedibus depellere tentavit haerentem bestiam. Tandem quidquid erat in alvo aut vesica oneris reiecit. Sequuta est ex eo pavore febris, ut nobis fuerit solvendus a catena et aqua vino temperata refocillandus.

Io.

Atqui nihil est, quod sibi a testudine metuat simius.

Ep.

Fortassis aliquid est quod nos fugit, naturae cognitum. Nam cur acanthis oderit asinum caussa in promptu est, quod ille se affricat spinis, in quibus nidulatur avicula, et flores eius depascitur. Tantus autem terror habet acanthidem, ut si quando procul asinum rudentem audiat, ova deiiciat, pulli e nido decidant metu. Nec patitur hostem impunem.

Io.

Sed qua tandem in re acanthis laedit asinum?

Ep.

Rostro fodit illius hulcera, fustibus et oneribus facta, pungit et mollia narium. Potest item aliquid caussae divinari, cur inter vulpes et milvios mutua sit simultas, quod avis rapax alterius catulis insidietur, fortasse vulpes vicissim illius pullis, quae caussa dissidii est inter sorices et ardeolas. Eadem fere ratio est inter aesalon, parvam aviculam, et vulpem. Nam aesalon ova corvorum frangit. Eadem infestatur a vulpibus et vicissim illas infestat, catulos earum vellicans. Quod ubi viderint corvi, vulpibus velut adversus communem hostem suppetias ferunt. At vix divinare liceat, quam ob caussam inter se oderint olores et aquilae, corvus et chlorio, cornix et noctua, aquila et trochilus, nisi hoc male habet aquilam, quod ille rex avium vocetur. Cur male convenit cum noctua ceteris minoribus avibus, mustelae cum cornice, turturi cum pyrali, ichneumonibus vespis cum phalangiis araneis, anatibus cum gaviis, harpae cum triorche accipitre, thoibus cum leonibus? Praeterea cur sorices formicosam horrent arborem? Unde tam irreconciliabile bellum inter scarabeum et aquilam? nam apologus ex ipsa animantium natura confictus est. Unde est quod iuxta Olynthum in certo terrae spatio non vivnat scarabei, si inferantur? Et inter aquatilia quam ob caussam mugil et lupus mutuo odio flagrant, sicut conger et murena, caudas inter se praerodentes? Polypum in tantum horret locusta piscis, ut si eum iuxta viderit, metu emoriatur. Sic quaedam animantia mire iungit arcanus quidam benevolentiae affectus, veluti pavones cum columbis, turtures cum psittacis, merulas cum turdis, cornices cum ardeolis, qui sibi vicissim auxiliantur adversus vulpium genus, harpam et milvium adversus triorchyn accipitis genus communem hostem. Balaenis musculus piscis exiguus praenatans monstrat viam, nec apparet quam ob rem illi velit inservire. Nam quod crocodilus fauces porrigit trochilo aviculae, amicitia dici non potest, quum utrumque animal suo ducatus commodo: crocodilus gaudet sibi purgari dentes et scabendi voluptatem amplectitur: avicula cibum quaerit, vescens piscium reliquiis inter dentes haerentibus. Consimili ratione corvus inequitat dorsu suis. Inter anthum et aegithum tam pertinax est odium, ut negent sanguinem illorum posse misceri. Quemadmodum narrant aliarum avium pennas absumi, si aquilinis misceantur. Accipiter est infestus columbino generi, sed has defendit tinnunculus avicula, cuius conspectum et vocem mirum in modum horret accipiter. Nec hoc latet columbas. Ubicunque tinnunculus reconditus est, ab ea sede non migrant, fiducia protectoris. Quis caussam coniiciat, cur aut bene velit generi columbino tinnunculus, aut cur tinnunculum horreat accipiter? Atque ut interdum animalculum minimum praesidio est ingenti beluae, ita contra a minutissimis exitium est maximis. Est pisciculus scorpii effigie, magnitudine aranei piscis. Is sub pinna affigit sese aculeo thynnis interdum magnitudinem delphini superantibus, tanto dolore, ut nonnunquam in naves insiliant; idem facit mugilibus. Quid est cur leo, animal cunctis tremendum, expavescat galli gallinacei cantum?

Io.

Ne sim in hoc convivio prorsus asymbolus, referam quod olim his oculis vidi in aedibus Thomae Mori, clarissimi apud Anglos viri. Alebat domi simium praegrandem: tum forte, quo revalesceret a vulnere, solutus obambulare sinebatur. In extremo horti erant inclusi cuniculi, quibus insidiabatur mustela. Id simius procul quietus et otiosus spectabat, donec videret cuniculis nihil esse periculi. Ceterum posteaquam mustela labefactasset caveam a muro revulsam iamque periculum esset, ne cuniculi a tergo nudati praedae essent hosti, accurrit simius, et conscensa trabe quadam, caveam retraxit in locum pristinum tanta arte, ut homo non posset dexterius. Ex quo perspicuum hoc animantium genus simiis esse carum. Ipsi cuniculi non intelligebant suum periculum, sed hostem suum per cancellos osculabantur. Simius opitulatus est periclitanti simplicitati.

Ep.

Omnibus catulis minoribus delectantur simii gaudentque fovere sinu et complecti. Sed pius ille simius dignus erat aliquo pietatis praemio.

Io.

Habuit.

Ep.

Quod?

Io.

Repperit illic frustum panis a pueris, ut opinor, proiectum. Id arreptum comedit.

Ep.

Verum mihi videtur mirabilius hoc genus sympathias et antipathias, sic enim Graeci vocant amicitiae et inimicitiae naturales affectus, etiam in rebus anima aut certe sensu carentibus deprehendi. Omitto iam dicere de fraxino, cuius nec umbram quamvis in longum porrectam ferunt serpentes, adeo ut si locum in gyrum circumdes igni, serpens citius in flammam eat quam ad arborem fugiat. Nam huius generis exempla sunt innumera. Erucae, quum membranis inclusae occulto naturae opificio transfigurantur in papiliones, mortuis simillimae videntur nec ad contactum quidem sese movent, nisi transeunte araneo. Hominis prementis digitum non sentiunt et sentiunt levissimi animantis leviter incedentis pedes. Ibi demum vivit.

Io.

Sentit hostem capitalem nondum natum insectum. Isti non omnino dissimile est, quod narrant de ferro caesis, ad quos si ceteri accedant, nihil accidere novi; sin is qui necavit, continuo profluere sanguinem, velut ex recenti vulnere; atque hoc indicio ferunt frequenter proditum caedis auctorem.

Ep.

Nec est vanum quod audisti. Sed ne persequamur fabulas Democriticas, nonne comperimus experimentis tantum esse dissensionis inter quercum et oleam, ut utraque in alterius scrobe posita emoriatur? Quercui autem tam male convenire cum iuglande, ut in propinquo posita extinguatur, tametsi iuglans cunctis fere satis et arboribus noxia est. Rursus quum vitis claviculis suis omnia complecti soleat, solam brassicam refugit et, perinde quasi sentiat, in diversam partem sese vertit. Quis admonet vitem hostem esse in propinquo? Est enim brassicae succus vino contrarius, eoque solet edi adversus ebrietatem. Nec deest brassicae suus hostis. Siquidem opposita cyclamino et origano exarescit. Similis affectus est inter cicutam et vinum, cicuta homini venenum est, cicutae vinum. Quod est illud arcanum commercium inter lilium et allium, ut in propinquo nascentia mutuo sibi gratificentur? Nam allio plus est vigoris, et lilii flores suavius olent. Quid heic memorem de coniugiis arborum, quarum foeminae sterilescunt, nisi in propinquo sit macula? Oleum soli calci miscetur, quum utraque res pariter oderit aquam. Pix attrahit oleum, quum utrumque sit pingue. Argento vivo innatant omnia, excepto auro. Id solum ad se trahit et complectitur. Quis ille naturae sensus, ut adamas, quamlibet duris resistens, sanguine hircino mollescat? Quin et inter ipsa venena dissidia videas. Scorpius si forte repat per aconitum, pallescit ac torpescit. Eidem adeo noxia est herba, cui nomen cerastis, ut qui semen modo eius tractarit digitis, impune contrectet scorpium. Sed harum rerum quae sunt innumerae consideratio ad rei medicae professores pertinet. Quaenam est illa vis vel amicitiae vel dissidii inter chalybem et magnetem, ut materia natura gravis ad lapidem currat et inhaereat, velut osculo, et ab eodem citra contactum refugiat? Iam quum aqua se facile misceat rebus omnibus, maxime sibi, tamen sunt quae tanquam odio mutuo mixturam refugiunt, velut amnis qui in Fucinum lacum invectus supermeat, in Larium Addua, in Verbanum Ticinus, in Benacum Mincius, in Sevinum Ollius, in Lemanum Rhodanus, e quibus nonnulli multorum millium transitu, hospitales suas aquas tantum, nec largiores quam intulere, evehunt. Tigris influit in lacum Arethusam ac per eum velut hospes fertur sic, ut nec color nec pisces nec aquarum natura misceatur. Ad haec quum cetera fere flumina properent in mare procurrere, quaedam tamen velut exosa mare prius quam eo perveniant, abdunt sese in terram. Simile quiddam videmus et in ventis. Auster homini pestilens est, huic contrarius Boreas salubris. Alter nubes contrahit, alter dissipat. Iam si qua fides astrologis, sunt et sideribus quidam amicitiae et inimicitiae affectus. Quaedam amica homini, quaedam infesta. Rursus sunt quae homini adversus nocentium vim opitulantur. Adeo nihil est in ulla naturae parte, quod non per haec dissidia concordiasque et noxam et remedium homini suppeditet.

Io.

Fortasse et ultra coelos quiddam deprehendere liceat. Etenim si Magis credimus, unumquemque mortalium duo comitantur genii, alter amicus, alter malevolus.

Ep.

Nobis, amice, satis est ad coelum usque pervenisse, etiamsi non hoc quoque septum transiliamus. Redeamus ad boves et equos.

Io.

Nae tu praeclarum facis saltum.

Ep.

Illud nobis magis admirandum est, quod in eadem prorsus animantium specie deprehendamus amoris et odii vestigia, nulla evidente caussa. Sic enim nobis persuadere conantur equisones et bubulci: in iisdem pascuis aut eodem in stabulo bos bovem, equus equum gaudet habere vicinum, qui alium non ferat. Equidem arbitror similes esse affectus in omni animantium genere praeter sexus favorem. Sed in nullo genere evidentius quam in homine, siquidem in plurimis manifestum est, quod de suo in Volusium affectu profitetur Catullus: Non amo te, Volusi, nec possum dicere quare. Hoc tantum possum dicere, non amo te. Verum in adultis fortasse divinet alius aliam caussam; in pueris, qui solo naturae sensu ducuntur, quid est illud, quod sic hunc illi tanto amore conciliat, rursus alium ab hoc tanto dissidio separet. Ipse quum puer essem natus annos plus minus octo, incidi in quendam meae aetatis aut fortassis anno maiorem, prodigiosae vanitatis, adeo ut ad omnem occasionem ex tempore monstrosa quaedam confingeret. Occurrebat mulier: vides, inquit, hanc? Video. Cum hac decies concubui. Transibamus ponticulum angustum iuxta molam. Ubi vidit me horrescentem ad conspectum aquae ob profunditatem nigrantis: In hanc, inquit, aquam aliquando prolapsus sum. Quid ais? Illic repperi cadaver hominis, accinctum crumena, in ea erant annuli tres. Quum nullus esset mentiendi finis, sic puer horrui puerum, ut viperam minus, nulla certe ratione, quum talibus mendaciis alii delectarentur, sed tantum arcano naturae sensu. Neque vero id fuit temporarium, imo et hodie sic horreo natura vanos, ut conspectis illis sentiam totum corporis habitum commoveri. Tale quiddam in Achille notat Homerus, quum profitetur mendaces sibi aeque odiosos, atque ipsas inferorum portas. Hoc ingenio quum natus sim, tamen hoc contra fato natus videor, ut per omnem vitam mihi cum mendacibus etimpostoribus fuerit res.

Io.

At nondum video scopum, quo totus hic sermo confertur.

Ep.

Expediam paucis. Sunt qui felicitatem petant a magicis artibus, sunt qui ab astris, ego nullam certiorem ad felicitatem viam arbitror inveniri posse, quam si quisque abstineat ab eo vitae genere a quo naturae sensu tacito abhorret, ad id se conferat quo propensus est, exclude turpia. Item ab eorum consuetudine se subducat cum quorum geniis sentit suo genio non convenire, et his se copulet ad quos arcano naturae fertur affectu.

Io.

Id si fiat, inter paucos erit amicitia.

Ep.

Christiana caritas se dilatat ad universos, familiaritas autem cum paucis habenda est. Et qui nullum quamvis malum laedit, gavisurus etiam si resipiscat, satis, opinor, Christiane diligit omnes.