Personae
An.
Horrenda narras. Est istuc navigare? Prohibeat Deus, ne mihi quidquam unquam tale
veniat in mentem.
Ad.
Imo quod hactenus commemoravi, lusus merus est prae his quae nunc audies.
An.
Plus satis malorum audivi: inhorresco te memorante, quasi ipse periculo intersim.
Ad.
Imo mihi iucundi sunt acti labores. Ea nocte quiddam accidit, quod magna ex parte spem
salutis ademit nauclero.
An.
Quid, obsecro?
Ad.
Nox erat sublustris, et in summo malo stabat quidam e nautis in galea; sic enim vocant,
opinor; circumspectans, si quam terram videret: huic coepit adsistere sphaera quaedam
ignea: id nautis tristissimum ostentum est, si quando solitarius ignis est; felix quum
gemini. Hos vetustas credidit Castorum et Pollucem.
An.
Quid illis cum nautis, quorum alter fuit eques, alter pugil?
Ad.
Sic visum est poëtis. Nauclerus qui clavo assidebat, Socie, inquit, (nam eo
nomine se mutuo compellant nautae;) videsne, quod sodalitium tibi claudat latus? Video,
respondit ille; et precor ut sit felix. Mox globus igneus delapsus per funes devolvit
sese usque ad nauclerum.
An.
Num ille exanimatus est metu?
Ad.
Nautae assuevere monstris. Ibi paullisper commoratus, volvit se per margines totius
navis: inde per medios foros dilapsus evanuit. Sub meridiem coepit magis ac magis
incrudescere tempestas. Vidistine unquam Alpes?
An.
Vidi.
Ad.
Illi montes verrucae sunt, si conferantur ad undas maris. Quoties tollebamur in altum,
licuisset lunam digito contingere: quoties demittebamur, videbamur dehiscente terra
recta ire in Tartara.
An.
O insanos, qui se credunt mari!
Ad.
Nautis frustra luctantibus cum tempestate, tandem nauclerus totus pallens nos adiit.
An.
Is pallor praesagit aliquod magnum malum.
Ad.
Amici, inquit, desii esse dominus navis meae; vicere venti: reliquum est, ut spem
nostram collocemus in Deo, et quisque se paret ad extrema.
An.
O vere Scythicam concionem!
Ad.
In primis autem, inquit, exoneranda est navis; sic iubet necessitas, durum telum:
praestat consulere vitae dispendio rerum, quam simul cum rebus interire. Persuasit
veritas: proiecta sunt in mare plurima vasa plena pretiosis mercibus.
An.
Hoc erat vere iacturam facere.
Ad.
Aderat Italus quidam, qui legatum egerat apud regem Scotiae: huic erat scrinium plenum
vasis argenteis, annulis, panno, ac vestimentis sericis.
An.
Is nolebat decidere cum mari?
Ad.
Non; sed cupiebat aut perire cum amicis opibus suis, aut simul cum illis servari.
Itaque refragabatur.
An.
Quid nauclerus?
Ad.
Per nos, inquit, liceret tibi cum tuis perire solum: sed aequum non est, ut nos omnes
tui scrinii caussa periclitemur; alioqui te una cum scrinio dabimus in mare praecipitem.
An.
Orationem vere nauticam.
Ad.
Sic Italus quoque iacturam fecit, multa mala precans et superis et inferis, quod suam
vitam elemento tam barbaro credidisset.
An.
Agnosco vocem Italicam.
Ad.
Paulo post venti, nihilo mitiores facti nostris muneribus, rupere funes, disiecere vela.
An.
O calamitatem!
Ad.
Ibi rursus nos adit nauta.
An.
Concionaturus
Ad.
Salutat: Amici, inquit, tempus hortatur, ut unusquisque Deo se commendet, ac morti se
praeparet. Rogatus a quibusdam nauticae rei non imperitis, ad quot horas se crederet
posse tueri navem, negavit se posse polliceri quidquam, sed ultra tres horas non posse.
An.
Haec concio durior etiam erat priore.
Ad.
Haec ubi locutus est, iubet incidi funes omnes; ac malum usque ad thecam, cui
inseritur, incidi serra, ac simul cum antennis devolvi in mare.
An.
Cur hoc?
Ad.
Quonian sublato aut lacero velo erat oneri, non usui: tota spes erat in clavo.
An.
Quid interea vectores?
Ad.
Ibi vidisses miseram rerum faciem: nautae canentes, Salve regina, implorabant matrem
Virginem, appellantes eam stellam maris, reginam coeli, dominam mundi, portum salutis,
aliisque multis titulis illi blandientes, quos nusquam illi tribuunt sacrae literae.
An.
Quid illi cum mari, quae nunquam, opinor, navigavit?
Ad.
Olim Venus agebat curam nautarum, quia nata credebatur ex mari: ea quoniam desiit
curare, suffecta est huic matri non virgini Virgo mater.
An.
Ludis.
Ad.
Nonnulli procumbentes in tabulas adorabant mare, quidquid erat olei effundentes in
undas, non aliter illi blandientes, quam solemus irato principi.
An.
Quid aiebant?
Ad.
O clementissimum mare, o generosissimum mare, o ditissimum mare, o formosissimum mare;
mitesce, serva: huiusmodi multa occinebant surdo mari.
An.
Ridicula superstitio. Quid alii?
Ad.
Quidam nihil aliud quam vomebant, plerique vota nuncupabant. Aderat anglus quidam, qui
promittebat montes aureos Virgini Walsamgamicae, si vivus attigisset terram. Alii multa
promittebant ligno crucis, quod esset in tali loco; alii rursum, quod esset in tali
loco. Idem factum est de Maria Virgine, quae regnat in in multis locis; et putant votum
irritum, nisi locum exprimas.
An.
Ridiculum: quasi divi non habitent in coelis.
Ad.
Erant, qui se promitterent fore Carthusianos. Erat unus, qui polliceretur se aditurum
divum Iacobum, qui habitat Compostellae, nudis pedibus et capite, corpore tantum lorica
ferrea tecto, ad haec cibo emendicato.
An.
Nemo meminit Christophori?
Ad.
Unum audivi non sine risu, qui clara voce, ne non exaudiretur, polliceretur
Christophoro, qui est Lutetiae in summo templo, mons verius quam statua, cereum tantum,
quantus esset ipse. Haec quum vociferans quantum poterat identidem inculcaret, qui forte
proximus assistebat illi notus, cubito tetigit eum ac submonuit: Vide quid pollicearis:
etiamsi rerum omnium tuarum auctionem facias, non fueris solvendo. Tum ille voce iam
pressiore, ne videlicet exaudiret Christophorus: Tace, inquit, fatue; an credis me ex
animi sententia loqui? Si semel contigero terram, non daturus sum illi candelam sebaceam.
An.
O crassum ingenium! suspicor fuisse Batavum.
Ad.
Non, sed erat Zelandus.
An.
Miror, nulli in mentem venisse Paulum Apostolum, qui ipse olim navigarit, et fracta
navi desilierit in terram. Is enim haud ignarus mali didicit miseris succurrere.
Ad.
Pauli nulla erat mentio.
An.
Precabantur interim?
Ad.
Certatim. Alius canebat, Salve Regina; alius credo in Deum. Erant, qui peculiares
quasdam preculas habebant, non dissimiles magicis, adversus pericula.
An.
Ut afflictio facit religiosos!Rebus secundis nec deus, nec divus quisquam nobis venit
in mentem. Quid tu interea? Nulli divorum nuncupabas vota?
Ad.
Nequaquam.
An.
Cur ita?
Ad.
Quia non paciscor cum divis. Quid est enim aliud, quam contractus iuxta formulam, Do,
si facias: aut, Faciam, si facias: Dabo cereum, si enatem: Ibo Romam, si serves.
An.
At implorabas alicuius divi praesidium?
Ad.
Ne id quidem.
An.
Quam ob rem autem?
Ad.
Quia spatiosum est coelum. Si cui divo commendaro meam salutem, puta sancto Petro, qui
fortasse primus audiet, quod adstet ostio; priusquam ille conveniat deum, priusquam
exponat caussam, ego iam periero.
An.
Quid igitur faciebas?
Ad.
Recta adibam ipsum Patrem, dicens, Pater noster, qui es in coelis. Nemo divorum illo
citius audit, aut libentius donat quod petitur.
An.
Sed interea non reclamabat tibi conscientia? Non verebaris appellare Patrem, quem tot
sceleribus offenderas?
Ad.
Ut ingenue dicam, deterrebat nonnihil conscientia; sed mox recipiebam animum, ita mecum
cogitans: Nullus est pater tam iratus filio, quin si videat eum periclitantem in
torrente aut lacu, capillis arreptum eiiciat in ripam. Inter omnes nullus se
tranquillius agebat, quam mulier quaedam, cui erat infantulus in sinu, quem lactabat.
An.
Quid illa?
Ad.
Sola nec vociferabatur, nec flebat, nec pollicitabatur: tantum complexa puellam,
precabatur tacite. Interea dum navis subinde illideretur vado, nauclerus metuens ne tota
solveretur, rudentibus eam cinxit a prora et a puppi.
An.
O misera praesidia!
Ad.
Interim exoritur quidam sacrificus senex, annos natus sexaginta; nomen erat Adamus: is
abiectis vestibus usque ad indusium, abiectis etiam ocreis et calceis, iussit, ut omnes
itidem pararemus nos ad natandum. Atque ita stans in medio navis, concionatus est nobis
ex Gersone quinque veritates de utilitate confitendi; hortatus omnes, ut se quisque
praepararet et vitae et morti. Aderat et Dominicanus quidam. His confessi sunt qui volebant.
An.
Quid tu?
Ad.
Ego videns omnia plena tumultus, tacite confessus sum deo, damnans apud illum meam
iniustitiam et implorans illius misericordiam.
An.
Quo migraturus, si sic perisses?
Ad.
Hoc commitebam iudici Deo. Neque enim volebam esse mei ipsius iudex: tamen bona quaedam
spes interim habebat animum meum. Dum haec aguntur, redit ad nos nauta lacrymabundus.
Paret, inquit, se quisque; nam navis non erit usui ad quartam horae partem. Iam enim
locis aliquot convulsa hauriebat mare. Paulo post nauta renuntiat nobis, se videre
procul turrim sacram, adhortans, ut divi, quisquis esset eius templi praeses, auxilium
imploraremus. Procumbunt omnes et orant ignotum divum.
An.
Si nomine compellassetis eum, fortassis audisset.
Ad.
Erat ignotum. Interim nauclerus quantum potest, eo navem dirigit iam laceram, iam
undique combibentem undas, ac plane dilapsuram, ni rudentibus fuisset succincta.
An.
Dura rerum conditio.
Ad.
Eo provecti sumus, ut eius loci incolae prospicerunt nos periclitantes; ac procurrentes
catervatim in extremum littus, sublatis togis, et galeris in lanceas impositis,
invitabant ad sese; ac iactatis in coelum brachiis significabant se deplorare nostram fortunam.
An.
Exspecto quid evenerit.
Ad.
Iam mare totam navim occuparat, ut nihilo tutiores essemus futuri in navi, quam in mari.
An.
Heic ad sacram ancoram confugiendum erat.
Ad.
Imo ad miseram. Nautae scapham exonerant aqua, ac demittunt in mare. In hanc omnes sese
conantur coniicere, nautis magno tumulto reclamantibus, scapham non esse capacem tantae
multitudinis, arriperet sibi quisque quod posset, ac nataret. Res non patiebantur lenta
consilia: alius arripit remum, alius contum, alius alveum, alius situlam, alius tabulam;
ac suo quisque praesidio nitentes committunt se fluctibus.
An.
Quid interim accidit illi mulierculae, quae sola non eiulabat?
Ad.
Illa omnium prima pervenit ad littus.
An.
Qui potuit?
Ad.
Imposueramus eam repandae tabulae et sic alligaveramus, ut non facile posset decidere:
dedimus illi tabellam in manum, qua vice remi uteretur: ac bene precantes exposuimus in
fluctus, conto protrudentes, ut abesset a navi unde erat periculum: illa laeva tenens
infantulum, dextra remigabat.
An.
O viraginem!
Ad.
Quum iam nihil superesset, quidam avulsit ligneam statuam Virginis matris, iam putrem
atque excavatam a soricibus, eamque complexus coepit natare.
An.
Scapha pervenit incolumis?
Ad.
Nulli prius periere. Porro triginta sese in eam coniecerant.
An.
Quo malo fato id factum est?
Ad.
Prius quam posset se liberare a magna navi, illius vacillatione subversa est.
An.
O factum male! Quid tum?
Ad.
Ego, dum aliis consulo, paene perieram.
An.
Quo pacto?
Ad.
Quia nihil supererat aptum natationi.
An.
Illic subera fuissent usui.
Ad.
In eo rerum articulo maluissem vile suber, quam candelabrum aureum. Circumspicienti
tandem venit in mentem de ima mali parte: eam quoniam solus eximere non poteram,
adscisco socium: huic ambo innixi committimus nos mari, sic ut ego dextrum cornu
tenerem, ille laevum. Dum sic iactamur, sacrificus ille concionator nauticus, medium
iniecit se in humeros nostros. Erat autem ingenti corpore. Exclamamus: Quis ille
tertius? Is perdet nos omnes. Ille contra placide: Sitis, inquit, bono animo; sat spatii
est, Deus aderit nobis.
An.
Cur ille tam sero coepit esse natator?
Ad.
Imo futurus erat in scapha, una cum Dominicano, nam omnes hoc honoris illi deferebant;
sed quanquam erant invicem confessi in navi, tamen obliti nescio quid circumstantiarum,
rursus ibi in ora navis confitentur, et alter alteri manum imponit; interim scapha
perit: nam haec mihi narravit Adamus.
An.
Quid actum est de Dominicano?
Ad.
Is, ut idem narrabat, implorata divorum ope, abiectis vestibus, nudum se commisit natationi.
An.
Quos divos invocabat?
Ad.
Dominicum, Thomam, Vincentium, et nescio quem Petrum, sed in primis fidebat Catharinae Senensi.
An.
Christus illi non veniebat in mentem?
Ad.
Ita narrabat sacrificus.
An.
Melius enatasset, si non abiecisset sacram cucullam: ea deposita, qui potuit illum
agnoscere Catharina Senensi? Sed perge narrare de te.
Ad.
Dum adhuc volveremur iuxta navim, arbitrio fluctuum huc et illuc se volventem, clavus
illisus fregit femur eius, qui tenebat laevum cornu. Sic ille revulsus est; sacrificus
precatus illi requiem aeternam, successit in locum illius, adhortans me ut magno animo
tuerer cornu meum, ac strenue moverem pedes. Interim potabamus multum aquae salsae. Adeo
Neptunus nobis non balneum tantum salsum, sed potionem etiam salsam temperarat: quanquam
sacrificus ei rei monstraret remedium.
An.
Quod, obsecro?
Ad.
Quoties unda nobis occurreret, ille opposuit occipitium, ore clauso.
An.
Strenuum senem mihi narras.
Ad.
Ubi iam aliquamdiu sic natantes nonnihil promovissemus, sacrificus, quoniam erat mirae
proceritatis, Bono, inquit, es animo; sentio vadum. Ego non ausus tantum sperare
felicitatis, Longius, inquam, absumus a littore, quam ut vadum sperandum sit. Imo,
inquit, sentio pedibus terram. Est, inquam, fortassis e scriniis aliquod, quod huc
devolvit mare. Imo, inquit, scalptu digitorum plane sentio terram. Quum adhuc aliquamdiu
natassemus, ac rursus sentiret vadum, Tu fac, inquit, quod tibi videtur factu optimum,
ego tibi cedo malum totum, et vado me credo; simulque exspectato fluctuum decessu,
pedibus secutus est quanto potuit cursu. Rursus accedentibus undis, utraque manu
complexus utrumque genu, obnitebatur fluctui, occultans sese sub undis, quemadmodum
solent mergi et anates: rursus abeunte fluctu promicabat et currebat. Ego videns hoc
illi succedere, sum imitatus. Stabant in arena, qui porrectis inter se praelongis
hastilibus fulciebant sese adversus impetum undarum: viri robusti, et fluctibus adsueti,
sic ut ultimus hastam porrigeret adnatanti. Ea contacta, omnibus in litus se
recipientibus, tuto pertrahebatur in siccum. Hac ope servati sunt aliquot.
An.
Quot?
Ad.
Septem: verum ex his duo soluti sunt tepore, admoti igni.
An.
Quot eratis in navi?
Ad.
Quinquaginta octo.
An.
O saevum mare! saltem decimis fuisset contentum, quae sufficiunt sacerdotibus. Ex tanto
numero tam paucos reddidit?
Ad.
Ibi experti sumus incredibilem gentis humanitatem, omnia nobis mira alacritate
suppenditantis, hospitium, ignem, cibum, vestes, viaticum.
An.
Quae gens erat?
Ad.
Hollandica.
An.
Ista nihil humanius, quum tamen feris nationibus cincta sit. Non repetes, opinor,
posthac Neptunum.
Ad.
Non, nisi mihi Deus ademerit sanam mentem.
An.
Et ego malim audire tales fabulas, quam experiri.