Personae
Ha.
Potes me tuo levare consilio? Senties me hominem non immemorem nec ingratum.
Ne.
Dabo expeditum, ut sis, quod esse velis.
Ha.
At nobis in manu non est, ut nascamur nobiles.
Ne.
Si non es, enitere benefactis, ut a te initium capiat nobilitas.
Ha.
Perlongum est.
Ne.
Exigua summa tibi vendet Caesar.
Ha.
Vulgo ridetur empticia nobilitas.
Ne.
Quum nihil sit magis ridiculum quam ementita nobilitas, quid est ut tantopere affectes
nomen equitis?
Ha.
Sunt caussae, nec leves; quas tibi non gravabor indicare, si mihi commonstraris
rationes, quibus nobilitatis opinionem mihi parem apud vulgus.
Ne.
Nomen absque re?
Ha.
Atqui quum res abest, proximum est opinio. Sed age, consule, Nestori; ubi caussas
audieris, fateberis operae praetium.
Ne.
Quando ita vis, dicam. Primum fac procul te abducas a patria.
Ha.
Memini.
Ne.
Ingere te in convictum iuvenum vere nobilium.
Ha.
Intelligo.
Ne.
Hinc primum orietur suspicio, te talem esse cum qualibus victitas.
Ha.
Sic est.
Ne.
Vide ne quid habeas plebeium.
Ha.
Quidnam?
Ne.
De cultu loquor, ne vestis sit lanea, sed aut serica, aut, si deest qui emas, fustania,
denique vel canabea potius, quam pannea.
Ha.
Recte.
Ne.
Vide ne quid sit integrum, sed disseca pileum, thoracem, caligas, calceos, ungues, si
potes; neve quidquam humile loquaris. Si quis ex Hispania veniat hospes, roga quomodo
conveniat Caesari cum Pontifice, quid agat affinis tuus comes a Nassauen, quid ceteri
congerrones tui.
Ha.
Fiet.
Ne.
Sit annulus in digito cum gemma signatoria.
Ha.
Si quidem loculi ferant.
Ne.
At parvo constat anulus aereus inauratus cum gemma factitia. Sed adde clypeum cum insignibus.
Ha.
Quaenam mihi suades deligam?
Ne.
Duo mulctra, si velis, et cantharum cervisiarium.
Ha.
Ludis: age dic serio.
Ne.
Nunquam fuisti in bello?
Ha.
Ne vidi quidem.
Ne.
At interim, opinor, decollasti anseres et capos rusticorum.
Ha.
Persaepe, et quidem fortiter.
Ne.
Pone machaeram argenteam, tria anserum capita aurea.
Ha.
In quo solo?
Ne.
Quo, nisi sanguinolento? monumentum fortiter effusi cruoris.
Ha.
Quidni? rubet sanguis anserinus aeque atque humanus. Sed perge, obsecro.
Ne.
Hunc igitur clypeum pro foribus omnium diversoriorum, in quibus forte versatus es,
affigendum curato.
Ha.
Quid addetur galeae?
Ne.
Recte submones. Eam facies ore dissecto.
Ha.
Quam ob rem?
Ne.
Ut spires, deinde ut congruat vestitui. In vertice quid eminebit?
Ha.
Exspecto.
Ne.
Caput canis demissis auribus.
Ha.
Vulgatum est.
Ne.
Adde duo cornua: rarum hoc est.
Ha.
Placet. Sed quae bestiae sustinebunt clypeum?
Ne.
Cervos, canes, dracones, gryphes occuparunt principes; tu ponito duas harpyas.
Ha.
Optime consulis.
Ne.
Restat cognomen. Heic illud in primis cavendum, ne plebeio more te patiaris vocari
Harpalum Comensem, sed Harpalum a Como: hoc enim nobilium est, illud sordidorum theologorum.
Ha.
Sic memini.
Ne.
Habesne quidquam cuius te posses appellate dominum?
Ha.
Ne haram quidem.
Ne.
In urbe celebri natus es?
Ha.
In obscuro pago; non enim fas est ei mentiri, unde petas medicinam.
Ne.
Recte est. Sed ei pago nullus est vicinus mons?
Ha.
Est.
Ne.
Et habet alicunde rupem?
Ha.
Habet praeruptam.
Ne.
Ergo sis Harpalus eques ab aurea rupe.
Ha.
Atqui mos est magnatum, ut suum quisque symbolum habeat vocale: quemadmodum
Maximilianus habebat, Tene mensuram: Philippus, Qui volet: Carolus, Ulterius: item alius aliud.
Ne.
Tu adscribito, Omnis iacta sit alea.
Ha.
Nae tu percommode dicis.
Ne.
Iam quo firmior sit hominum opinio, fingito literas a magnatibus ad te missas, in
quibus identidem appelleris Eques clarissimus: magnarumque rerum fiat mentio, de feudis,
de arcibus, de multis florenorum milibus, de praefecturis, de matrimonio opulento.
Curabis, ut huiusmodi literae tibi velut elapsae aut per oblivionem relictae veniant ad
aliorum manus.
Ha.
Istud quidem erit mihi commodum: nam et literas novi, et hanc facultatem multo usu
paravi, ut cuiusvis manum facile effingam.
Ne.
Interdum insue vesti, aut relinque in crumena, ut quibus sarciendi negotium dederis,
illic reperiant. Illi non silebunt; et tu, simul ac resciveris, compones vultum ad
iracundiam ac moestitiam, quasi doleat casus.
Ha.
Et istuc iam pridem meditatus sum, ut faciem tam facile mutem, quam personam.
Ne.
Ita fiet, ut nec fucus suboleat, et res cum fide spargatur.
Ha.
Curabitur sedulo.
Ne.
Deinde sodales aliquot asciscendi sunt, aut etiam famuli, qui tibi cedant loco, et apud
omnes te Ioncherum appellent. Nec est, quod heic sumptum metuas; sunt plurimi iuvenes,
qui vel gratis cupiant hanc agere fabulam. Adde huc, quod haec regio scatet iuvenibus
eruditulis, qui mira tenentur scribendi libidine, ne dicam scabie. Nec desunt famelici
quidam typographi, nihil non audentes, si spes quaestus affulserit. Ex his aliquot
suborna, qui in libellis suis te praedicent patriae procerem, idque subinde repetatur
literis maiusculis. Hac via vel in Bohemia celebrabunt procerem patriae. Et citius enim
et latius discurrunt libelli, quam voces aut quamlibet loquaces famuli.
Ha.
Nec ista displicet ratio. At famuli sunt alendi.
Ne.
Sunt: at non ales famulos A)XEI/ROUS et ob id A)XREI/OUS. Mittantur huc et illuc, invenient aliquid. Scis varias
esse talium rerum occasiones.
Ha.
Desine; teneo rem.
Ne.
Supersunt artes.
Ha.
Aveo scire.
Ne.
Ni sis bonus aleator, probus chartarius, scortator improbus, potator strenuus, profusor
audax, decoctor et conflator aeris alieni, deinde scabie ornatus Gallica, vix quisquam
te credet equitem.
Ha.
In istis quidem iam pridem excercitatus sum. Sed unde sumptus?
Ne.
Mane; istuc ibam. Est tibi patrimonium?
Ha.
Perpusillum.
Ne.
Postquam apud multos confirmata fuerit nobilitatis opinio, facile reperies fatuos, qui
tibi credant; quosdam etiam pudebit negare, quidam metuent. Iam ut ludas creditores,
mille sunt artes.
Ha.
Earum quidem rudis non sum. Sed tandem urgebunt, ubi perspexerint nihil esse nisi verba.
Ne.
Imo nulla est commodior ad regnum via, quam debere quamplurimis.
Ha.
Qui sic?
Ne.
Primum creditor observat te non aliter quam obligatus magno beneficio, vereturque ne
quam praebeat ansam amittendae pecuniae. Servos nemo magis habet obnoxios, quam debitor
suos creditores; quibus si quid aliquando reddas, gratius est, quam si dono dones.
Ha.
Animadverti.
Ne.
Illud tamen caveto, ne cum tenuibus habeas commercium. Nam hi ob parvulam summulam
ingentes excitant tragoedias. Placabiliores sunt, quibus lautior est fortuna; cohibet
illos pudor, lactat spes, deterret metus, norunt quid possint equites. Postremo, quum
inundaverit aeris alieni magnitudo, fictis caussis alio demigra, atque inde rursus alio.
Nec est, quod huius rei te pudeat. Nulli magis obaerati sunt, quam magni principes. Si
quis rusticus urgeat, finge offensum improbitate animum. Interdum tamen aliquid reddito,
verum nec totum, nec omnibus. Illud ubique curandum, ne cui suboleat, tibi prorsus
exhaustos loculos. Semper ostenta.
Ha.
Quid ostentet qui non habet?
Ne.
Si quid amicus apud te deposuit, ostenta pro tuo; sed artem dissimula, cura ut casus
videatur. In hunc usum interdum sumito pecuniam commodato, quam mox reddas. Ex loculo
nummis aereis distento profer aureos duos ibi sepositos. Cetera ex te ipso coniicito.
Ha.
Intelligo. At tandem obruar oportet aere alieno.
Ne.
Scis quantum apud nos liceat equitibus.
Ha.
Nihil non, et quidem impune.
Ne.
Ergo famulos ale non segnes, aut etiam sanguine propinquos, qui alioqui forent alendi.
Occurret negotiator quem obvium spolient. Reperient aliquid in diversoriis, aut in
aedibus, aut in navibus incustoditum. Tenes? Meminerint non frustra datos homini digitos.
Ha.
Siquidem tuto.
Ne.
Cura ut habeas pulchre vestitos, cum insignibus. Committe literas ficticias ad
summates. Si quid clam sustulerint, nullus audebit illos insimulare: etiamsi quid
suspicentur, timebunt equitem dominum: sin vi praedam extorserint, bellum vocabitur. His
progymnasmatibus ad bellum praeluditur.
Ha.
O felix consilium!
Ne.
Iam illud equestre dogma semper erit tuendum, Ius fasque esse equiti, plebeium viatorem
exonerare pecunia. Quid enim indignius, quam ignobilem negotiatorem abundare nummis,
quum interim eques non habeat, quod impendat scortis et aleae? Fac semper te adiungas
magnatibus, vel ingeras potius: ne quid pudeat, perfricanda frons est, sed praesertim
hospitibus: eoque praestat in celebri quopiam loco vitam agere, puta in thermis,
frequentibus diversoriis.
Ha.
Istuc ipsum erat in animo.
Ne.
Heic saepenumero fortuna praedam obiicit.
Ha.
Qui? rogo.
Ne.
Puta, hic aut ille reliquit crumenam, aut oblitus reliquit clavim in sera promptuarii.
Cetera tenes.
Ha.
At --
Ne.
Quid metuis? de sic culto, de tam magnifice loquente, de equite ab aurea rupe, quis
audebit suspicari? Et si quis forte tam improbus extiterit, quis erit tam audax, ut te
appellet? Interim suspicio derivabitur in aliquem hospitum, qui pridie discesserint.
Turbabuntur famulitia cum pandocheo. Tu tranquillus tuam personam agito. Hoc si accident
homini modesto cordatoque, silebit, ne simul cum damno lucrifaciat pudorem, qui rem suam
indiligenter servaverit.
Ha.
Non absurde dicis; nam nosti opinor, Comitem a vulture albo.
Ne.
Quidni?
Ha.
Apud hunc diversatus est, ut accepi, Hispanus quidam, specie cultuque sane quam
liberali. Is abstulit florenos sexcentos: nec unquam Comes ausus est queri. Tanta erat
hominis maiestas.
Ne.
Habes exemplum. E famulis tuis interdum aliquem emandes, in bellum scilicet. Is,
spoliatis templis aut monasteriis quibuslibet, redibit onustus praeda bello parata.
Ha.
Hoc quidem est tutissimum.
Ne.
Est et alia ratio conflandae pecuniae.
Ha.
Narra, obsecro.
Ne.
In bene nummatos finge caussas irarum, praesertim in monachos aut sacerdotes, qui nunc
apud omnes fere summa laborant invidia. Alius irriserit aut conspuerit clypeum tuum,
alius parum honorifice de te sit loqutus, alius scripserit aliquid, quod in calumniam
detorqueri valeat. His per feciales tuos A)\SPONDON PO/LEMON
denuntia. Sparge minas atroces, excidia, exitia, PANWLEQRI/AS meras: territi venient ad componendam litem. Ibi fac
magno aestimes tuam dignitatem, hoc est, iniquum petas, ut aequum feras. Si postules
tria millia, pudebit minus offerre, quam ducentos aureos.
Ha.
Aliis minitabor leges.
Ne.
Istud propius quidem accedit ad sycophanticam; sed tamen iuvat et hoc in partem. Sed
heus, Harpale, pene exciderat, quod dictum in primis oportuit; puella quaepiam bene
dotata in matrimonii nassam illaqueanda est. Habes apud te philtrum, iuvenis es,
candidulus es, lepidus nugator es, rides blandum. Sparge, te magnis promissis ascitum in
aulam Caesaris. Amant puellae satrapis nubere.
Ha.
Novi quibus hoc bene cesserit. Ceterum quid si fucus tandem erumpat, et insiliant
undique creditores? Irridebor personatus eques. Nam id apud istos turpius est, quam si
templum sacrilegio spolies.
Ne.
Heic oportet meminisse perfrictae frontis. Illud in primis, quod nullis unquam
temporibus magis licuit audacia pro sapientia uti, quam hodie. Comminiscendum est
aliquid quod excuses. Deinde nunquam deerunt candidi, qui faveant tuae fabulae; nonnulli
civiliores dissimulabunt intellectum fucum. Postremo, si nihil aliud, profugiendum est
aliquo in bellum, in tumultum. Quemadmodum XLU/ZEI QA/LASSA PA/NTA TW=N
A)NQRW/PWN KAKA/, ita bellum operit omnium scelerum sentinam. Nec enim habetur
hodie bonus belli dux, nisi tali tirocinio praeparatus accesserit. Hoc erit extremum
asylum, si cuncta fefellerint. Verum omnis movendus erit tibi lapis, ne huc veniatur.
Vide ne te securitas opprimat; oppidula minuta fuge, in quibus ne pedere quidem licet,ni
populus sciat: in magnis ac frequentibus civitatibus plus est licentiae, nisi si qua sit
Massiliae similis. Dissimulanter expiscare, quid quisque de te loquatur. Ubi senseris
huiusmodi voces increbescere: Quid agit? cur heic tot annos moratur? cur non revisit
patriam? cur negligit arces suas? unde ducit imagines? unde tantae profusionis
facultates? hoc genus, inquam, voces, ubi coeperint magis ac magis gliscere, tum mature
tibi de migrando cogitandum est, sed sit fuga leonina, non leporina. Adsimula, te vocari
in aulam Caesaris ad res magnas, brevi adfuturum cum exercitu. Non audebunt in absentem
hiscere quibus est quod nolint amittere. Sed in primis tibi censeo cavendum genus istud
hominum poëticum, irritabile nigrumque. Illinunt chartis, si quid illos habet
male: subitoque per orbem spargitur quidquid illeverint.
Ha.
Dispeream, ni mihi vehementer placet tuum consilium. Efficiam, ut intelligas te nactum
docile ingenium et iuvenem minime ingratum. Equum, quem primum te dignum nactus in
pascuis fuero, tibi dono mittam.
Ne.
Nunc superest, ut quod pollicitus es, vicissim praestes. Quid est, cur tantopere
affectes falsam opinionem nobilitatis?
Ha.
Nullam aliam ob caussam, nisi quod his omnia licent impune. An hoc tibi leve videtur momentum?
Ne.
Ut pessime cedat, mors una debetur naturae, etiamsi vixisses in Carthusia. Et levius
moriuntur in rota, quam qui moriuntur calculo, podagra aut paralysi. Nam militare est
,credere, nihil hominis superesse post mortem, praeter cadaver.
Ha.
Sic opinor.