Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Adolescentis et scorti

Personae

Lu.

Euge mi lepidissime Sophroni, tandem nobis redditus es? Nam mihi videris abfuisse saeculum. Prima fronte vix te agnoscebam.

So.

Quam ob rem, mea Lucretia?

Lu.

Quia pro imberbi nobis rediisti barbatulus. Quid rei est, meum corculum? Nam videre solito torvior.

So.

Cupio tecum seorsim colloqui familiarius.

Lu.

Au, au, non solae sumus, mea mentula?

So.

Secedamus in locum secretiorem.

Lu.

Age concedamus in cubiculum interius, si quid libet.

So.

Nondum hic locus mihi videtur satis secretus.

Lu.

Unde iste novus pudor? Est mihi museion, ubi repono mundum meum, locus adeo obscurus, ut vix ego te visura sim, aut tu me.

So.

Circumspice rimas omnes.

Lu.

Rima nulla est.

So.

Nullus est in propinquo, qui nos exaudiat?

Lu.

Ne musca quidem, mea lux. Quid cunctaris?

So.

Fallemus heic oculos Dei?

Lu.

Nequaquam: ille perspicit omnia.

So.

Et angelorum?

Lu.

Illorum oculos non licet effugere.

So.

Qui fit igitur, ut non pudeat homines id facere coram oculis Dei ac testibus sanctis angelis, quod puderet facere in conspectu hominum?

Lu.

Quid hoc novae rei est? venisti huc concionaturus? indue cucullam Franciscanam, conscende suggestum et audiamus te, barbatule.

So.

Nec istud gravarer facere, si te queam ab isto vitae genere revocare, non solum turpissimo, verum etiam miserrimo.

Lu.

Quam ob rem, o bone? victus alicunde parandus est: sua quemque alit ars; hoc est nostrum opificium, hic fundus noster.

So.

Optarim, mea Lucretia, ut excussa paulisper ista animi temulentia, rem ipsam mecum consideres.

Lu.

Serva concionem tuam in aliud tempus; nunc vivamus, mi Sophroni.

So.

Tu quaestus gratia facis quidquid facis.

Lu.

Non multum aberrasti a scopo.

So.

Nihil decedet tuo lucro; dabo quadruplum, ut auscultes tantum.

Lu.

Dic quae voles.

So.

Primum illud mihi responde: habesne quae tibi male volunt?

Lu.

Non unam.

So.

Et quas tu vicissim odisti?

Lu.

Ut merentur.

So.

Proinde si possis illis facere rem gratam, faceresne?

Lu.

Citius miscerem illis toxicum.

So.

Atqui cogita nunc, an illis quidquam potueris facere gratius, quam quod vident, te vivere hanc vitam dedecorosam ac miserrimam. Quid autem poteras facere molestius iis, qui tibi bene volunt?

Lu.

Sic erat fatum meum.

So.

Iam quod esse solet omnium difficillimum iis, qui deportantur in insulas, aut relegantur ad extremos orbis barbaros, hoc tu tibi tuapte sponte sumpsisti.

Lu.

Quidnam est istud?

So.

An non sponte renuntiasti omnibus affectibus, Patri, Matri, fratribus, sororibus, Amitae, Materterae, ceterisque quoscunque tibi natura coniunxit? Nam et illos tui pudet, nec tu sustines in illorum venire conspectum.

Lu.

Imo feliciter commutavi affectus meos: pro paucis enim nunc habeo plurimos, quorum tu es unus, mihi fratris loco semper habitus.

So.

Mitte iocos, ac rem ipsam, ut habet, expende serio. Quae tam multos habet amicos, ea nullum habet amicum, mihi crede, Lucretia. Nam qui ad te commeant, non habent te pro amica, sed pro matula potius. Vide quo te ipsa deieceris, misera. Christus te tam caram habuit, ut suo sanguine redemerit, ut te coelestis haereditatis consortem esse voluerit: et tu te facis cloacam publicam, ad quam commeant quilibet sordidi, impuri, scabiosi, suamque spurcitiam in te repurgant. Quod si nondum eius leprae contagium, quam vocant scabiem Hispanicam, attigit te, non diu poteris effugere. Quod si fiat, quid te infelicius, etiamsi cetera essent secunda, puta res et fama? quid aliud eris, quam vivum cadaver? Matri gravabaris esse morigera; nunc servis lenae turpissimae. Parentis audire monita taedebat; heic saepe tibi vapulandum est ab ebriis et insanis scortatoribus. Pigebat aliquid operis facere domi, quo victum quaereres; heic quos tumultus, quae pervigilia sustines!

Lu.

Unde nobis hic concionatur novus?

So.

Iam mihi et illud fac cogites. Iste formae flos, qui tibi conciliat amatores, brevi defluxerit. Quid tum facies, misera? Quod sterquilinium te fuerit abiectius? Fies ex meretrice lena. Non omnibus contingit ista dignitas: et si contingat, quid sceleratius, aut quid diabolicae malitiae vicinus?

Lu.

Vera sunt, mi Sophroni, propemodum, quae dicis, omnia. Sed unde tibi ista nova sanctimonia, qui soleas esse nugator omnium nugacissimus? Nemo te uno frequentius aut intempestivius huc commeabat. Audio, te fuisse Romae.

So.

Fui.

Lu.

Atqui inde solent redire deteriores. Quo pacto tibi diversum accidit?

So.

Dicam: quia non eodem animo modoque Romam adii. Ceteri fere ideo eunt Romam, ut redeant deteriores: et ad eam rem ibi suppetunt affatim occasiones. Ego cum probo viro profectus sum, cuius hortatu pro lagena libellum mecum attuli, Novum Testamentum ab Erasmo versum.

Lu.

Ab Erasmo? Aiunt, illum esse sesquihaereticum.

So.

Num et huc pervenit illius viri nomen?

Lu.

Nullum celebrius apud nos.

So.

Vidistin' hominem?

Lu.

Nunquam; sed optarim vidisse, de quo tam multa audivi mala.

So.

Fortassis a malis.

Lu.

Imo a viris reverendis.

So.

A quibus?

Lu.

Non expedit dicere.

So.

Quam ob rem?

Lu.

Quia si tu effutires, et res permanaret ad illos, meo quaestui non minima portio decederet.

So.

Ne metue; lapidi dixeris.

So.

Admove aurem.

So.

Inepta, quid opus est admota aure, cum simus soli? an, ne Deus exaudiat? Pro deum immortalem! video te piam meretricem quae mendicos subleves eleemosyna.

So.

At ego ex istis mendicis plus capio lucri, quam ex vobis divitibus.

So.

Spoliant matronas bonas, ut effundant in meretrices malas.

Lu.

Sed perge de libro.

So.

Faciam et praestat. Ibi me docuit Paulus, qui nescit mentiri, quod nec scorta, nec scortatores regni coelestis haereditatem consequentur. Hoc ubi legissem, sic coepi cogitare apud me: modica res est, quam exspecto ex haereditate paterna; et tamen malim renuntiare scortis omnibus, quam a Patre exhaeredari: quanto magis cavendum est, ne me exhaeredet Pater coelestis? Et adversus exhaeredantem aut abdicantem Patrem aliquod praesidium porrigunt humanae leges: adversus exhaeredantem Deum nihil est suffragii. Itaque mihi protinus interdixi omnem scortorum usum.

Lu.

Si quidem possis continere.

So.

Bona continentiae pars est, ex animo continentem esse velle. Postremo superest extremum mali remedium, uxor. Romae in poenitentiarii sinum totum Augiae stabulum effudi: is multis prudenter hortatus ad puritatem animi et corporis, ad sacram lectionem, ad crebras preces, ad vitae sobrietatem, pro poena nihil aliud indixit, quam ut flexis genibus ad summum altarem dicerem psalmum, Miserere mei deus: et, si mihi suppeteret pecunia, darem egenti cuipiam, carolinum unum. Admiranti mihi quod pro tot scortationibus tantillum poenae infligeret, satis facete respondit: Filii, inquit, si vere poenitet, si vitam commutas, nihil moror poenam: sin perges, ipsa libido tandem abs te plus satis poenarum exiget, etiamsi sacerdos non indicat. Me vide lippum, tremulum, incurvum: at olim talis eram, qualem te hactenus fuisse praedicas. Sic ego resipui.

Lu.

Ergo, ut video, perdidi meum Sophronium.

So.

Imo lucrifecisti. Nam ante perierat, nec sibi amicus, nec tibi. Is nunc te vere amat, ac tuam sitit salutem.

Lu.

Quid igitur suades, mi Sophroni?

So.

Ut quamprimum te subducas ab ista vita. Adhuc puella es, quod contractum est labis, potest elui. Aut nube marito; nos aliquid ad dotem conferemus: aut confer te in collegium aliquod sacrum, quod lapsas recipit: aut commutato loco dedas te in familiam alicuius honestae matronae. Ad horum quodlibet offero tibi operam meam.

Lu.

Amabo te, mi Sophroni, circumspicito, sequar tuum consilium.

So.

Sed interim hinc te submoveto.

Lu.

Hui tam cito?

So.

Cur non potius hodie quam cras, si dilatio damnum habet, mora periculum?

Lu.

Quo me vertam?

So.

Colliges omnem mundum tuum; eum trades mihi vesperi: famulus clam deferet ad fidelem matronam: aliquanto post ego te producam, veluti deambulandi gratia: apud eam matronam latitabis meo sumptu, donec tibi prospexero, id fiet brevi.

Lu.

Age mi Sophroni, trado me totam in tuam fidem.

So.

Gaudebis olim facto.