Alcumistica
Personae
Ph.
Quid est novae rei, quod sic Lalus apud sese ridet, ac pene in cachinnos solvitur,
subinde signans se cruce? Interpellabo felicitatem hominis. Salve multum, amicissime
Lale. Videre mihi admodum felix.
La.
Atqui felicior ero, si te impartiam hoc gaudio.
Ph.
Fac igitur quam primum me bees.
La.
Nosti Balbinum?
Ph.
Senem illum eruditum, ac vitae etiam laudatae?
La.
Sic est, ut dicis, sed nullus est mortalium, qui sapit omnibus horis, aut qui sit
undiquaque perfectus. Habet hoc vir ille inter multas egregias dotes naevi; iam olim
insanit in artem, quam vocant alcumisticam.
Ph.
Haud tu quidem naevum narras, sed insignem morbum.
La.
Utcunque est, ille toties delusus ab hoc hominum genere, tamen dudum mirifice passus
est sibi dari verba.
Ph.
Quo pacto?
La.
Adiit illum sacerdos quidam, salutavit honorifice, mox sic exorsus est:Doctissime
Balbine, mirabere fortassis, quod ignotus sic interpellem te, quem scio nunquam non
sanctissimis studiis occupatissimum. Annuit Balbinus, qui mos est illi; nam
verborum est mire parcus.
Ph.
Prudentiae narras argumentum.
La.
Verum alter prudentior sic pergit:Ignosces tamen huic meae importunitati, si
cognoris caussam, cur te adierim.Dic, inquit Balbinus,sed
paucis, si potes.Dicam, inquit ille,quanto potero compendio.
Scis, vir omnium doctissime, esse varia mortalium fata: ego nescio, utro in numero me
ponam, felicium an infelicium. Etenim si meum fatum altera ex parte contemplor, videor
mihi pulchre felix, si ex altera, nihil me infelicius. Urgente Balbino ut rem
conferret in compendium,Finiam, inquit,doctissime Balbine. Id erit
mihi facilius apud virum, cui totum hoc negotium sic notum est, ut nulli notius.
Ph.
Rhetorem mihi depingis, non alcumistam.
La.
Mox audies alcumistam.A puero mihi, inquit,contigit haec felicitas,
ut artem omnium maxime expetendam discerem illam: inquam, totius philosophiae medullam
alcumisticam. Ad nomen alcumistices nonnihil experrectus est Balbinus, gestu
duntaxat: ceterum gemitu iussit ut pergeret. Tum ille:Sed o me miserum,
inquit,qui non inciderim in eam viam, quam oportuit. Cum Balbinus
rogasset, quasnam vias diceret,Scis, inquit,optime (quid enim te
fugit, Balbine, virum undiquaque doctissimum?) duplicem esse huius artis viam:
alteram, quae dicitur longatio, alteram, quae dicitur curtatio. At mihi malo quodam
fato accidit in longationem incidere. Balbino sciscitante, quod esset discrimen
viarum:Impudentem me, inquit,qui haec apud te loquar, cui sciam
haec omnia sic esse nota, ut nulli notiora. Itaque supplex huc ad te accurri, ut
misertus nostri, digneris impartire nobis viam illam felicissimam curtationis. Quo
peritior es huius artis, hoc potes minore negotio communicare nobis. Noli tantum Dei
donum celare fratrem dolore periturum. Ita te Iesus Christus semper maioribus
locupletet dotibus. Cum hic non faceret obtestandi finem, Balbinus fateri
coactus est, se prorsus ignorare, quid esset longatio aut curtatio: iubet exponat ipse
vim harum vocum. Tum ille:Quanquam, inquit,scio, me loqui peritiori,
tamen, quando ita iubes, faciam. Qui totam aetatem in hac arte divina contriverunt,
duabus rationibus vertunt rerum species: altera, quae brevior est, sed plusculum habet
periculi; altera, quae longior est, sed eadem tutior. Ego mihi videor infelix, qui
hactenus sudarim in ea via, quae meo animo non arridet; neque quenquam nancisci potui,
qui alteram, cuius amore depereo, vellet indicare. Tandem Deus immisit in mentem, ut
te adirem, virum non minus pium quam doctum. Doctrina tibi praestat, ut facile possis
dare quod peto: pietas commovebit, ut velis opitulari fratri, cuius salus tibi in manu
est. Ne longum faciam, cum huiusmodi sermonibus veterator ille amovisset a se
suspicionem fuci, fidemque fecisset, sibi viam alteram esse perspectissimam: iam pridem
pruriebat Balbino animus. Tandem non temperans sibi,Valeat,
inquit,illa curtatio, cuius ego ne nomen quidem unquam audivi, tantum abest ut
teneam: dic mihi bona fide, longationem tenes exacte? Phy, inquit ille,ad
unguem; sed displicet longitudo. Cum Balbinus rogasset, quantum temporis
requiretur:Nimium, inquit,totus pene annus; sed interim tutissima
est.Ne labora, inquit Balbinus,etiamsi toto biennio sit
opus, modo fidas arti tuae. Ut rem in pauca conferam, convenit inter eos, ut
negotium aggrederentur clam in aedibus Balbini: hac lege, ut ille suppeditaret operam,
Balbinus sumptum, lucrum ex aequo ac bono divideretur, quanquam impostor modestus ultro
totum lucrum, quod provenisset, Balbino deferebat; utrinque iuratum est de silentio,
quod faciunt qui mysteriis initiantur. Iam illico numeratur pecunia, unde artifex
mercaretur ollas, vitra carbones, reliquaque, quae ad instruendam officinam pertinent.
Ibi noster alcumista suaviter in scorta, aleam et compotationes decoquit eam pecuniam.
Ph.
Hoc nimirum est vertere rerum species.
La.
Urgente Balbino, ut rem aggrederetur:An non tenes, inquit,illud:
Dimidium facti, qui bene coepit, habet? Magnum est bene praeparare materiam.
Tandem coepit adornari fornax. Heic rursus erat opus novo auro, velut illecebra venturi
auri. Siquidem ut piscis non capitur absque esca, ita aurum alcumistis non provenit,
nisi pars auri admisceatur. Interea Balbinus totus erat in supputationibus, subducebat
enim, si unica pareret quindecim, quantum esset lucri rediturum ex unciis bis mille:
tantum enim decreverat insumere. Cum hanc quoque pecuniam decoxisset alcumista, iamque
mensem unum atque alterum multum operae simulasset circa folles et carbones, roganti
Balbino, ecquid procederet negotium, primum obmutuit: urgenti tandem
respondit,Sicut solent res praeclarae, quae semper difficiles habent
aditus. Caussabatur, erratum in emendis carbonibus: quernos enim emerat, cum
abiegnis esset opus, aut colurnis. Ibi perierant aurei centum: nec eo segnius reditum
est ad aleam. Data nova pecunia, mutati carbones. Iamque maiore studio res coepta est,
quam antea; quemadmodum in bello milites, si quid secus accidit quam vellent, virtute
sarciunt. Cum menses iam aliquot ferbuisset officina, et exspectaretur foetus aureus, ac
ne mica quidem auri esset in vasis (iam enim et illud omne decoxerat alcumista) inventa
est alia caussatio, nimirum vitra, quibus usus fuerat, non fuisse temperata sicut
oportuit. Etenim ut non ex quovis ligno Mercurius fingitur, ita non quibuslibet vitreis
conficitur aureum. Quo plus erat impensum, hoc minus libebat desistere.
Ph.
Sic solent aleatores, quasi non multo satius sit hoc perdere, quam totum.
La.
Sic est. Deierabat alcumista, nunquam sibi sic impositum fuisse, nunc errore deprehenso
cetera fore tutissima, et hoc dispendii magno cum foenore sarturum sese. Mutatis
vitreis, tertia instaurata est officina. Admonebat alcumista, rem felicius successuram,
si Virgini matri, quae, ut scis, Paraliis colitur, mitteret aliquot aureos dono, artem
enim esse sacram, nec absque favore numinum rem prospere geri. Id consilium vehementer
placuit balbino homini pio, ut qui nullum praetermitteret diem, quin perageret rem
divinam. Suscepit religiosam profectionem alcumista, nimirum in proximum oppidulum,
atque illic votivam pecuniam decoxit in ganeis. Reversus domum, nunciat, sibi summam
esse spem, negotium ex animi sententia successurum, adeo divam virginem votis suis visam
annuere. Ubi multo iam tempore sudatum esset, ac ne mica quidem auri nasceretur usquam,
expostulanti Balbino respondit, sibi nihil unquam tale accidisse in vita, toties artem
experto; nec satis posse coniectare, quid esset in causa. Quum diu divinatum esset,
tandem illud venit in mentem Balbino, num quo die praetermisisset audire sacrum, aut
dicere preces horarias, quas vocant: nam nihil succedere his omissis. Ibi
impostor,Rem, inquit,acu tetigisti. Me miserum, semel atque iterum id
admissum est per oblivionem, et nuper a prolixo convivio surgens, oblitus sum dicere
salutationem Virginis.Tum Balbinus,Non mirum, inquit,si res
tanta non succedit. Recipit artifex, se pro praetermissis sacris duobus
duodecim auditurum, et pro unica salutatione decem repositurum. Cum alcumistam prodigum
subinde defecisset pecunia, nec suppeterent petendi causae, tandem hanc technam
commentus est: rediit domum admodum exanimatus, ac voce lamentabili,Perii,
inquit,funditus, Balbine, perii, actum est de capite meo. Obstupuit
Balbinus, et tanti mali causam avebat cognoscere.Subodorati sunt,
inquit,aulici quod egimus; nec aliud exspecto, quam ut mox deducar in
carcerem. Ad hanc vocem expalluit etiam serio Balbinus. Nam scis, apud nos
capitale esse, si quis alcumisticam exerceat absque principis permissu. Pergit
ille:Non, inquit,metuo mortem; utinam illa contingat, metuo quiddam
crudelius. Roganti quid hoc esset:Rapiar, inquit,aliquo in
turrim; illic per omnem vitam cogar his laborare, quibus non libet. An ulla mors est,
quae non potior esse debeat, quam talis vita?Ibi res ventilata est
consultatione. Balbinus, quoniam callebat artem Rhetoricam, pulsavit omnes status, si
qua periculum vitari posset.Non potes, inquit,inficiari crimen?
Nequaquam, ait ille.Inter regios satellites res sparsa est, et habent
argumenta, quae dilui non possint. Ne defendi quidem factum poterat ob legem
manifestam. Cum multis in medium adductis, nihil videretur firmi praesidii, tandem
alcumista, cui iam opus erat praesenti pecunia:Nos, inquit,Balbine,
lentis consiliis agimus; atqui res poscit praesens remedium. Iam arbitror adfuturos,
qui me abiciant in malam rem. Denique cum nihil occurreret Balbino, tandem
alcumista,Nec mihi quidquam occurrit, inquit,nec quidquam superesse
video, nisi ut fortiter peream, nisi forte hoc placet, quod unum superest, utile magis
quam honestum, nisi quod durum est telum necessitas. Scis, inquit, hoc hominum genus
avidum esse pecuniae, eoque facilius corrumpi posse, ut sileant. Quamvis durum sit
illis furciferis dare quod profundant, tamen, ut nunc res sunt, nihil video
melius. Idem visum est Balbino, ac numeravit aureos triginta, quibus redimeret silentium.
Ph.
Miram Balbini liberalitatem mihi praedicas.
La.
Imo in re honesta citius dentem extudisses ab eo, quam nummum. Sic prospectum est
alcumistae, cui nihil erat periculi, nisi quod non haberet quod daret amicae.
Ph.
Demiror, Balbino in tanto nihil esse nasi.
La.
Heic duntaxat naso caret, in ceteris nasutissimus. Rursus nova pecunia instruitur
fornax, sed praemissa ad Virginem matrem precatiuncula, ut coeptis faveret. Iam totus
exierat annus, dum, illo nunc hoc nunc illud caussante, luditur opera, et perit impensa.
Interim exstitit casus quidam ridiculus.
Ph.
Quisnam?
La.
Alcumista furtivam consuetudinem habebat cum uxore cuiusdam aulici. Maritus concepta
suspicione coepit hominem observare. Tandem cum illi nunciatum esset, sacrificum esse in
cubiculo, praeter exspectationem rediit domum, pulsat ostium.
Ph.
Quid facturus homini?
La.
Quid? nihil suave: aut occisurus erat, aut exsecturus. Ubi maritus instans minitaretur,
se vi effracturum ostium, ni aperiret uxor, magnopere trepidatum est, et circumspicitur
praesentaneum aliquod consilium. Nec erat aliud, quam quod ipsa dabat res. Abiecit
tunicam, ac per fenestram angustam deiecit sese, non absque periculo, nec sine vulnere,
ac fugit. Scis, tales fabulas illico spargi. Itaque permanavit et ad Balbinum. Neque id
fore non divinarat artifex.
Ph.
Heic itaque medius tenetur.
La.
Imo felicius elapsus est hinc, quam e cubiculo. Audi technam hominis. Nihil
expostulabat Balbinus, sed nubilo vultu satis indicabat, se non ignorare, quod vulgo
ferebatur. Noverat ille Balbinum esse virum pium, in nonnullis pene dixerim
superstitiosum. Et qui tales sunt, in quamvis magno peccato facile condonant supplici.
Itaque data opera iniicit mentionem de successu negotii, queritans non perinde succedere
ut solet, aut vellet, addebat, se vehementer mirari, quid esset in causa. Ibi per
occasionem commotus Balbinus, qui alioqui videbatur destinasse silentium, et erat qui
facile commoveretur:Non est, inquit,obscurum quid obstet, peccata
obstant, quo minus succedat quod a puris pure tractari convenit. Ad hanc vocem
artifex procubuit in genua, subinde tundens pectum et vultu voceque
lacrymabili:Verissimum, inquit,dixisti, Balbine, peccata, inquam,
obstant, sed mea peccata, non tua. Non enim pudebit me turpitudinem meam apud te,
velut apud sacerdotem sanctissimum, confiteri. Vicerat me carnis infirmitas,
pertraxerat me Satanas in laqueos suos. Et o me miserum! e sacrifico factus sum
adulter. Non tamen omnino periit hoc munus, quod misimus Virgini matri. Perieram certo
exitio, ni illa succurrisset. Iam maritus effringebat fores, fenestra erat arctior
quam ut possem elabi. In tam praesentaneo periculo venit in mentem sanctissimae
Virginis, procidi in genua, obtestatus sum, si gratum fuisset munus, ut opitularetur.
Nec mora, repeto fenestram (sic enim urgebat necessitas) et satis amplam reperi ad effugium.
Ph.
Credidit ista Balbinus?
La.
Credidit, imo etiam ignovit, et admonuit religiose, ne se praeberet ingratum
beatissimae Virgini. Numerata est rursus pecunia danti fidem, se posthac rem sacram pure tractaturum.
Ph.
Quis tandem finis?
La.
Perlonga est fama, sed ego paucis absolvam. Dum eiusmodi commentis diu lusisset
hominem, neque mediocrem pecuniarum vim ab eo extorsisset, tandem venit illo qui
nebulonem a puero noverat. Is facile divinans illum idem agere apud Balbinum, quod
nusquam non egerat, clam aggreditur illum, exponit qualem artificem domi suae foveret,
monet, ut quam primum ableget hominem, ni mallet ipsum aliquando compilatis scriniis fugere.
Ph.
Quid heic Balbinus? Videlicet curavit hominem coniiciendum in carcerem?
La.
In carcerem? Imo numeravit viaticum, obtestans per omnia sacra, ne, quod accidisset,
effutiret. Et sapuit, mea quidem sententia, qui hoc maluerit, quam esse fabula
conviviorum et fori, deinde venire in periculum confiscationis. Nam impostori nihil
periculi, artis tantum tenebat, quantum asinus quivis; et in hoc genere favorabilis est
impostura. Quod si furti crimen intentasset, a suspendio tutum reddebat unctio, neque
quisquam lubens gratis alat talem in carcere.
Ph.
Miseresceret me Balbini, nisi ipse gauderet deludi.
La.
Nunc mihi properandum est in aulam, alias referam his etiam multo stultiora.
Ph.
Cum vacabit, et audiam lubens, et fabulam fabula pensabo.