Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Synodus grammaticorum

Personae

Al.

Estne quisquam in hoc numero qui didicit arithmeticen?

Be.

Cui tandem rei?

Al.

Qui certum doceat quot convenerimus grammatici.

Be.

Isthuc quidem citra calculos vel digiti nostri nobis dicere poterunt. Te pono in pollice, me in indice, Canthelum in medio, Diphylum in annulari, Eumenium in minimo. Nunc ad laevam transeo, illic in pollice pono Fabullum, in indice Gaditanum. Itaque, ni fallor, septem sumus. Sed quorsum attinet isthuc scire?

Al.

Quoniam audio septenarium reddere legitimum concilium.

Be.

Quod concilium mihi narras?

Al.

Est res seria, quae me diu multumque torsit, neque me tantum, verum multos etiam viros neutiquam indoctos. Eam proponam in medium, ut huius synodi auctoritate semel finiatur quaestio.

Ca.

Eximium quiddam sit oportet, quod tu vel ignores, Albine, vel animum tuum perspicacissimum diu multumque torserit. Quare cupimus et ipsi nosse quid istuc sit rei. Nam unus omnium nomine respondeo.

Al.

Ergo heic estote omnes, aures simul adhibentes et animos. Plus vident oculi quam oculus. Estne quisquam vestrum, qui nobis explanare possit, quid significet haec vox: Anticomarita?

Be.

Nihil facilius. Sonat enim betae genus, quam prisci natatilem appelabant, caule contorto nodosoque, mire fatua, tetri odoris si contingas; posset cum anagyri contendere.

Ca.

Natatilem narras betam, imo cacatilem bestiam. Quis unquam audivit aut legit antehac nomen natatilis betae?

Be.

Imo hoc dilucide docet Mammetrectus vulgo corrupte dictus, quum vero nomine dicatur Mammothreptos, quasi dicas aviae alumnum.

Al.

Quid istuc est tituli?

Be.

Ut intelligas, in libro nihil inveniri praeter meras delicias; quod mammae, hoc est, aviae soleant indulgentius habere nepotes, quam matres liberos suos.

Al.

Plane deliciosum opus mihi narras. Nuper enim quum in hunc codicem incidissem, minimum abfuit, quin risu dissilierim.

Ca.

Ubi tu nactus es eum codicem, qui rarissimus inventu est?

Be.

Abbas divi Bavonis, nomine Livinus, a prandio Brugis duxit me in bibliothecam suam peculiarem, quam homo senex, cupiens aliquod sui monumentum posteris relinquere, non mediocri sumptu parabat. Nullus erat liber, qui non esset manu descriptus, idque in membranis, nullus qui non variis picturis ornatus, ac foris bysso auroque tectus. Quin et ipsa codicum spatiosa moles nescio quid maiestatis prae se ferebat.

Al.

Quinam erant?

Be.

Oh praeclari omnes, Catholicon, Brachylogus, Ovidius per allegorias expositus, aliique innumeri; inter quos et lepidissimum Mammothreptum reperi. Inter eas delicias inveni Natatilem Betam.

Al.

Cur vocant natatilem?

Be.

Referam quod legi: penes auctorem fidei periculum esto. Quoniam, inquit, provenit in locis humidis putribusque, nec usquam fecilius provenit, quam in coeno aut sterquilinio; honos sit auribus.

Al.

Itane graviter olet?

Be.

Sic ut nec oletum ullum peius oleat.

Al.

Estne istius oleris ullus usus?

Be.

Imo in deliciis est.

Al.

Fortasse porcis, aut asinis, aut bubus Cypriis.

Be.

Imo hominibus, et quidem delicatis. Pelinorum gens est, apud quam convivia vicissim in longam ducuntur periodum: extremam compotationem vocant sua lingua Resumtam, quasi nos dicamus bellaria aut tragemata.

Al.

Quam bella bellaria!

Be.

Eius compotationis haec lex est, ut liberum sit convivatori quidquid volet apponere: nefas autem sit convivis quidquam reiicere, sed omnia boni consulere.

Al.

Quid si apponeret cicutam, aut cramben recoctam?

Be.

Quidquid apponitur, devorandum ibi est tacite. Domi tamen licet quod ederint revomere. Nam heic fere ponunt natatilem Betam, sive Anticomaritam: nihil enim refert utro nomine dixeris; res eadem est. Admiscent aliquid querni corticis, et allii plurimum. Ita moretum absolvunt.

Al.

Quis persuasit legem tam barbaram?

Be.

Consuetudo, quovis tyranno potentior.

Al.

Tragicam periodum mihi narras, quae tam inamoenum habeat exitum.

Be.

Dixi meam vicem, nulli praeiudicans, si quis quid habet rectius.

Ca.

At ego comperi priscis fuisse piscem, quem vocant Anticomaritam.

Be.

Dic auctorem.

Ca.

Codicem exhibere possum; nomen auctoris non possum dicere. Scriptus est Gallice, sed formulis Hebraicis.

Be.

Quam speciem habet piscis Anticomarita?

Ca.

Cetera nigris squamis est, solus venter albet.

Be.

Palliatum quempiam Cynicum, opinor, nobis ex pisce facies. Qui sapor?

Ca.

Nihil insuavius. Quin pestilens est. Nascitur in putribus lacunis, interdum est in cloacis, iners, limosus: solo gustu pituitam gingit gravem, quam vix vomitu leves. Frequens est in regione quam Celtithracen appelant. Nam illic in deliciis est, quod gustasse carnes detestabilius sit homicidio.

Al.

Infelix regio cum suo Anticomarita.

Ca.

Tantum habeo quod dicam: nemini praeiudicatum velim mea sententia.

Di.

Quid opus est huius vocis enarrationem ex Mammothreptis aut Hebraeis schedis petere, quum ipsa dictionis etymologia prae se ferat, Anticomaritas dici puellas parum feliciter coniugatas, utpote maritis vetulis? Nec enin novum est, quod scribae quo verterunt in co, quum sint literae cognatae c, q, et k.

Eu.

Erat aliquid quod dixit Diphylus, si constaret dictionem esse Latinam. Mihi videtur esse Graeca, e tribus conflata, ex A)NTI/, quod est contra, et XW/MH, quod sonat pagum, et O)ARI/ZEINS, quod est muliebriter garrire; hinc per synaloephen elisa o, dictus est Anticomarita, qui rusticana garrulitate cunctis obstrepit.

Fa.

Sedulo quidem meus dixit Eumenius. At mihi videtur ex tot dictionibus conflata vox, quot habet syllabas. nam A)N sonat A)/NOUS. TI, TI/LLWN. KW, KW/DIA. MA MA/LA. RU, *R(UPARA/. (perperam enim scribitur per I) TA, TA/LAS. Ex his conficutur, amens ac miser, vellens pilos putrium tergorum.

Al.

Tali opificio cibus congruit beta natatilis, de qua modo dixit Bertulphus.

Be.

Nimirum anticomarita anticomaritae.

Ga.

Sedulo quidem dixistis omnes; at mihi videtur uxor viro male morigera dici anticomarita per syncopen, antidicomarita, quod semper adversetur marito.

Al.

Si recipimus tales tropos, facile ex foria fient fora, et cuniculus fiet cuculus.

Be.

Atqui Albinus, qui consul est in hoc senatu, nondum dixit, quid ipse censeat.

Al.

Ex me quidem quod adferam non habeo; haud tame gravabor in medium adferre quod ab hospite meo nuper didici, homine linguacissimo. Saepius variabat in loquendo sermonem, quam luscinia cantionem. Is asseverabat, vocem esse Chaldaicam, e tribus compositam. Apud illos enim, ut aiebat, anti sonat perversum ac cerebrosum: comar, petram: ita, sutoriam.

Be.

Quis unquam petrae tribuit cerebrum?

Al.

Nihil absurdi, si modo mutes genus.

Ca.

Prorsus in hac synodo evenit, quod vulgo dici solet, Quot homines, tot sententiae. Quid igitur actum est? sententiae numerari possunt; dividi non possunt, ut pars maior vincat minorem.

Al.

Vincat igitur melior deteriorem.

Ca.

Atqui ad hoc ipsum opus esset alia synodo. Nam sua cuique sponsa videtur pulcherrima.

Al.

Istuc si verum esset, minus haberemus adulteriorum. Sed habeo consilium expeditum. Fabis sortiamur, ex hoc numero cui ius sit, ut ex omnibus suffragiis probet quod volet.

Ca.

At isthaec in te cudetur faba. Num vera dixi?

Al.

Mihi prima et postrema magis arridet.

Ca.

Assentimur omnes, ut unus pro omnibus respondeam.

Al.

Age, sit igitur hoc inter ea, de quibus dubitare fas non est.

Ca.

Maxime.

Al.

Si quis dissentiat, quid erit poena?

Ca.

Maiusculis scribetur haereticus in grammatica.

Al.

Adiiciam bonis avibus, quod mihi non negligendum videtur. Id ex medico quodam Syro acceptum amicis communicabo.

Be.

Quid istuc?

Al.

Si natatilem betam, gallam e quercu, et sutorium atramentum in mortario contuderis, deinde aspersi copri sex unciis miscueris in malagma, praesentaneum esse remedium adversus caninam scabiem et porcorum pruriginem.

Be.

Sed heus, Albine, qui nobis omnibus de Anticomarita negotium facessis: in quo tandem auctore legitur istuc vocabulum?

Al.

Dicam, sed in auream, et uni.

Be.

Accipiam, sed hac lege, ut ego vicissim unus uni in aurem dicam.

Al.

At repetita henas tandem fit chilias.

Be.

Verum dicis; ubi semel ex henade reddideris dyadem, iam non est tibi in manu sistere fluxum dyadis.

Al.

Quod pauci norunt, celari potest; quod multi, nequaquam; trias autem ad multitudinem pertinet.

Be.

Probe; qui tres simul haberet uxores, multas habere diceretur; sed qui tres habet pilos in capite, aut dentes in ore, multosne an paucos habere diceretur?

Al.

Sophista, admove aurem.

Be.

Quid ego audio? Istuc non minus absurdum est, quam si Graeci civitatem, cui expugnandae tot classes ducebant, suo nomine non possent nominare, pro Troia dicentes Sutrium.

Al.

Atqui hic Rabinus est nuper e coelo delapsus, qui nisi praesens numen succurrisset rebus humanis, iam dudum quaereremus ubinam essent homines, ubi pietas, ubi philosophia, ubi literae.

Be.

Nae iste inter Moriae proceres primas meretur, dignus qui posthac vocetur Archimorita cum suis Anticomaritis.