Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Vale, in digressu

Valete omnes. Bene vale. Cura, ut quam rectissime valeas. Valetudinem tuam cura diligenter. Iubeo te bene valere. Iam me tempus alio vocat, tu valebis. Valeto quam optime. Vale pancratice aut si mavis athletice. Vale, ut dignus es. Vale ut meritus. In hoc biduum valebis. Si me dimittis, valebis in crastinum. Num quid vis? Est aliud quod me velis? Resp. Nihil, nisi ut prospere valeas. Da operam, ut sis prospera valetudine. Age curam valetudinis tuae. Habe curam salutis tuae. Fac ut proximo congressu te laetum ac nitidum videamus. Iubeo te curare cuticulam. Cura, ut sit mens sana in corpore sano. Da operam, ut totus valeas, tum corpore, tum animo. Resp. Dabitur quidem opera. Valebis tu quoque. Tibi vicissim precor prosperam valetudinem.

Salutare per alium

Frobenium iubebis meo nomine salvere plurimum. Erasmiolum item mea causa salutabis diligenter. Tum matri Gertrudi quam potes officiosissime ex me salutem dicito. Dic, me omnibus omnia lacta precari. Salutabis mihi sodalitatem diligenter. Amicos omnes meis verbis salutato. Uxori salutem ex me annunciabis. Fratri tuo in literis tuis meo nomine salutem adscribes. Mea vice salutabis affinem meum. Numquid tuis mandas per me! Resp. Ut recte valeant. Estne, quod velis ad tuos perferri me nuncio? Resp. Multam salutem omnibus, sed praecipue patri. Sunt, quos per me tuo nomine velis salutatos? Resp. Omnes, qui de me percontabuntur. Salutem, quam mihi ab amicis attulisti, illis multo cum foenore referes. Quorum nomine mihi salutem attulisti, hos omnes mei gratia vicissim salutabis accurate. In amicis salutandis sis quaeso mihi vicarius. Salutassem generum meum per literas; sed tu mihi apud illum epistolae vice fueris. Heus heus, quo properas? Resp. Recta Lovanium. Resiste paulisper; est quod tibi mandem. Resp. Atqui pediti non convenit sarcina. Quid rei est? Resp. Ut Goclenium, Rutgerum, Ioannem Campensem, totumque chorum trilinguem, mihi salutes. Resp. Si nihil aliud imponis sarcinae, praeter salutes, facile perferam. Atqui ne gratis istud facias, precor, ut tibi quoque eunti ac redeunti salus sit comes.

Reducem quo modo salutare oporteat

Salvum te advenire gaudemus. Sospitem adesse, volupe est. Te nobis redditum esse, voluptati est. Gratulamur tibi felicem reditum. Gratia superis, quod nobis incolumis redieris. Quo molestius fuit nobis tui desiderium, hoc redditus conspectus tui iucundior est. Gratulamur et tibi et nobis, quod vivus ac valens nobis restitutus sis. Hoc reditus tuus est nobis iucundior, quo minus exspectatus.Resp.. Ego vicissim laetor, quod incolumis vos incolumes offenderim. Quod te salvum repererim, vehementer gaudeo. Non viderer mihi redisse salvus, nisi vos salvos reperissem. Nunc demum mihi videor sospes, quum vos incolumes ac pulchre valentes conspicio.