Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Exequiae seraphicae

Personae

  • Theotimus
  • Philecous
Ph.

Unde nobis Theotimus, nova religionis facie?

Th.

Qui sic?

Ph.

Quia severa frons, oculi in terram defixi, caput in laevum humerum nonnihil inflexum, sphaerulae precatoriae in manibus.

Th.

Si nosse cupis, amice, quae ad te nihil attinent, e spectaculo venio.

Ph.

An spectasti funambulum, aut praestigiarum artificem, aut aliud huic simile?

Th.

Fortasse non ita huic dissimile.

Ph.

Equidem nunquam antehac vidi quenquam istiusmodi vultu redeuntem e spectaculo.

Th.

Sed eiusmodi fuit spectaculi genus, ut si tu interfuisses, fortassis me incederes aliquanto tristior.

Ph.

Quin tu ergo memoras, quid te tam fecerit religiosum?

Th.

Redeo ab exequiis Seraphicis.

Ph.

Quid ego audio? Itane moriuntur et angeli?

Th.

Non; sed horum sodales. Ceterum, ne te diutius suspensum habeam, nosti, opinor, heic apud Pelusios Eusebium, hominem clarum et eruditum.

Ph.

Illumne ex principe privatum, e privato exulem, ex exule tantum non mendicum, paene addideram sycophantam?

Th.

Recte divinasti quem dicam.

Ph.

Sed quid illi accidit?

Th.

Hodie sepultus est: a pompa funebri redeo.

Ph.

Admodum tristem fuisse oportet, quae te nobis tam tristem remisit.

Th.

Vereor ut sine lachrymis queam tibi quod vidi describere.

Ph.

At ego vereor ut sine risu possim audire. Sed narra obsecro.

Th.

Scis Eusebium iampridem fuisse misera valetudine.

Ph.

Scio ante annos aliquot evirato corpusculo.

Th.

In huiusmodi morbis qui lente conficiunt hominem, medici certis praesagiis solent mortis diem praedicere.

Ph.

Maxime.

Th.

Hi monuerunt hominem, quidquid medicorum ars praestare posset, id omne summa cura praestitum esse. Deum quidem potentiorem omni medicorum ope; sed quod humana coniectura deprehendi quiret, non superesse triduum vitae.

Ph.

Quid tum postea?

Th.

Ibi continuo praeclarus Eusebius defecto corpusculo totum sanctissimi Francisci amictum induit, raditur, accipit cucullam cinericiam, vestem eiusdem coloris, funem nodosum, fenestratos calceos.

Ph.

Moriturus?

Th.

Sic est. Quin et profitetur voce iam moribunda, se Christo militaturum iuxta Francisci regulam, si, quod medici desperabant, daret Deus. Ad hanc professionem adhibiti sunt testes, viri sanctimonia celebres. In ea veste moritur vir egregius ad tempus a medicis praedictum. Veniunt ex eo sodalitio complures, qui funebrem pompam celebrent.

Ph.

Utinam adfuissem isti spectaculo!

Th.

Illachrymasses, si spectasses qua caritate Seraphici sodales cadaver abluerint, amictum illum sacrosanctum adaptarint, manus in crucis imaginem composuerint, pedes nudarint, et nudatos exosculati sint, faciem unguento etiam exhilararint, iuxta praeceptum evangelicum.

Ph.

Prodigiosa humilitas, Seraphicos viros agere pollinctores ac vespillones.

Th.

Posthac feretro composuerunt: et iuxta Pauli doctrinam, Alter alterius onera portate, propriis humeris fratres fratrem baiularunt per viam publicam ad monasterium. Ibi solemnibus naeniis sepelierunt. Quum venerabilis illa pompa per viam incederet, vidi complures invitis oculis effundere lachrymas, quum talem virum, quem prius viderant purpura byssoque vestitum, nunc conspicerent in amictu Franciscano, fune canabeo cinctum, tam religiosa specie toto corpore compositum. Nam et mortui caput erat deflexum in humerum, et manus, ut dixi, decussatim compositae. Cetera item omnia mirificam quandam religionem prae se ferebant. Quin ipsa turba Seraphica cervicibus inflexis, oculis in terram defixis, et naeniis adeo lugubribus, ut arbitrer ipsos manes non canere lugubrius, multis excutiebat lachrymas et singultus.

Ph.

Sed habebatne quinque Francisci vulnera?

Th.

Id non ausim affirmare certo. Apparebant in manibus ac pedibus vestigia quaedam sublivida; ac vestis in sinistro latere fenestellam habebat. Verum non ausus sum oculos acrius intendere, quod affirment in huiusmodi rebus curiositatem multis fuisse exitio.

Ph.

Sed nullosne illic sensisti ridentes?

Th.

Sensi: verum eos suspicor haereticos esse, quorum hodie plenus est mundus.

Ph.

Ut simpliciter tecum fabuler, mi Theotime, vix ipse valuissem a risu temperare, si isti spectaculo adfuissem.

Th.

Faxit Deus, ne tu sis istius fermenti contagio corruptus.

Ph.

Nihil hinc periculi est, optime Theotime; ego a puero religiose beatum Franciscum, iuxta mundum nec doctum nec sapientem, sed profunda mundanorum affectuum mortificiatione Deo carissimum, semper animo sum veneratus; cumque hoc omnes, qui illius ingressi vestigiis, ex animo student mundo mortui Christo vivere. Nam vestem nihil moror: sed lubens ex te didicero, quid vestis conferat mortuo.

Th.

Margaritas non esse porcis obiiciendas, nec sanctum dandum canibus, scis ab ipso Domino praeceptum esse. Proinde, si ridendi caussa percontaris, nihil ex me audies; syn simplici discendi studio, libens impartiam, quod ab illis didici.

Ph.

Profiteor discipulum et attentum et docilem et benevolum.

Th.

Principio scis quosdam usque adeo ambitiosos, ut non sat habeant, superbe et insolenter vixisse, nisi et ambitiose sepeliantur mortui. Non sentiunt exanimes, sed tamen viventes imaginatione quadam futurae pompae voluptatem aliquam ac fructum praecipiunt. Hoc quicquid est, affectus abdicare, non negabis, opinor, aliquam pietatis partem.

Ph.

Fateor, si fastus exequiarum non valeat alia ratione devitari. Sed mihi videtur modestius, si princeps exanimis involvatur linteo vili, ac per plebeios vespillones in vulgari coemeterio inter plebeia cadavera sepeliatur. Nam qui sic efferuntur, quemadmodum elatus est Eusebius, mutasse fastum videntur verius, quam vitasse.

Th.

Deo gratum est, quidquid bono fit animo. Illius autem est iudicare cor hominis. Verum, quod dixi, leve est; sunt alia graviora.

Ph.

Quae?

Th.

Profitentur ante mortem Francisci regulam.

Ph.

Videlicet, ut eam servent in campis Elysiis.

Th.

Non; sed heic, si revalescant. Et fit aliquoties ut medicorum sententiis damnati, simul ut sacrosanctam vestem induerint, ope Dei reviviscant.

Ph.

Idem saepenumero usu venit in his, qui vestem eam non induunt.

Th.

Oportet simpliciter ambulare in via fidei. Si nihil esset eximii fructus in hac re, non ambirent praesertim apud Italos, genere et literis nobiles plurimi, ut in amictu sacrosancto sepeliantur. Ac ne repudies ignotorum hominum exempla; sic sepultus est ille, cui tu merito plurimum tribuis, Rudolphus Agricola: sic nuper Christophorus Longolius.

Ph.

Mea nihil refert quid delirent homines quum agunt animam; ex te doceri cupio, quid magni boni conferat, hominem metu mortis attonitum, ac certae vitae desperatione perturbatum, profiteri, aut vestiri. Quid quod vota sunt irrita, nisi fiant animo sano sobrioque, matura deliberatione, sublato metu, dolo, aut vi? Ut horum nihil sit, professio talis non obligat, nisi post annum probationis, quo gestare iubentur tunicam cum caperone; sic enim loquitur vir ille Seraphicus. Itaque si reviviscant, duplici nomine non tenentur; neque enim votum est, quod ab attonito fit metu mortis ac spe vitae; neque professio obligat ante caperonem gestatum.

Th.

Utcunque habet obligatio, illi certe putant se obligari, et illa totius voluntatis addictio non potest Deo non esse gratissima; siquidem hoc est in caussa ut bona opera monachorum, etiamsi demus cetera paria, gratiora sint Deo quam aliorum, quod ex optima radice proficiscantur.

Ph.

Non excutiam heic quanti momenti sit, hominem totum se Deo addicere, quum iam sui iuris non est: ego arbitror unumquemque Christianum se totum addicere Deo in baptismo, quum renunciat omnibus pompis et voluntatibus Satanae, datque nomen imperatori Christo, posthac illi per omnem vitam militaturus. Et Paulus agens de his qui Christo commoriuntur, ut iam sibi non vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, non loquitur de monachis, sed de universis Christianis.

Th.

Opportune meministi baptismi; sed olim tingebantur aut aspergebantur agentes animam, quibus tamen dabatur spes aeternae vitae.

Ph.

Quid episcopi promiserint, non ita magni refert: quid Deus praestare dignetur, nobis incertum est. Si certum fuisset tales aspergine aquulae repente fieri cives coeli, quae maior poterat aperiri fenestra, ut homines mundo dediti studio per omnem vitam servirent impiis cupiditatibus, ac tum demum adhiberent aspersiunculam, quum iam amplius peccandi facultas non esset? Quod si tali baptismo similis est ista professio, praeclare consultum est impie viventibus, ne pereant, hoc est Satanae vivant, Christo moriantur.

Th.

Imo si fas est aliquid ex Seraphicis mysteriis prodere, efficacior est illorum professio quam baptismi.

Ph.

Quid audio?

Th.

In baptismo tantum proluuntur crimina; restat anima pura, sed nuda: heic qui profitetur, statim ditatur totius ordinis egregiis meritis, nimirum insitus corpori sanctissimae sodalitatis.

Ph.

Itane qui per baptismum inseritur corpori Christi, nihil accipit, nec a capite, nec a corpore?

Th.

Nihil a Seraphica massa, nisi beneficentia aut favore promereatur.

Ph.

Quis angelus hoc istis revelavit?

Th.

Non angelus, o bone, sed ipse Christus ore proprio hoc aliaque permulta beato Francisco praesens praesenti patefecit.

Ph.

Obsecro te per amicitiam nostram, atque obtestor, ne me graveris istis impartiri sermonibus.

Th.

Sunt reconditissima mysteria; nec fas est ea prophanis communicare.

Ph.

Qui prophanis, amice? qui nulli unquam ordini melius voluerim quam Seraphico?

Th.

Sed interdum vellicas eos odiosius.

Ph.

Hoc ipsum, Theotime, amoris argumentum est: quum eum ordinem nulli gravius laedant, quam qui sub illius umbra turpiter vivunt: quisquis optime vult ordini, necesse est ut illius corruptoribus maxime succenseat.

Th.

At vereor ne Franciscum iratum habeam, si quid arcanorum effutiero.

Ph.

Quid mali metuis ab innocentissimo viro?

Th.

Quid? Ne me exoculet, aut ne mihi mentem adimat; quomodo multos tractasse dicitur qui reclamarunt illius quinque vulnerum vestigiis.

Ph.

Itane divi peiores sunt in coelo quam fuerint in terris? Audio Franciscum adeo fuisse miti ingenio, ut quum pueri per viam incedenti caseum, lac, rudera et lapides immitterent in rusticanam cucullam a tergo pendentem, nihil offenderetur, sed hilaris incederet et gaudens; et nunc factus est iracundus et vindex? Alio die quum a socio audisset fur, sacrilegus, homicida, incestus, ebriosus, et quicquid criminum in scelerosissimum quemvis congeri potest, confractus egit gratias, confessus illum nihil esse mentitum. Miranti socio cur ita loqueretur: Haec, inquit, omnia, et his sceleratiora patraram, nisi me numinis favor servasset. Unde igitur nunc factus est vindex?

Th.

Sic est: divi in coelo regnantes laedi nolunt. Quid Cornelio mitius? quid Antonio mansuetius? quid Ioanne Baptista patientius, dum viverent? At nunc quam horrendos morbos immittunt, nisi legitime colantur!

Ph.

Citius crediderim illos adimere morbos, quam immittere. Sed quod mihi dixeris, nec prophano commiseris et tacituro credideris.

Th.

Age tua fretus fide dicam, quod quidem ad hanc rem attinet. Obsecro te, Francisce, ut te tuisque sodalibus propitiis sit mihi fas audita loqui. Scis Paulo fuisse sapientiam reconditam, quam non palam, sed occulte loquebatur inter perfectos. Sic habent et illi quaedam arcana, quae non evulgant apud quoslibet, sed beatis viduis, aliisque piis et selectis, benevolentibus gregi Seraphico, privatim impartiunt.

Ph.

Exspecto TRISAGI/OUS A)POKALU/YEIS

Th.

Principio Dominus praedixit patriarchae Seraphico futurum, ut quo grex Seraphicus magis increbresceret, hoc illi pabulum abundantius suppeditaret.

Ph.

Heic protinus adempta est omnis querela iis, qui dictitant, hoc hominum genere in dies increbrescente gravari populum.

Th.

Deinde aperuit et hoc, quod quotannis in die illi festo omnes animae non modo fratrum, qui sacrosanctum illum gestant habitum, verum etiam ordini bene cupientium, ac de ipsius sodalibus bene merentium, ab igni purgatorio liberarentur.

Ph.

Tam familiariter Christus cum illo fabulabatur?

Th.

Quidni? ut cum amico et sodali, quemadmodum Deus pater fabulabatur cum Mose. Moses a Deo traditam legem tulit ad populum; Christus legem evangelicam promulgavit; Franciscus legem suam angeli manibus bis descriptam tradidit Seraphicis fratribus.

Ph.

Exspecto tertiam apocalypsim.

Th.

Verebatur egregius ille patriarcha, ne bonum semen, quod seminatum erat, noctu vitiaret ille malus, et ita cum zizania revelleretur et triticum. Hunc scrupulum exemit illi Dominus, promittens illi, sibi curae futurum ne deficeret semicalceatorum ac cinctorum fune populus usque ad extremum iudicii diem.

Ph.

O Domini clementiam! alioqui fuerat actum de ecclesia Dei. Sed perge.

Th.

Quarto loco reseravit illud, quod nullus impie vivens diu perseverare posset in eo ordine.

Ph.

An non defecit ab ordine quisquis impie vivit?

Th.

Non: neque enim Christum statim abnegavit, qui scelerate vivit; quanquam aliquo modo negant Deum, qui ore profitentes factis negant. Sed quisquis abiicit sacrosanctum habitum, is irreparabiliter defecit ab ordine.

Ph.

Quid igitur dicemus de tot monasteriis Conventualium, qui pecunias habent, qui potant, ludunt aleam, scortantur, et palam alunt domi concubinas, ne plura commemorem?

Th.

Franciscus nunquam gestavit vestem tali colore nimium fusco, nec usus est cingulo e lino candido confecto. Proinde illis, ubi pulsarint ostium, dicetur, Nescio vos: eo quod non habent vestem nuptialem.

Ph.

Estne amplius?

Th.

Nihil adhuc audisti. Quinto loco patefecit illi, quod, qui male vellent ordini Seraphico, quales heu nimium multi sunt, nunquam pervenirent ad dimidium aetatis a Deo praefinitae, nisi mortem anticipassent; sed omnes pessima morte quam ocissime perituros.

Ph.

Vidimus istuc quum in aliis multis alias, tum nuper in Matthaeo Cardinale Sedunensi: de semicalceatis pessime et loquebatur et sentiebat; periit prius quam, opinor, attingeret quinquagesimum annum.

Th.

Recte quidem dicis; sed ille laeserat etiam Cherubicum ordinem. Nam huius opera potissimum effectum praedicant, ut Bernae quatuor illi Dominicani traderentur flammis, quum alioqui pontificis animum pecunia fuerint expugnaturi.

Ph.

Sed aiunt illos prodigiosae impietatis orsos fabulam. Fictis visionibus ac miraculis agebant, ut persuaderent Virginem matrem fuisse contaminatam labe originali, divum Franciscum non habuisse vera Christi vulnerum vestigia, ea verius habuisse Catharinam Senensam; sed perfectissima pollicebantur laico converso, quem ad hanc fabulam agendam subornaverant, et ad hanc imposturam abutebantur corpore Domini, postremo etiam fustibus, et venenis. Denique praedicant hanc telam non fuisse unius monasterii, sed totius ordinis procerum.

Th.

Utcunque ista habent, non temere dictum est a Deo, Nolite tangere Christos meos.

Ph.

Exspecto, si quid superest.

Th.

Superest apocalypsis sexta, qua Dominus iuravit illi futurum, ut fautores ordinis Seraphici, quantumvis impie viverent, tamen aliquando Domini misericordiam consequerentur, et sceleratam vitam beato fine clauderent.

Ph.

Etiamne si in adulterio deprehensi occiderentur?

Th.

Quod Dominus promisit, non potest non esse ratum.

Ph.

Sed quibus tandem rebus illi metiuntur favorem ac benevolentiam?

Th.

Oh, dubitas? qui dat, qui vestit, qui culinam instruit, iam dudum amat.

Ph.

Non amat qui monet, qui docet?

Th.

Haec ipsis domi abundant, et huius generis beneficia solent aliis largiri, non ab aliis accipere.

Ph.

Plus ergo Dominus promisit Francisci discipulis quam suis. Sibi quidem patitur imputari, si quid ipsius respectu benefiat cuilibet Christiano; sed non promittit male viventibus vitam aeternam.

Th.

Nec mirum, amice; nam extremus Evangelii vigor servatus est huic ordini. Sed audi iam septimam apocalypsin, eamque postremam.

Ph.

Heic sum.

Th.

Iuravit illi Dominus, neminem male moriturum, qui in habitu Seraphico moreretur.

Ph.

At quid appellas male mori?

Th.

Is male moritur, cuius anima relicto corpore recta defertur ad tartara, unde nulla est redemptio.

Ph.

Vestis igitur non liberat ab igni purgatorio.

Th.

Non, nisi quis moriatur in ipso festo beati Francisci. Verum an tibi parum videtur, tutum esse a tartaro?

Ph.

Maximum ego quidem arbitror. Sed quid de his sentiendum, quibus iam mortuis induitur sacra vestis? Non enim in ea moriuntur.

Th.

Si vivi hoc petierunt, voluntas habetur pro facto.

Ph.

At ego, quum agerem Antverpiae, adfui cum ceteris cognatis matronae cuidam agenti animam; aderat Franciscanus, vir admodum venerabilis. Is ubi videt mulierem iam oscitantem, alterum brachium illius inseruit suae vesti sic ut etiam aliquam humeri partem tegeret. Ibi quidam dubitabant, utrum tota mulier esset tuta ab inferorum portis, an pars contecta.

Th.

Tota erat tuta, non aliter quam in baptismo pars hominis tingitur aqua, totus tamen Christianus redditur.

Ph.

Mirum, cacodaemones tantopere horrere vestem illam.

Th.

Magis horrent quam crucem Domini. Quum efferretur Eusebius, vidi (non solus tamen) agmina nigrorum daemonum, muscarum instar, assultantium ad corpus; nullus tamen audebat attingere.

Ph.

At interim facies, manus, pedes erant in periculo, quippe nudi.

Th.

Ut serpentes nec umbram fraxini, licet porrectam longius, ferre possunt, ita daemones virus illud sacrae vestis etiam procul sentiunt.

Ph.

Proinde non arbitror talia corpora putrescere, alioqui plus animi esset vermibus, quam cacodaemonibus.

Th.

Verisimile narras.

Ph.

Quam fortunati pediculi qui in tam divina veste perpetuo vivunt! Ceterum quum vestis deferatur ad sepulchrum, quid est quod tuetur animam?

Th.

Vestis umbram secum defert; ea tutam reddit, adeo ut negent quenquam illius ordinis venire in purgatorium ignem.

Ph.

Nae ego istam apocalypsim, si vera narras, pluris facio, quam illam Ioannis! haec enim expeditam ac facilem ostendit viam, qua cuivis liceat citra sudorem, citra molestiam, citra poenitentiam mortem aeternam effugere, tota vita suaviter peracta in deliciis.

Th.

Assentior.

Ph.

Iam igitur mirari desino, si plerique Seraphicis sodalibus plurimum tribuant: verum non queo satis admirari, non deesse qui non vereantur illis oppedere.

Th.

Nimirum istos scias, quotquot videris, traditos in reprobum sensum, suaque malitia excaecatos.

Ph.

Posthac ero cautior; daboque operam ut in sacrosancta veste moriar. Verum extiterunt hoc seculo quidam qui docent, hominem sola fide iustificari, nullo operum praesidio: maximum igitur privilegium sit, si vestis beet absque fide.

Th.

Non simpliciter absque fide, ne quid erres, Philecoe; satis autem est credere, haec quae diximus esse promissa a Christo patriarchae Francisco.

Ph.

Vel Turcam igitur servabit vestis?

Th.

Vel ipsum Satanam, si se patiatur indui, et fidem habeat apocalypsi.

Ph.

Iam dudum me tuum fecisti: sed unum atque alterum scrupulum mihi cupiam per te eximi.

Th.

Dic.

Ph.

Audivi, Franciscum suum appellare institutum evangelicum.

Th.

Verum.

Ph.

Sed evangelii regulam profitentur omnes Christiani, mea quidem sententia. Quod si istorum institutum est evangelicum, oportet quotquot Christiani sunt, eosdem esse Franciscanos; et in his primas tenebit Christus cum Apostolis et sanctissima matre.

Th.

Convinceres tu quidem, nisi Franciscus quaedam addidisset evangelio Christi.

Ph.

Quae?

Th.

Vestem cinericeam, funem canabeum, et pedes nudos.

Ph.

Istis igitur notis dignoscimus evangelicum a Franciscano?

Th.

Differunt et contactu pecuniae.

Ph.

Verum, ut audio, Franciscus recipi vetat, non attingi. Recipit autem vel dominus, vel procurator vel creditor, vel haeres, vel mandatarius; et si numeret chirotheca munitus, nihilominus recepisse dicitur. Unde igitur hoc novum interpretamentum, ne recipiant, id est, ne contingant?

Th.

Sic interpretatus est Benedictus pontifex.

Ph.

At non ut pontifex, verum ut Franciscanus. Alioqui nonne, qui sunt observantissimi, quum peregrinantur, excipiunt linteolo nummos?

Th.

Faciunt quum urget necessitas.

Ph.

At mori satius est, quam violare regulam plusquam evangelicam. Deinde nonne passim recipiunt per suos procuratores?

Th.

Quidni? etiamsi dentur aliquot millia, id quod non raro accidit.

Ph.

At regula dicit, neque per se, neque per alios.

Th.

At non contingunt.

Ph.

Ridiculum! Si contactus impius est, etiam per alios contingunt.

Th.

Verum non est illis cum procuratoribus actio.

Ph.

Non est? Experiatur hoc qui velit.

Th.

Christus non legitur usquam contigisse pecuniam.

Ph.

Esto: sed probabile est, Christum adolescentulum crebro parentibus suis emisse oleum, acetum, et olera. Sed extra controversiam Petrus et Paulus contrectarunt. Non est in contactus fuga laus pietatis, sed in contemptu. Vini contactus multo periculosior est quam pecuniae; cur non horrent ibi periculum?

Th.

Quia Franciscus non prohibuit.

Ph.

Nonne porrigunt manus suas otio molliculas, et pulchre lotas foeminis salutantibus; et nummo forte inspiciendi caussa oblato resiliunt, ac se muniunt signo crucis? papae quam evangelice! Et quidem puto Franciscum, licet omnis literaturae rudem, non adeo desipuisse, ut vetuerit qualemcunque pecuniae contactum. Et tamen si id sensit, quanto periculo suos exposuit, quos iussit nudis pedibus incedere? Vix enim vitari potest quin aliquando imprudentes calcent nummum humi iacentem.

Th.

Verum non tangunt manibus.

Ph.

An tactus non est sensus toti corpori communis?

Th.

Est; atque etiamsi quid tale usu veniat, non sacrificant nisi confessi.

Ph.

Religiose.

Th.

Verum omissis cavillationibus, dicam id quod res est. Pecunia multis est eritque maximorum malorum occasio.

Ph.

Fateor: sed eadem aliis est multorum bonorum materia. Divitiarum amorem lego damnatum, pecuniam damnatam nusquam lego.

Th.

Recte dicis. Sed quo longius absint ab avaritiae morbo, sic prohibitus est contactus, quemadmodum in evangelio vetamur iurare, ne incidamus in periurium.

Ph.

Quin igitur vetitus est adspectus?

Th.

Quia facilius est continere manus quam oculos.

Ph.

Et tamen per illas fenestras ingressa est mors.

Th.

Et ideo qui germane Franciscani sunt, ultra supercilia deducunt cucullam, tectisque et in terram defixis oculis incedunt, ne quid videant praeter viam: quod idem videmus in equis currus onustos trahentibus; utrinque corium capistro additum non sinit eos quidquam videre nisi quod ante pedes est.

Ph.

Verum age dic mihi, estne hoc verum quod audio, in regula vetitum, ne quod indultum impetrent a Pontifice?

Th.

Est.

Ph.

Atqui audio nullum hominum genus pluribus instructum indultis; adeo ut liceat illis homines ipsorum sententia damnatos vel veneno necare, vel vivos defodere, citra ullum irregularitatis periculum.

Th.

Non est vana fabula quam audisti. Nam mihi narravit vir minime mendax Polonus, se obdormiisse potum in templo Franciscanorum, in his angulis in quibus sedent foeminae per laminas foraminosas confitentes. Experrectus cantu nocturno, non ausus est se prodere. Decantatis ex more nocturnalibus, totus fratrum chorus descendit in aedem inferiorem: ibi erat parata fossa bene lata beneque profunda. Stabant duo iuvenes revinctis a tergo manibus. Habita est concio de laude obedientiae; promissa est apud Deum omnium commissorum venia. Nonnulla etiam spes iniecta, fore ut Deus fratrum animos flecteret ad misericordiam, si sponte descenderent in foveam, seque supinos reponerent. Factum est; subductisque scalis, omnes simul iniecere terram.

Ph.

Sed siluitne interim ille spectator?

Th.

Maxime, tum quidem nimirum metuens, ne si se prodidisset, tertius adderetur fossae.

Ph.

Etiamne hoc illis licet?

Th.

Licet, quoties periclitatur decus ordinis. Nam ille simul atque evasisset, passim in omnibus conviviis narrabat quae viderat, magna Seraphicae gentis invidia. Nonne praestiterat, vivum sepeliri?

Ph.

Fortasse. Verum his subtilitatibus omissis, qui fit, ut quum patriarcha iusserit incedi nudis pedibus, nunc maxime incedant calceis fenestratis?

Th.

Duabus de caussis praeceptum hoc mitigatum est: altera est, ne per imprudentiam tangant pecuniam: altera, ne frigus laedat, aut spina, aut serpentes, aut silices, aut aliud simile, quum illis sit per universum terrarum orbem obambulandum. Ceterum ut id fiat inviolata regulae maiestate, fenestra calcei pedem nudum ostendit per synecdochen.

Ph.

Praedicant se profiteri perfectionem evangelicam, quam aiunt constare consiliis evangelicis, de quibus inter eruditos magna digladiatio est. Et in unoquoque vitae statu locus est perfectioni evangelicae. Sed quid omnium maxime perfectum tibi videtur inter evangelii praecepta?

Th.

Arbitror totum illud quod prodidit Matthaeus cap. V. cuius haec est clausula: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis flii patris vestri qui est in coelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester coelestis perfectus est.

Ph.

Commode respondisti. Sed pater ille dives est ac munificus in omnes, nec mendicat a quoquam.

Th.

Munifici sunt et illi, sed opum spiritualium, hoc est, precum et bonorum operum, quibus opulenti sunt.

Ph.

Utinam sint inter illos exempla charitatis evangelicae, quae maledicta benedictis, iniuriam beneficio pensat! Quid sibi vult illa iam celebris Alexandri pontificis vox, Tutius esse regem quemlibet potentem laedere, quam quemlibet ex ordine Franciscanorum aut Dominicanorum?

Th.

Ordinis laesam dignitatem ulcisci fas est: et quod uni ex minimis male fit, fit toti ordini.

Ph.

At cur non potius quod uni bene fit, fit toti ordini? Et cur non unus Christianus laesus totum Christianismum ad vindictam provocat? Cur toties caesus ac lapidatus Paulus non inclamavit suppetias adversus apostolicae dignitatis violatores? Iam si, iuxta Domini sententiam, beatius est dare quam accipere: utique perfectior est qui bene vivens ac docens de suo dat egentibus, quam qui tantum accipit. Alioqui frustra Paulus gloriatur, quod gratis praedicaverat evangelium. Atque heic videtur esse praecipuum illius laudatae addictionis experimentum, si conviciis impetiti non incandescant, si in male merentes charitatis affectum obtineant. Quid magni est, si quis aliquid facultatum relinquat, de alieno victurus aliquanto lautius, quum sibi servet ulciscendi cupiditatem? Cinctorum fune, semicalceatorum, ubique est magna copia: haec qui praestet quae perfecta Dominus vocat, quae Apostoli constanter exhibuerunt, inter istos nimium rara est avis.

Th.

Non ignoro quas fabulas impii quidam de illis spargant: sed ego sic affectus sum, ut ubicunque videro illam sacrosanctissimam vestem, putem adesse angelos Dei: eamque domum esse felicem, cuius limen crebro teritur illorum pedibus.

Ph.

Et ego arbitror pauciores esse steriles foeminas, ubi illi agunt familiariter. Sed mihi propitius sit Franciscus, Theotime, qui hactenus tanto in errore sim versatus. Existimabam istorum vestem nihil aliud esse quam vestem, nec per se meliorem veste nautae, aut calcearii, nisi utentis sanctimonia commendaretur, quemadmodum Christi vestis contacta sanavit haemorrhoissam. Alioqui dubitabam, utrum textor an vestiarius eam vim dedisset vesti.

Th.

Haud dubie, qui formam dat, dat vim.

Ph.

Posthac ergo vivam suavius, nec me macerabo metu inferorum, aut confessionis taedio, aut cruciatu poenitentiae.