Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript


Colloquia familiaria et encomium moriae, a machine-readable transcript
By Jennifer K. Nelson
Lipsiae sumptibus Ottonis Holtze 1867-1872


Latin Colloquia Collection Table of Contents



De utilitate colloquiorum ad lectorem

Salutandi formulae

In primo congressu

Bene precandi formulae (et bene precari salutationis genus est)

Vale, in digressu

Percontandi forma

In primo congressu

Alia

Male valere

Alia

Alia

Alia.

Domestica confabulatio

Alia

Alia

Alia

Cur non visis?

Non licuit per occupationes

Mandandi ac pollicendi

Successus

Gratiarum actio

De votis temere susceptis

De captandis sacerdotis

Militis confessio

Herilia iussa

Alia

Alia

Monitoria paedagogica

Lusus puerilis

De lusu

Pila

Ludus globorum missilium

Ludus sphaerae per annulum ferreum

Saltus

Pietas puerilis

Venatio

Euntes in ludum literarium

Alia

Formulae

Agendi gratias, formula

Nova rogandi formula

An accepisti literas? formula

Credo, formula

Utilitatis formula

Bene precandi

Nova omnia; formula

Non credo, formula

Cras mecum prandeas

Timeo ne non possim

Quare?

Domi me esse oportet

Non possum promittere

Diem dicere debes

Nolo, te praescire

Praescire volo

Tuo malo optas

Ea lege promitto

Quo is? formula

Eo domum formula

Commendandi formula

Obsequii

In culpa, in causa, in mora

Convivium profanum

In occursu

Irascor tibi, formula

Qua de causa? formula

Quia non curas me

Ne fallas me, formula

Non refert, quo sit colore

Rem attigisti

Si cognoscerem, quid te oblectet, tibi ministrarem; formula

Indignum auditu, formula

Variandi ratio hanc orationem: magno mihi constat

Vendendi et emendi formulae

Alterum exemplum

Tertium exemplum

Aestimandi formula

Accusandi formula

Brevis de copia praeceptio

Literae

Magnopere

Me

Delectarunt

Item per alia verba idem efficientia

Per afficio

Muta in passivum

Per Sum et nomina adiectiva

Per nomina substantiva

Commuta in negationem

Modestiae causa

Translatio est in his

Comparatio a simili

Ab exemplo

Per comparationem

Convivium religiosum

Personae

Apotheosis capnionis: De incomparabili heroe Iohanne Reuchlino in divorum numerum relato

Proci et puellae

Virgo MISO/GAMOS

Virgo poenitens

Uxor MEMYI/GAMOS

Militis et Carthusiani

Pseudochei et philetymi

Naufragium

Diversoria

Adolescentis et scorti

Convivium po√ęticum

Inquisitio de fide

*GERONTOLOGI/A sive O)/XHMA

*PTWXOPLOU/SIOI (Franciscani)

Abbatis et eruditae

Epithalamium Petri Aegidii

Exorcismus sive spectrum

Alcumistica

Hippoplanus

*PTWXOLOGI/A

Convivium fabulosum

Purpurea

Personae

Peregrinatio religionis ergo

*IXQUOFAGI/A

Funus

Echo

*POLUDAITI/A, dispar convivium

De rebus ac vocabulis

Charon

Synodus grammaticorum

Personae

*)AGAMOS GA/MOS sive coniugium impar

Impostura

Cyclops sive Evangeliophorus

*APROSDI/ONUSA, sive absurda

*IPPEU/S A)/NIPPOS, sive ementita nobilitas

*ASTRAGALI/SMOS, sive talorum lusus

Senatulus, sive GUNAIKOSUNE/DRION

Diluculum

Nephalion sive NHFA/LION SUMPO/SION

Ars notoria

Concio sive mernardus

Philodoxus

Opulentia sordida

Exequiae seraphicae

Amicitia

Problema

Epicureus

Encomium moriae

Praefatio

*M*W*R*I*A*S *E*G*K*W*M*I*O*N id est: Stultitiae laus. Erasmi Roterodami declamatio.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

Alia

Personae

  • Aegidius
  • Leonardus
Ae.

Quo noster Leonardus?

Le.

Ad te ibam.

Ae.

Istud quidem facis insolens.

Le.

Quam ob rem?

Ae.

Quia iam annus est, quod nos non inviseris.

Le.

Malo in hanc peccare partem, ut desiderer, quam ut obtundam.

Ae.

Imo boni amici nulla est apud me satietas. Imo quo crebrius venies, hoc mihi venies gratior.

Le.

Quid interim agitur domi tuae?

Ae.

Multa sane, quae nolim.

Le.

Non miror. Sed iamne peperit uxor?

Ae.

Iamdudum, et quidem gemellos.

Le.

Quid ego audio?

Ae.

Sic res habet: atque illi iam denuo tumet uterus.

Le.

Isthoc pacto solet augeri familia.

Ae.

Sed utinam fortuna sic augeret pecuniam, ut uxor familiam.

Le.

Iamne elocasti filiam?

Ae.

Nondum.

Le.

Vide, ne parum tutum sit, virginem tam grandem detinere domi. Quaerendus est gener aliquis.

Ae.

Nihil opus. Iam proci complures illam ambiunt sponsam.

Le.

Quid igitur superest, nisi ut e multis deligas, qui tibi maxime sit accommodus?

Ae.

Omnes eiusmodi sunt, ut nesciam, quem cui praeferam: sed abhorret a nuptiis filia.

Le.

Quid ais? Atqui, ni fallor, iamdudum nubilis est. Iamdudum est apta viro, matura coniugio. Iampridem est tempestiva viro.

Le.

Quidni, annum egressa iam decimum septimum? Annum iam agens undevigesimum. Annos nata decem et octo.

Ae.

Cur abhorret igitur a matrimonio?

Le.

Ait, se velle Christo nubere.

Ae.

Sane multas habet ille sponsas. An malo genio nupsit, quae caste vivit cum marito?

Le.

Mihi quidem non videtur.

Ae.

Quis Deus hunc affectum afflavit filiae?

Le.

Nescio, sed abduci ab hoc proposito nullis rationibus potest.

Ae.

Vide, ne sint incantatores, qui instigent et allectent.

Le.

Novi ego istos plagiarios. Sedulo arceo hoc hominum genus ab aedibus meis.

Le.

Quid igitur est in animo? Morem geres animo puellae?

Ae.

Equidem obluctabor, quoad licebit. Nihil non experiar, quo mutem illius sententiam. Quod si pertendet, ut coepit, non pugnabo cum illius animo, ne forte videar QEOMAXEI=N vel potius MONAXOMAXEI=N

Le.

Religiose tu quidem loqueris. Sed etiam atque etiam fac explores virginis constantiam, ne post facti poeniteat, quum mutare non erit integrum.

Ae.

Equidem adnitar pro mea virili.

Le.

Quid rerum gerunt filii?

Ae.

Natu maximus iamdudum maritus est, brevi pater futurus. Minimum ablegavi Lutetiam. Nam hic nihil aliud, quam ludebat.

Le.

Quid eo?

Ae.

Ut Magister nobis redeat stultior, quam exierat.

Le.

Bona verba.

Ae.

Medius iam coepit initiari sacris.

Le.

Precor, ut bene vertat omnibus.