rea dupla est LG ipsius DC. quia vero vtraque DG DK æqualis facta est ipsi CE, erit & ipsa quoque GK ipsius CE dupla. Quare N vtramque LG Gk metitur, cum & ipsarum medietates DC CE metiatur. Et quoniam magnitudo A ita est ad magnitudinem B, vt DC ad CE, ut autem DC ad CE, ita est LG ad GK, utraque enim vtriusque duplex existit ( siquidem LG dupla est ipsius DC, & GK itidem ipsius CE duplex) erit magnitudo A ad magni-tudinem B, ut LG ad Gk; & conuertendo magnitudo B ad magnitudinem A, vt KG ad GL. Quotuplex autem est LG ipsius N, totuplex sit magnitudo A ipsius F, erit vtique LG ad N, vt magnitudo A ad F, atqui est KG ad LG, vt magnitudo B ad magnitudinem A: LG vero ad N est, vt magnitudo A ad i-psam F, ex æquali igitur erit KG ad N, vt magnitudo B ad F quare æquemultiplex est kG ipsius N, veluti magnitudo B ipsius F. demon stratum aunt est magnitudinem A ipsius F multiplicem esse, siquidem est magnitudo A ad ipsam F, vt LG ad N, quæ quidem LG multiplex est ipsius N. qua propter F ipsarum AB communis existit mensura. Itaque diuisa LG in partes LH, HE, EC, CG, ipsi N aquales, cadent vtique diuisiones in punctis EC, quoniam N ipsam EC metitur, nec non ipsam quoque LE metitur; cum sit LE ipsi CD æqualis. eruntque diuisiones LH, HE, EC, CG, numero pares; cum N dimidiam ipsius LG, hoc est CD metiatur.
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|