tasse quispiam, vel ambas, inquiens, centri grauitatis definitiones allatas,
diminutas esse; vel ijs, quæ modo a nobis de centro grauitatis dicta sunt,
repugnare; cum ostenderimus centrum grauitatis aliquando esse, vel in ambitu
figuræ, vel extra figuram; definitiones vero allatae semper supponunt illud
esse in ipsis intra positum. Confirmaturque difficultas, quandoquidem, neque
huiusmodi centrum extra figuram constitutum, fuisse Archimedi
prorsus ignotum, existimare debemus; vt colligere licet ex nono postulato huius libri;
cum inquit. Omnis figuræ, cuius perimeter sit ad eandem partem concauus,
centrum grauitatis intra ipsam esse oportet. quasi non repugnet figurae
peri metrum non ad eandem partem concauum habenti, extra ipsam grauitatis centrum obtinere.
Cui obiectioni in hunc modum occurri poterit, si dixerimus, quod quamuis exempli gratia in figura C
dictum sit centrum grauitatis D extra figuram existere, id ipsum etiam intra figuram
esse affirmati poterit. siquidem ambitus figurae C centrum D intra se continet;
ita vt respectu totius sit intra. idemque dicendum est de altera figura A. hoc
autem euidentissimum est in figura E. & hic est sensus
definitionum centri grauitatis. His itaque primum cognitis consideranda est intentio
Archimedis in his libris, quc quidem vt plurimum a librorum inscriptionibus elucescere
solet.
DE SCOPO HORVM LIBRORVM
Si Archimedis propositum in his libris ex ipsa operis inscriptione, vt in alijs quoque
aliorum authorum voluminibus fieri vt plurimum solet, inuestigandum erit, partim sane
conspicuum illud esse videbitur, partim vero ignotum adeo, vt potius nullius ferme rei
se habiturum esse sermonem profiteatur Archimedes. quid enim
(obsecro) verbis illis significari potuit, que primi libri initio ita se habent. A ̣̣χιμήδους ἐω̄ιω̄έδων ἰσο̣̣-̣̣ο ω̄ιχω̄ν, η̄ κἑντ̣̣α
<32>ά̣̣ων ἐω̄ιω̄ὲδων. hoc est. Archimedis planorum
æqueponderantium, vel centra grauitatum planornm. quando quidem videtur Archimedes rem
prorsus inutilem, quinnimo naturae repugnantem sibi contemplandam proponere. dum enim
polliceturse
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|