Centrum grauitatis vniuscuiusque solidæ figuræ est punctum illud
intra positum, circa quod vndique partes aequalium momentorum consistunt.
si. n. per tale centrum ducatur planum figuram quomodo cunque secans,
semper in partes æque ponderantes ipsam diuidet.
Hanc postremam definitionem, seu potius descriptionem tradidit Federicus
Commandinus in libro de centro grauitatis solidorum. ex quipus sane definitionibus
elucescit natura, atque facultas centri grauitatis. vt si punctum A fuerit
centrum grauitatis corporis BC, tunc ex Pappi sententia, si BC suspendatur ex
A, magnitudo BC eadem, qua reperitur, dispositione locata manebit; neque partes ullas
ipsius corporis, vt quae sunt ad BC, circumuerti, neque omnino suum
mutare situm depræhendetur. si vero vt Commandino placuit, A fuerit centrum
grauitatis magnitudinis BCD, eademque per punctum A vtcunque secudum rectitudinem
diuidatur, veluti per EAF. tunc pars EBF ipsi ECDF æqueponderabit, quamuis EBF, & ED
sint magnitudines inæquales. sæpenumero enim euenire solet, vt in
diuisione figuræ per eius centrum grauitatis ipsa aliquando in partes diuidatur
æquales, aliquando in partes inæquales: vt suo loco ostendemus: semper tamen in
partes diuiditur hinc inde æqueponderantes; non tamen seorsum constitutas, ab inuicenque seiunctas, & veluti ad æquilibrium examinatas; vt puta si EBF decem pondo ponderet; ED quoque totidem pependiffe oporteat. res quippe non sic se habet, sed eas esse in eo situ æqueponderantes, in quo reperiuntur; vt neutra B
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|