Tribus de caussis ab Ecclesia divinitus institutum arbitror, beatissime Pater, vosque, Patres amplissimi, ut, quo die cuiusque Sanctorum memoria recolitur, eodem die de vita ac laudibus ipsius aliquid publice disseratur: primum, ut eis honos debitus non pro ipsorum dignitate, sed pro virium nostrarum tenuitate tribuatur; deinde ut omnes nos ad persequenda, pro suo quisque modulo, eorum vestigia incitemur; postremo, ut cum eos et generis nostri amantissimos et apud Deum, cum quo regnant, gratiosissimos esse intelligamus, opem ipsorum ad conciliandam nobis Dei gratiam postulemus. Hodie igitur, cum mihi, licet immerenti minimeque ad tantum munus sustinendum idoneo, mandatum sit, ut in hoc maiestatis et venerationis plenissimo loco de illius, quem Christus eximie praeter ceteros amavit, S. Iohannis Apostoli et Euangelistae laudibus breviter disseram: tria illa, quae dixi, quantum in me erit, praestare conabor, sperans fore, ut, non propter me, (neque enim dignus sum, qui hic audiar,) sed propter eum, de quo dicturus sum, mea benigne ac placide excipiatur oratio. Quid igitur primum in hoc sanctissimo planeque divino viro laudabimus? quid primum proponemus, quod imitemur? Quid prius, quam quod Christo se vocanti ne tantulum quidem reluctatus, facilem se illi statim ac morigerum praebuit? Nulla ille adhuc eum admirabilia opera edentem viderat; non regio cultu atque apparatu nitentem, non ingenti satellitum turba stipatum videbat: neque tamen ita respondit: Quis tu es, qui tam pro imperio, ut te relictis omnibus sequar, iubes? Quam mihi spem, si id fecero, vitae melioris ac nitidioris ostentas? Nihil tale; sed illo divinae vocis oraculo, tanquam penetrabili quodam iaculo, usque ad ipsam animae medullam transfixus ac transverberatus, desertis parentibus, abiecto omni instrumento artis, qua usque ad eum diem
[ 308 ]
victitarat, nulla interposita mora, totus ad Christum et corpore et animo transiit. Nimirum ut exsiccata materia ignem facile comprehendit: sic animus ille ab omni improba cupiditate purus ac siccus ad coniectam unicam ignis divini scintillam totus exarsit. Felix piscatio, felix iactus, felicia retia, quibus piscator ipsemet captus eum vicissim, a quo captus est, cepit. At nos miseri, in medio Ecclesiae gremio nati atque educati, tot testimoniis, tot miraculis, tot sacramentis confirmati, quam saepe vocanti nos Christo resistimus? quam saepe pulsanti cordis nostri fores aperire nolumus? quam saepe nos sub alas suas congregare cupientem refugimus? Iam vero cum se ad optimum magistrum optimus discipulus contulisset, ita se ad illius voluntatem conformare, ita sermones illius avide haurire, ita ex nutu illius pendere coepit, ut nunquam ab eius latere discederet; nihil sibi praeter eum dulce, nihil amabile, nihil expetendum duceret; omnem spem, omnem suavitatem, vitam denique ipsam in eo videndo atque audiendo positam crederet. Itaque tanta sibi eum caritate devinxit, ut ab eo, quem amor erga homines hominem fecerat, ipse tamen eximie ac singulariter prae ceteris omnibus sectatoribus ac discipulis amaretur. Cuius praecipui amoris caussam quamvis magni ac probati scriptores ad perpetuam et animi et corporis castimoniam referunt: ego tamen, ut hoc non nego, ita non dubito, etiam alia fuisse, quae tantam illi apud Christum gratiam conciliaverint. Omni ex parte amore dignissimus fuerit oportet, quem optimus iudex amore dignissimum iudicavit. Et quando in divinis litteris ne propria quidem plerumque singulorum nomina mysterio carent, vere hic ac merito Iohannes vocatus est: quo in nomine Hebraicae linguae periti divinae gratiae significationem inesse aiunt.Vid. Schleusner. Lex. N. T. in v. *)iwa/nnhs. Fr. | Neque vero facile dixerim, utrum maius ac praestabilius sit, plus ceteris amare Christum, an plus ceteris a Christo amari: quorum illud Petro, hoc Iohanni sacrarum litterarum auctoritate tribuitur. Novit hoc, qui novit omnia. Nobis certum exploratumque sit, et summe amari, qui summe amet, et summe amare, qui summe ametur. Et tamen ille coryphaeus Apostolorum et a Domino aliquoties acriter et severe obiurgatus legitur, et illum durissima illa ac pavoris plenissima nocte ter abnegavit: hic purissimus Domini amator neque unquam ab eo confitendo deterritus est, et eum usque ad ipsam crucem secutus esse perhibetur. Ter et amplius beata copula, quae Deum et hominem cum homine Dei simillimo indissolubili amoris nodo colligavit! Propter hanc igitur nullis humanis verbis enarrabilem caritatem, testis perpetuus adhibitus est a Domino illis omnibus operibus, quibus ipse divinitatem suam quam
[ 309 ]
maxime patefacere quasique contestariCf. adn. pag. 195. R. Fr. | volebat. Vidit eum non modo morbos fugantem, immundos spiritus eiicientem, caecos videre, surdos audire, mutos loqui iubentem, mortuos excitantem, ventis et fluctibus imperantem: quod alii quoque viderunt: sed cum Dominus admirabilem illam divinitatis suae gloriam quibusdam ex Apostolorum numero, mortali adhuc corpore conclusis, aliqua ex parte spectandam exhibere statuisset, eiusque rei caussa in montem Thabor conscendisset: ad hoc gloriosissimum spectaculum Iohannem cum aliis duobus adsumpsit. Ea quoque nocte, qua futurum erat, ut in manus inimicorum traderetur: cum, ut qui verus homo esset, cogitatione imminentium contumeliarum et appropinquantis saevissimae mortis angeretur, ob idque Patrem oraturus a multitudine secederet: eosdem sibi tres illos comites, quibuscum animi sui moerorem familiarius communicaret, abduxit. At haec quanquam magna sunt, ei tamen cum aliis communia sunt: quae subiungam, huius propria ac peculiaria. Cuius enim amoris videtur, quod in illa mysteriorum plenissima coena, quam Dominus cum suis, antequam morte sua mortem nostram deleret, exegit, qui in illo sacrosancto sinu recumberet, hic potissimum electus est? Tunc videlicet, illius beatissimi pectoris pressu, in quo pater omnes scientiae ac sapientiae thesauros condiderat, in morem eius aquilae, sub cuius figura eum tanto ante Ezechiel viderat, non usque ad tertium modo caelum, ut Paulus, sed longe supra omnes caelestes orbes evectus et ipse caelum quodammodo effectus, ea non tantum didicit, sed vidit ac spectavit, quae cum postea exponeret, Theologi nomen proprie effecit suum. Inde illa fluxerunt, quae cum immortali voce intonaret, cur a Domino tonitrui filius vocatus esset, ostendit: Vidimus, vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre. et rursus: Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae contreclaverunt, de verbo vitae, testamur et annuntiamus vobis. Neque non illud singulare, quod Dominus in cruce iam pendens, id quod carissimum habebat in terris, nitidissimum illud domicilium Spiritus sancti, illam omnis maculae expertem matrem suam Iohanni commendavit, eumque illi filium esse iussit. Beatissima Virgo, quid tibi tunc animi fuit, eum alterum tibi enatum filium audires? Certe unum pepereras, unigenam ut Dei, sic tuum. Sed veri amoris ea vis est, ut ex pluribus unum efficiat. Ita vere dicere poteras, hoc quoque filio accepto, unicum tamen tibi filium esse. Tu vero, beatissime Apostole, quantam tunc amoris praerogativam consecutus es? quantum tibi a Domino
[ 310 ]
supra ceteros coheredes praelegatum est? Quantam consolationem sensisti acerbissimi doloris, quem ex Domini morte capiebas, cum talem thesaurum apud te ab eo deponi, cum te ipsius voce in suum locum substitui videres? Iam minus miror, quod subvectus amoris alis ad sepulchrum ipsius ea celeritate properasti, ut etiam Petro praecurreris; quod, cum in vitam, superata morte, rediisset, stantem in littore primus agnoveris. Obversabatur ille tibi perpetuo ante oculos: neque poterat ulla res intervenire tanta, quae memoriam ipsius ex animo tuo oblitteraret. Longus sim, si cetera sigillatim persequi velim: ut ferta illa et opima Asiae arva divini verbi semine obseverit; ut mortiferum poculum innocuus obduxerit; ut in ferventis olei dolium iniectus, illaeso corpore exierit: tamquam nefas ducente flamma, eos artus violare, quos nulla unquam libidinis flamma violasset; ut relegatus in Pathmon, divinum illum libellum Apocalypseos conscripserit, quo quae postea contigerunt ita complexus est, ut non ea eventura vidisse, sed eorum, eum iam evenissent, historiam contexuisse videatur; ut rogatu fratrum ad retundendam Cherinthi, Ebionis, Marcionis rabiem Euangelium iam centum, ut S. ChrysostomusVid. Montfaucon ad Opp. Chrys. Tom. VIII. Spur. pag. 131. Fr. | auctor est, natus annos litteris consignaverit; ut cum prae senectute ad plura verba non sufficeret, cygneam illam cantionem, Filioli ditigite inter vos, saepe in Ecclesia iteraverit: cum hoc praecepto omnia diceret contineri;Narrat Hieronymus Comment. lib. III. in Epist. ad Gal. eap. 6. Tom. IX. Opp. ed. Francof. pag. 158. Fr. | ut denique, cum Ephesi in summa tranquillitate usque ad centesimum et vicesimum aetatis annum adventum Domini exspectasset, ita ut Dominus fore praedixerat, excessu placidi soporis simillimo ad eum evolarit. O te, sanctissime Iohannes, supra quam a nobis aut diei aut cogitari potest, beatum! qui virgineo nitore, apostolica dignitate, euangelistae gloria, martyrii, citra violentam mortem, laurea, prophetico spiritu unus ex omni caelicolarum numero insignis, quae singula ceteros ornant, consecutus es universa. Tu, tu igitur, beatissime, suscipe caussam nostram: pone nos apud eum in gratia, apud quem tu semper in maxima gratia fuisti: commenda nos ei, quae tibi commendata est: ut ei, qui tibi illam commendavit, utriusque precibus commendemur. Tu, cui venenum nocere non potuit, effice, ne cuiquam nostrum haereticorum venena noceant: tu, quem oleum fervens non laesit, impetra nobis, ne unquam pravarum cupiditatum
[ 311 ]
fervore laedamur: procurato Christianis principibus illam, quam tu tantopere commendabas, pacem et animorum coniunctionem: inprimis autem Gregorio XIII. clementissimo Patri ac Domino nostro, obtine a Christo placidissimam et tuae simillimam senectutem: ut, cum Ecclesiae pacem fundaverit, cum oves, quae aberrarunt, in Christi ovile reduxerit, cum quod facere tam feliciter exorsus est, ut nomen Iesu omnium gentium linguis celebretur, effecerit; vigil, prudens, fidelis dispensator inventus, super omnia bona constituatur illius, qui cum Patre et Spiritu sancto unus Deus vivit et regnat ultra omnem aeternitatem. Amen.
|