Cum omnes mihi singulari quadam ac praecipua laude digni videntur, qui in assequenda honestarum artium scientia operam et industriam suam collocant, tum ii praecipue, qui veluti maiore quodam numinis afflatu perculsi, ceteris omnibus posthabitis, ad divinarum rerum intelligentiam omnes cogitationes suas atque omnia studia contulerunt. Nam si eorum omnium, quae in hae immensa rerum universitate cernuntur, unumquodque naturali perficiendi sui desiderio tenetur, et animus noster ad similitudinem divinitatis ellictus tanto perfectior est, quanto propius ad illud, ex quo ductus et propagatus est, exemplar accedit: dubitari profecto non potest, quin ea sit omnium praestantissima facultas, quae, quoad eius fieri potest, cum humanis divina copulando, mortalitatem nostram, quantum illius imbecillitas patitur, divinae naturae arctissima colligatione devincit. De illius mihi facultatis laudibus hodierno die demandatum est ab iis, quorum et apud me plurimum valet et apud omnes peraeque valere debet auctoritas, non ut eas quidem singillatim percensere omnes ac flore orationis convestire conarer, (quod et imperare iniquum esset et suscipere temerarium,) sed ut ex earum innumerabili copia pauca quaedam seligerem, de quibus ex hoc amplissimo loco vobis audientibus explicarem. Qua de re
[ 115 ]
cum mecum initio ageretur, refugiebam equidem tanti oneris magnitudinem, veritus, ne idem mihi contingeret, quod nobili olim Sophistae apud Annibalem de rebus bellicis longa accurataque oratione disputanti contigisse dicitur: si homo adolescens et cum a ceteris rebus satis tenuiter instructus, tum in hoc genere penitus rudis, inter tot eruditissimos viros ad dicendum de rebus divinis aggrederer. Illud etiam me commovebat, quod praeclare a Platone scriptum noveram, orationi et iis rebus, quae oratione tractantur, quandam inter se cognationem intercedere oportere, ex quo facile intelligebam consequi, ut ad res divinas pro dignitate tractandas divinum quoddam requireretur orationis genus. At ista quidem, re adhuc integra, fortassis maiore quadam cautione providenda fuerint: nunc quidem iam semel altum ingressis, quae nos cumque tempestas exceptura est, vela nimirum facienda sunt. Illud modo, antequam ulterius provehar, a vobis summopere contendo, ut, quando omne mihi perfugium in vestra bonitate ac clementia situm est, tenuitatem meam vestro favore et silentio sublevetis, quo mea oratio his veluti secundis subvecta ventis, quem sibi proposuit, portum facilius consequatur. Atque ut hinc exordiamur, si nihil diceremus aliud, nisi eam, quae antiquissimo vocabulo Theologia dicitur, scientiam esse quandam, quae divinae sapientiae thesauros hominibus recluderet, tamen illud, ut opinor, liquido constaret, quanto aeterna nativis, immortalia caducis, divina humanis antecellunt, tanto esse hanc facultatem ceteris omnibus anteponendam. Sed quemadmodum qui praeclari alicuius aedificii pulcritudinem pervidere ac penitus cognoscere cupiunt, non satis sibi esse ducunt illud uno totum aspectu contemplari, sed singulas etiam sibi partes accurate perlustrandas ac seorsum considerandas putant: ita nos, si huius praestantissimae facultatis partes paulisper excutere voluerimus, tum demum, quanta illius pulcritudo sit, intelligemus. Theologia igitur, viri eruditissimi, ut a maioribus nostris accepimus, duabus praecipuis partibus continetur, quarum una in lege posita est, altera in Euangelio. Est vero ea lex, de qua loquimur, non ab humano profecta consilio neque similis earum, quae hominum libidine statuuntur, in quibus multa inepte ac ridicule, nonnulla etiam impie ac nefarie sancita reperias; sed primum quidem ab illo huius universitatis parente ac opifice Deo in omnium hominum impressa atque insignita animis,
[ 116 ]
post etiam eiusdem Dei digito in tabulis insculpta lapideis, ne improbis ulla praetendendae facinoribus suis ignorantiae occasio relinqueretur. Cumque eam in duo summa capita tribuere liceat, eorum prius, quae ad cultum numinis, posterius, quae ad tuendam hominum inter se societatem pertinent, omnia summa brevitate complectitur. Atque hinc vel inprimis naturae nostrae imbecillitatem licet agnoscere, quod cum pauca admodum eaque suapte natura facillima praecepta sint, semper tamen deficiamus alicubi, neque unquam stabilem inoffensumque cursum perpetuo retineamus. Tremefactus itaque comparatione sui cum divinis praeceptis animus Christo se indigere cognoscit, in cuius sinum confugiat, cuius se viribus provehat, sub cuius bonitate, tanquam sub firmissimo aliquo ciypeo, tutus ab iis, quae lege proposita sunt, suppliciis delitescat, ut rectissime PaulusEp. ad Galat. III. 24. Fr. | legem paedagogum, qui nos veluti manu apprehensos ad Christum deduceret, nominasse videatur. Eat nunc Lucianus aliquis: perfricet frontem, et dicat ullam esse legem, quae cum hac lege ulla ex parte comparari queat. Quid enim? Quae, Deum immortalem, portenta in omnibus omnino legibus, si ab hac discesseris, reperiuntur! quarum aliae furta, aliae adulteria, aliae etiam quaedam multo turpiora permittunt, ut nihil paene tam turpe sit, quod non legislator aliquis licere voluerit. Hanc vero sapientissimus ille Moses, non a Iove quodam commentitio, ut Minos; non ab Apolline, ut Lycurgus; non ab Aegeria, ut Numa; sed ab eo, qui solus veri Dei nomine censendus est, sibi per manus traditam accepit, ita numeris omnibus absolutam, ut nihil neque immutari neque adiici neque detrahi possit. Sed ea tamen, uti antea dixi, morbum quidem nostrum commonstrare ac detegere nobis potest: depellere eundem ac sanare non potest. Morbi autem cognitio magnam ea quidem vim maximumque momentum ad vires recuperandas habet, neque tamen tantum, ut in ea posita sint omnia. Quare Euangelio nobis Christus aperitur, qui, modo firma in ipsum fide nitamur, non vana illa quidem et otiosa, quam multi stulte et inaniter iactant, sed solida et bonarum actionum perpetuo foecunda, nos, velut humeris suis impositos, tollit in coelum. O rem omni praedicatione maiorem! o nuncium vere iucundum et laetabilem! cum humana natura primi parentis depressa lapsu pessum tota ferretur, tantam fuisse in filio Dei clementiam, ut delapsus e coelo, humanam formam induere voluerit, ut corporatus ac carne tectus infinitis sese laboribus, cruciatibus, aerumnis, morti denique deterrimae atque acerbissimae exposuerit, quo sudore ac sanguine suo ab animis nostris durissimum iugum aeternae depelleret servitutis. Tene, Christe optime, ut
[ 117 ]
nos liberali causa assereres manu, omnium dominus cum esses, servi formam assumpsisse? tene nobis quietem tuis laboribus, libertatem tua servitute, vitam denique tua morte peperisse? Admirantur historiae veteres Pythagoreum quendam, qui se pro amico in caussa capitis vadem dare veritus non est:Cf. Beier. ad Cic. III. de Off. 10. § . 45. pr. Fr. | at hoc quanto admirabilius est, Dei filium Deumque ipsum, ut nos merito nostro inimicos sibi aeternis eriperet suppliciis, tot, tam dira ac vel dictu vel cogitatu aspera et horribilia sustinere voluisse? Et quisquam est, qui alias omnes, si in unum conferantur, scientias cum hac, qua ista tam pulcra, tam admirabilia, tam divina traduntur, ullo modo comparandas putet? Haec vero una est omni cura, studio, contentione dignissima. Haec una est non tam liberalis vocanda, quam liberatrix. Haec aurea illa catena est, quam olim per quietem sanctissimus Patriarcha vidit, cuius gradibus in coelum scandere liceat atque illic Deum intueri, admirari, adorare, demittentem semet ipsum ex augustissimo illo maiestatis suae fastigio seseque accommodantem ad humanae conditionis humilitatem: rursusque eundem defunctum nobili illa servandorum mortalium provincia spoliatisque inferis (o rem omni humana cogitatione sublimiorem!) in coelum sublimem raptum vallatumque ac stipatum infinita tum geniorum concinentium, tum hominum de caliginosissimis illis Satanae ergastulis erutorum multitudine, iusto ac pleno triumpho coelum ingredientem, neque disiecta muri parte, sed valvis suo sanguine reclusis iter codem nobis omnibus aperientem. Atque haec quidem quamvis eiusmodi sunt,Cf. adn. ad pag. 5. R. Fr. | ut ad excitandum inflammandumque quemlibet torpentem animum sufficere posse videantur: tamen ex tam ubere campo alia quaedam, nisi molestum est, proferamus. Vere enim illud affirmare posse videor, eruditissimi viri, quemadmodum Platonici elementorum in corporibus coelestibus quendam veluti florem, in hisce inferioribus quandam veluti faecem esse dicebant: ita rerum omnium cognitione dignarum in Theologia florem, in aliis scientiis faecem contineri. Namque ut hinc nostra se primum efferat oratio, quis nescit, quantopere se in perscrutandis rerum principiis veteres Philosophi torserint, quamque nihil, si res ad verum exigatur, effecerint? Dum alius mundum hunc et quicquid in eo vel aspectabile vel tractabile continetur, putat ex temeraria quadam minutissimorum corporum concursione coaluisse; qui si vel unam earum, quas somniabat, atomum cerebri habuisset,
[ 118 ]
nunquam ista tam stulte incogitanterque scripsisset: alius aeternum esse cum neque desiturum unquam neque exordium ducentem ab ullo temporis principatu; non animadvertens hac ratione illam, a qua ipse tantopere abhorrebat, inlinitatem induci: qui vero optime sensisse creduntur, tamen Deo veluti comitem quandam materiam adiungunt, quasi ut artifex, ita Deus sine materia nihil possit efficere. Quid Theologi? huius universitatis auctorem esse acVid. adn. ad pag. 9. R. Fr. | effectorem Deum, qui cum innumerabilibus seculis antecessisset, quo temporis puncto ipsi placuit, mundum hunc et quae illius ambitu continentur, sine ullis vectibus, sine ullis ferramentis, sine ulla materia, verbo tantum ac nutu suo ex nihilo architectatus est; eundemque assidue sua bonitate ac prudentia continet, moderatur, fovet, omnes in eo rerum ac temporum varietates, vicissitudines efficit: quod statos orbium coelestium cursus, quod certas siderum traiectiones, quod constitutis vicibus insignes ac notabiles rerum commutationes intuemur, haec et cetera omnia ad cum modum non fortunae temeritate aut vi ulla materiae dirigi, sed divina providentia temperari. Contemplemur et alia. Quid de animo humano Philosophi? Alius eum cor ipsum esse dicit, alius cerebrum, alius cordi sulfusum sanguinem, alius spiritum innatantem sanguini, alius harmoniam quandam, alius eum ex numeris conficit, alius ex atomis, ut mihi quidem ista consideranti certamen aliquod insaniae suscepisse videantur. Ita ex hoc tam confuso, tam vario, tam multiplici teterrimarum opinionum veluti cinno nihil fere colligere possumus, nisi semper copiosissimam messem hominum varie insanientium fuisse. Nam nonnulli quidem ea dicunt, ut eos in re tam seria risum captare atque aucupari putes, ut apud Dicaearchum Pherecrates, qui animum nihil omnino esse contendit, veritus, credo, ne quid posset tam absurde aut fatue dici, ut id nemo dixisset Philosophorum. Illa vero multo etiam apud eos perturbatior atque implicatior quaestio est, permaneatne animus corporeisVid. adn. ad pag. 21. R. Fr. | solutus vinculis, an qui corporum, idem sit interitus animorum. Epicurus interire eos putat, nefas ratus, cum tam multa sibi cum suibus convenirent, se hoc uno ab eis interesse. Stoici longam eis vitam, ut cornicibus, sed non perpetuam tribuunt. Pythagoras vero iucundus est, qui remanere illos quidem docet, sed ex corporibus in alia corpora migrare, ut idem sit forte hodie gallus gallinaceus, qui tempore belli Troiani fuerat Agamemnon.
[ 119 ]
Quid Plato? quid Aristoteles? De hoc quidem illud Homericum dici potest:
*tudei/dhn d' ou)k a)\n gnoi/hs pote/roisi metei/h, *)he\ meta\ *trw/essin o(mile/oi h)\ met' *)axaioi=s.
Obscuritate enim se involvens sua, in neutram partem satis aperte propendet, ut paene in legem Solonis incurrere videatur. Ille autem proxime quidem omnium accedit ad veritatem, sed ei tam multa mendacia admiscet, ut non absurde dicant, qui eum dicunt poëtice philosophari. Quid porro de iisdem rebus Theologi? Animum hominis simplicem quandam et individuam esse naturam, ad exemplar divinitatis expressam, licet ortus participem, tamen interitus expertem, quae corpore soluta, si se pure ac pie gesserit, in coelum evolet, aeternam illic Dei beneficio adeptura felicitatem; sin se malis iisque inexpiabilibus cupiditatibus corrumpendam dederit, ad inferos nunquam desituris damnanda suppliciis deprimatur. Quod si quae de Deo a balbutientibus Philosophis dicta sunt, cum solida Theologorum doctrina comparare collibuerit, reperiemus hos quidem certa omnia et.explorata et salutaria tradere; illos vero neque satis quid dicant intelligere, et credula ingenia perniciosissimarum opinionum laqueis implicare. Itaque quod Homerus de Tiresia, Cato de Scipione dixit,Vid. Plutarch. Tom. VI. pag. 753. sq. ed. Reisk. Fr. | idem de Theologia dici potest, eam videlicet sapere solam, reliquas disciplinas velut umbras per inane volitantes vagari. Quod si quis eam, quae ex levioribus studiis percipitur, amoenitatem requirit, ne eam quidem in feracissimis Theologiae campis frustra desideraverit. Nam sive poëticis modulationibus aures demulcere meditamur, quis unquam ita in hoc genere excelluit, ut cum Davide comparatus non sordeat? nisi forte Orpheum, Homerum, Pindarum de levissimis plerumque nugis verba fundentes audire praestat, quam illum Deo acceptissimum regem nunc Dei laudes plena hilaritatis oratione referentem, nunc eiusdem auxilium in summis suis difficultatibus implorantem, nunc insectantem improbos, nunc commendantem probos, nunc ea, quae multis postea seculis contigerunt, ita subiicientem oculis, ut nullus ea melius Apelles in tabula expingere potuisset: sive historiae cognitione ducimur, unde veriores, unde
[ 120 ]
scitu digniores historias, quam ex sacris literis, repetere poterimus? An vero suavius est cognoscere, quid Croeso in Medos, quid Pyrrho in Romanos expeditionem paranti oblique Apollo, quam quid Mosi ad Pharaonem, quid Samueli in Palaestinos proficiscenti, aperte ac perspicue Deus ipse responderit? quomodo Regulus a Carthaginensibus, quam quomodo Servator et *swth\r humani generis Christus a Iudaeis omni crudelissimorum suppliciorum genere divexatus fuerit? Iucundiusne aut fructuosius arbitramur intelligere, quibus artibus Assyrii, Persae, Romani ceteras nationes devicerint, quam quibus augustissimi illi religionis nostrae principes aliique deinceps innumerabiles eorum vestigia secuti Christianae ditionis terminos ampliaverint? O hebetes et stupidos aut, ut verius dicam, miseros et perditos, si qui harum rerum suavitatem fructumque non sentiunt: contra vero, o ter et quater beatos illos, quorum ita est affectus animus, ut nusquam suavius quam in his studiis conquiescat: non eos aut inanium dignitatum aut fluxarum opum adurit sitis: non eos voluptatum illecebrae molliunt: liberi et pravis omnibus cupiditatibus soluti, ex illo perenni puteo aquam aeternae vitae effectricem hauriunt: ex illis perpetuo virentibus campis flores suavissimos colligunt, ex quibus qui odores afflantur, eorum nunquam est intermoritura suavitas: Deo serviunt, Deo adhaerent, eius tantum gloriae velificantur, eo fruuntur, quaeque olim plene percepturi sunt gaudia, ea iam nunc mente ac cogitatione praecipiunt. Ergo sive domi sive foris versentur, cum Deo assidue colloquuntur, sive prosperis rerum utantur successibus, eidem ut prosperitatis suae auctori gratias agunt: sive quid eis adversi accidit (quanquam quid eiusmodi viris accidere adversi queat?) sed tamen si quid eis accidit earum rerum, quas vulgus adversas vocat, neque indignantur, neque concidunt animis, sed verbo divino sese solantes, quidquid a Deo immittitur, summi beneficii loco habendum esse ducunt.Vid. adn. ad pag. 9. R. Fr. | Pro Deum immortalem! quid est, si hoc non est, feliciter vivere et in terris vitam coelestium imitari? O vitae Theologia dux! o virtutum omnium parens, vitiorum expultrix, animorum liberatrix! quid sine te non modo nos, sed omnino vita hominum esse potuisset? Tu depravatas impurissimis opinionibus hominum mentes velut de integro
[ 121 ]
interpolasti: tu distractos dissipatosque variis idolorum cultibus homines in unius verae religionis societatem convocasti: tu magistra morum ac disciplinae fuisti: ac veluti sol exoriens nubium caliginem dissipat, veluti sidus, quod Castoris et Pollucis dicitur, exortu suo maris rabiem placat tempestatesque dispellit; ita tu divinitus exorta et tenebras ignorantiae dissipasti, et illo tuo salutari fulgore procellas veterum superstitionum dispulisti: tu nobis velut Helice aut Cynosura quaepiam es, ad quam universus navigationis, id est, vitae nostrae cursus dirigatur: tu ignis ille coelestis es, quem verus ille Prometheus, id est, Christus in terras attulit, sine quo vita constare non potest: tu et vitae tranquillitatem largita nobis es, et mortis terrorem sustulisti. Beatos igitur, qui ad te, tanquam ad portum, confugiunt; beatos, qui se tibi a teneris unguiculis penitus totosque tradunt: miseros contra, qui, ut proci Homerici, ancillarum amoribus irretiti, te, quae omnium artium domina es, negligunt. Tu enim earum rerum scientiam profiteris, quarum plena cognitio aeternam beatitatem, ignoratio aeternum exitium hominibus pollicetur. At vos, viri optimi, quos partim huius praestantissimae disciplinae verticem consecutos, partim illius sacris imbutos atque initiatos videmus, macti, inquam, macti animis, neque vos aut labor deterreat aut voluptates avocent, quo minus in sacratissima illius adyta penetretis. Vobis enim vigiliarum sudorumque vestrorum et magna hic inter homines praemia et infinitis partibus maiora sunt in coelo divinitus constituta. DIXI.
|