Omnes quidem Christianos Principes, Pie Pontifex maxime, credibile est, acepto delati tuis maximis virtutibus honoris amplissimi nuncio, admirabili quadam laetitia perfusos esse: nec eorum fuisse quenquam, quin, sublatis in caelum manibus, omnium rerum moderatori Deo singularibus verbis gratias egerit, quod sacrosancto Cardinalium Collegio eam mentem dedisset, ut te potissimum deligerent, quem in ista dignitatis sede celsissima concordibus suffragiis collocarent. Sed quanto nostri Reges observantia erga Romanam Ecclesiam et insigni atque assiduo defendendae ornandaeque illius studio ceteros ex omni antiquitate superarunt; tanto Francisci II. Regis, te Pontifice declarato, maius quam pro virili parte gaudium fuit. Quare, etsi non dubitabat, quin tu de clarissimo viro, Episcopo Engolismensi, oratore apud te suo, cuius fidem et integritatem tibi plane perspectam esse novit, animum suum erga te et erga hanc orbis terrarum principem Ecclesiam et optime et libentissime cogniturus esses: tamen ut illustriorem etiam et expressiorem significationem voluntatis suae omnibus hominibus daret, iudicavit sibi faciendum esse, ut ad te de suis eo proprie nomine eiusmodi quempiam mitteret, in quo et dignitas inesset ea, quae ad tantum munus obeundum requiritur, et aliae praeterea caussae, propter quas eum tibi unum ex omnibus gratissimum atque acceptissimum fore confideret. Misit igitur clarissimum et nobilissimum equitem, Ioannem Babonem a Burdaesia, eius quem modo nominavi Episcopi fratrem, arcanorum regni et regiorum omnium consiliorum participem, cuius in maximis rebus gerendis virtutem et fidem exploratam habet, quique praeterea pietate et observantia erga hanc Sedem neque fratri neque
[ 149 ]
cuiquam mortalium cedit. Quorum ego amborum permissu, regiae voluntatis hodierno die apud te constitutus interpres, gratulor non tam equidem tibi, Beatissime Pater, quam universae Christianae Reipub. quae pristinum illum splendorem suum, qui, magno bonorum omnium moerore, apud plerasque gentes pravis opinionibus corruptas magis ac magis in singulos dies obsolescebat, brevi se tuo ductu atque auspiciis recuperaturam, non dubitanter sibi de tua praestanti bonitate ac sapientia pollicetur. Summa plane omnia ac prope divina in eo requiruntur, qui clavum in Ecclesiae navi teneat: cuius a nutu pendeant leges: cuius ad pedes Reges ipsi suppliciter se abiiciant: cuius arbitrio pandatur coelum: qui denique supra omne humanae dignitatis fastigium evectus, Dei personam inter homines sustineat. Nam si divinae litterae a quolibet Episcopo tantam integritatem ac virtutis perfectionem exigi volunt, nullus ut in omni eius vita reprehensioni pateat locus; neque gravitatem eius muneris digne a quoquam sustineri posse tradunt, nisi quem pietas, prudentia, iustitia, uno verbo, virtus suis omnibus numeris absoluta commendet: quid in eo, qui omni tempore cum summo imperio tractare gubernacula Ecclesiae debeat, cuius vita ceteris omnibus pro exemplo, voluntas pro lege, vox pro oraculo futura sit, quanto haec omnia requiri maiora et divinitati propiora censemus? Itaque, ut alia, sic hoc quoque sancte ac sapienter institutum est a maioribus, ut quoties de summo Pontifice in demortui locum eligendo ageretur, interea dum ea de re amplissimus Cardinalium ordo deliberaret, nullus intermitteretur dies, quo non omnes et privatim et publice precarentur a Deo, ut eum ipse gregi suo praeficeret, quem dignissimum, quem ad publicam concordiam et tranquillitatem aut constituendam aut conservandam aptissimum, quem denique, quantum humana conditio fert, sui simillimum iudicaret. Quod si eiusmodi Pontificem ulla unquam tempora desiderarunt, nostrorum certe is status est, ut nunquam magis ex istius Sedis auctoritate universi orbis salus pependisse videatur. Non enim Petri navis, ut solebat, placido mari, secundis conspirantium ventorum flatibus impulsa fertur. Horribiles eam procellae et turbinum vis, vel exercitatissimis metuenda rectoribus, agitat: ut, quanquam a naufragio quidem nullum periculum est, non mediocris tamen animos teneat metus, ne tam saeva tempestas multos mortales, novarum opinionum fluctibus involutos, in ea brevia praecipites abripiat, unde postea nec enatare ipsi nec evadere atque emergere alieno auxilio possint. Quo nos omnes divinae bonitati maiores agere gratias convenit, quae, depositis prope iam rebus, certe quidem in summum discrimen adductis et extrema spe pendentibus, eum gubernatorem dedit, quo meliorem et ad haec omnia in melius convertenda accommodatiorem, non dicam reperire, sed ne optare quidem aut etiam cogitando informare poteramus. Iam nunc igitur praecipimus mentibus eius diei laetitiam, quo gentes illae, quae tum fallacibus improborum hominum sermonibus in laqueos erroris inductae, tum fortassis etiam quorumdam e nostris
[ 150 ]
licentiori et dissolutiori vivendi genere offensae, absciderunt se ipsas a corpore Ecclesiae et adversus eam impium ac nefarium bellum susceperunt, mutato consilio ad sanitatem redeant, et erroris sui veniam petentes, deposita omni contumacia, sanctissimis pedibus tuis osculum figant. O praeclarum illum triumphum et cum omnibus, tum iis praecipue, de quibus agetur, optabilem! Non enim tu illos opprimere, sed oppressos erigere; non in servitutem abducere, sed a teterrima servitute in veram libertatem asserere; non perdere, sed servare vis; non eorum sanguinem fundere, sed, ne sanguis Iesu Christi frustra pro eis fusus sit, efficere; non retortis post tergum manibus, collo catenis gravato, ante currum ducere, sed iis ipsis vinculis, quibus impediti tenentur, exsolvere meditaris. Quibus igitur ipsis nisi in eo ut vincantur nulla spes salutis est, credimus usque eo praefractos ac pervicaces fore, ut ad extremum perire per obstinationem animi malint quam cedendo et obsequendo servari? Immo vero certa spes est, cessuram tandem aliquando rationi temeritatem, luci tenebras, mendacium veritati. Quantam ille dies non terris modo, sed caelo ipsi hilaritatem allaturus est? Nam si, cum unus aliquis, qui a recto vivendi tramite deflexerit, in viam redit, innumerabiles illas legiones Angelorum exsultare ac gestire gaudio credimus:Vid. Euangel. Luc. XV. 10. Fr. | quid tandem facturas esse auguramur, cum tot hominum miserabiliter nunc in suam perniciem ruentium millia resipuerint, et unde Satanae instigatione discesserant, eo se Sancti Spiritus afflatu instincta receperint? Age igitur, optime maxime Pontifex: praeripe posteris tuis hane gloriam: et quod aliquando fieri necesse est, id ut te potissimum Pontifice fiat, enitere. Addatur decus hoc annalibus nostris, ut in eis olim legatur, pestilentissimas opiniones, quae quasi contagione quadam paullatim serpentes, per omnes propemodum Christiani nominis provincias pervaserant, auctoritate tua disiectas, dissipatas, exstinctas, exterminatas fuisse. Damnentur votorum suorum per te omnes verae pietatis studiosi, qui multos iam annos nihil ardentius a Deo quam concordiam et harum dissensionum finem efflagitant. Signetur hoc praecipue titulo Pontificatus tuus: ut, si quis quondam non expresso nomine Pium quartum intelligi velit, eum Pontificem dicat, qui affectis et aegrotis Ecclesiae membris tam salubrem medicinam adhibuerit, ut etiam ea, quae desperata videbantur, integra et incolumia conservarit. O nos beatos, cum illa, ut speramus, evenerint! O te Pontificem modis omnibus maximum ac beatissimum! Quae futura est tam barbara aut tam longinqua natio, quo non tam divini beneficii, a te in totum hominum genus collati, fama perveniat? quae tam ingratae litterae, quae de tuis laudibus conticescant? quae tam surda posteritas, quae clamores nostros, admiratione virtutis ac felicitatis tuae excitatos, non exaudiat?
[ 151 ]
Magnam vero tam praeclarae rei et suscipiendae occasionem et ex animi sententia conficiendae spem tibi offerre tempus ipsum videtur. Nam superioribus annis, cum duo Christianorum maximi potentissimique Reges gravi et diuturno bello inter se contenderent; ceterorum autem Principum non fere quisquam esset, qui non ad alterutram partem aut suapte voluntate inclinaret, aut aliqua officii ratione adduceretur, aut etiam necessitate traheretur; cum undique armorum fulgor, strepitus, terror, omnium oculos, aures, animos praestringueret, obtunderet, consternaret; cum quibusdam locis pauciores iam reperirentur, qui fructus ex agris perciperent, quam qui agros ipsos aut sua aut aliena caede quotidie cruentando pinguiores efficerent: eveniebat, ut in illa rerum omnium perturbatione et improbi ac conscelerati homines opinionum suarum venena per omnes populos fidentius atque impunius spargerent, et principes, aliis cogitationibus occupati, ad coërcendam illorum audaciam animum convertere non satis commode possent. Habet in se bellum cum alia mala plurima, tum illud inprimis, quod et male animatis hominibus affert peccandi facultatem et plerumque principibus connivendi necessitatem. At nunc, cum divino numine atroces illi bellorum impetus resederint; cum illa tam diu exoptata pax caelo demissa eorum animos, qui odiis, ut videbantur,In talibus videri plerumque absolute ponitur, neque ad subiectum refertur. Recte tamen et bene se habet, quod h. l. scripsit Muretus. Cic. XVI. ad Fam. ep. 4. Non inhumanus est teque, ut mihi visus est, diligit. Sallust. Cat. cap. 43. pr. Lentulus cum ceteris, qui principes coniurationis erant, paratis, ut videbantur, magnis copiis, constituerant etc. Cf. Xenoph. Anab. I. 10. extr. h)=san d' au(=tai, w(s e)le/gonto, tetraxo/siai a(/macai. Fr. | implacabilibus dissidebant, aeterno, ut speramus, foedere coniunxerit: quis non intelligit fore, ut principes, aliis curis soluti, ad purgandas provincias suas et ad omnes impiorum dogmatumCf. adn. ad pag. 72. R. Fr. | fibras elidendas, omnes radices evellendas atque excidendas toto pectore incumbant? Quod quidem Franciscus, rex Christianissimus, et iam nunc diligentissime facit, et diligentius atque animosius in dies facturum se esse profitetur. Meminit enim, eis se maioribus editum, qui, ut sectas religioni nostrae inimicas exstirparent, ut Christiani nominis fines quam longissime propagarent, ut Apostolicae Sedis auctoritatem sanctam atque inviolatam praestarent, nullam sibi unquam difficultatem pertimescendam, nullum periculum detrectandum, nullam dimicationem refugiendam putarunt. An ille, cum vetera illa Christianae pietatis columina, Childebertos, Martellos, Pipinos, Carlomannos aliosque innumerabiles heroas, haeresium exstinctores, verae fidei assertores, Pontificiae dignitatis vindices ac propugnatores
[ 152 ]
memoria repetat; eorumque se sanguinem ac progeniem esse cogitet, quorum pro Christi doctrina expeditionibus, bellis, victoriis totus terrarum orbis nobilitatus est; et, ut vetera taceantur, cum se Francisco primo prognatum, Errico secundo natum recordetur, duobus post hominum memoriam praestantissimis regibus, quorum utriusque tanta tamque insignia exstiterunt in Ecclesiam promerita: maximo animo maiorum suorum vestigia non persequatur? Ille vero faciet; nec adaequare modo eorum gloriam, verum etiam, si fieri possit, superare conabitur; quique se principem inter Ecclesiae filios locum obtinere intelligat, ut illo se honore dignissimum praestet, omni studio elaborabit. Tu modo, Pater beatissime, pro tua singulari et eximia sapientia, quid ad compescendos tumultus et ad statum Ecclesiae componendum utilissimum sit, statuito. Notum est, maximas saepe et perniciosissimas in Ecclesia dissensiones rite convocato ex omnibus Christianae ditionis partibus Episcoporum Concilio sedatas fuisse. Eodem remedio si tibi nunc quoque aegrotis exulceratisque rebus subveniendum esse videatur: nihil est, quod regi gratius aut optatius possit accidere: neque tibi dubium esse debet, quin ipse omnes vires suas eo collaturus sit, ut quaecunque ab eiusmodi Concilio decreta fuerint, pie inviolateque serventur. Omnino autem, beatissime Pater, quaecunque obedientia ab optimo et obsequentissimo filio praestari potest, eam tibi rex summa fide summaque constantia praestiturus est, idque se semper facturum esse, per hos clarissimos et ornatissimos viros, oratores suos, sanctissime pollicetur. Tu vicissim perge, ut facis, et regem ipsum et universum Galliae regnum paterna caritate complecti. Multae sunt caussae, quae te, ut id facias, excitare debent. Primum ipsa muneris amplissimi, quod te Deus in terris sustinere voluit, ratio: deinde ardentissimum illud studium, quod semper usque a Clodovaeo viguit in regibus nostris, adiuvandi Romanam Ecclesiam: ut, quoties ita tempora tulerunt, se regnumque suum in apertum discrimen obiicere maluerint quam Ecclesiae laboranti deesse. Qua ex re illud assecuti sunt, ut et ipsis et eorum posteris primus inter Ecclesiae filios locus, nemine dissentiente, tribuatur. Valere etiam apud te debet illa nominis sanguinisque coniunctio, quae inter te et lectissimam omnique laude ac praedicatione dignissimam feminam, Catharinam, regis matrem, intercedit. Nam cum ei neque quidquam unquam optatius fuerit, ut tu ipse omnium optime nosti, quam ut te tertium e gente sua summum Pontificem videret; neque maiorem laetitiam attulerit, quam cum intellexit, se id, quod tantopere optaverat, consecutam: aequum est, tanto illius erga te studio parem a te voluntatem referri. Possemus et alia eodem
[ 153 ]
pertinentia proferre, nisi ea iam mutuae inter te et regem voluntatis testimonia utrinque data essent, quae neminem dubitare patiuntur, quin et ipse tibi dicto audiens futurus sit et tu eum paterna benevolentia prosecuturus.
Haec habuimus, beatissime Pater, quae tibi Francisci II. Christianissimi regis nomine exponeremus. Nunc, cum idem Scotiae regnum obtineat, una ipse cum Maria uxore, a qua illud dotis nomine accepit, omnes tibi eius et opes et copias deferunt, seque omnibus in rebus auctoritati tuae libentissime obtemperaturos omnemque tibi, quae a filiis debetur, obedientiam praestituros pollicentur. Nos, ne rursus orationem a capite accersere necesse sit, quaecunque de Galliae regno diximus, eadem ut de Scotiae quoque reguo dicta esse existimes, obsecramus. DIXI.
|