Si quis est, qui scire cupiat, Beatissime Pater, quanto gaudio perfusus sit Alfonsus II. Ferrariae Dux, posteaquam te in summum istum et caelo proximum dignitatis atque amplitudinis gradum communi patrum omnium voluntate ac iudicio sublatum esse cognovit: is, si orationem meam cogitatione sua subsequi, quasque ille gaudendi caussas habuit, earum unaquaeque quantum ponderis ac momenti habeat, diligenter expendere voluerit, simul et id, quod cupit, intelliget, et mihi, si forte illius gaudii magnitudinem verbis exaequare non potuero, ignoscendum potius quam succensendum putabit. Nam cum ea dicendo tractanda sunt, quae nullo verborum genere satis exprimi possunt, acris et intelligentis aestimatoris est, non dicentis imbecillitatem accusare, sed eo ipso potius argumento uti, ut id, quod agitur, singulare quiddam et eximium esse iudicet, quod ad id exprimendum nulla potuerit satis vehemens atque illustris oratio reperiri. Alfonsus autem secundus ut insignem quandam laetitiam perciperet ex eo, quod sapientiae tuae summa totius Ecclesiae gubernatio delata esset, cum iisdem illis caussis adductus est, quae ceteros quoque principes Christianos admirabili ob eam rem voluptate cumularunt, tum aliis etiam quibusdam ad se proprie pertinentibus, quae in communi omnium gaudio gaudium ipsius maius et insignius reddunt. Ac primum quidem gratissimum ei atque optatissimum accidit, illi potissimum summam rerum concreditam esse, qui per omne anteactae vitae spatium talem se praestitisset, ut tanquam perfectum et absolutum antiquae illius innocentiae et integritatis exemplum omnium praedicatione commendaretur. Quis enim per illum, cuius tu locum in
[ 193 ]
terris obtines, rerum omnium praepotentem Deum, multos iam annos ad istam sanctissimam sedem provectus est, te uno iis omnibus virtutibus, quas bonum et omni ex parte absolutum principem habere decet, ornatior? Qui cum intelligeres, animum humanum duabus praecipue rebus perfici et ad illud, ex quo ductus est, divinitatis exemplar proxime accedere, cognitione primum et intelligentia earum rerum, quae dignae sunt, in quibus studium collocetur; deinde procurandis hominum commodis iisque actionibus suscipiendis, ex quibus quam maximus fructus ad quam plurimos perveniret: iam inde a principio ita vitam instituisti tuam, ut perpetuo ad eos, quos dixi, fines omnia retulisse, neque unquam ullum temporis punctum mentis aciem ab eis deflexisse videaris. Itaque totum illud adolescentiae tempus, cui et communi hominum consuetudine et quadam prope ipsius naturae tacita lege maior quaedam licentia tribui ac permitti solet, a te non in remissionibus animi neque in eis voluptatibus, quibus aetas illa plerumque etiam sine reprehensione capitur, positum, sed in assidua praestantium doctrina virorum consuetudine diligentissimaque cum omnium honestarum artium, tum earum praecipue, quae populorum rectoribus necessariae sunt, pervestigatione consumptum est. Neque vero te ab eo, quod tibi proposueras, curriculo aut deterrere postea laboris asperitas aut avocare voluptatum blandimenta potuerunt. Qui semel ad solidam et immortalem gloriam recto itinere contendere penitus imbibisses, omnia tibi, dum eo, quo institueras, pervenires, contemnenda et pro nihilo putanda esse duxisti. Nimirum illam tu virtutis pulcritudinem, quam Plato, si cerneretur, mirabiles sui amores excitaturam esse dicebat, non corporeis,Vid. adn. pag. 40. R. Fr. | sub quos illa non cadit, sed iis qui, si nulla cupiditatum nubes opposita est, multo perspicatius et acutius cernunt, animi oculis videras: eiusque desiderio incensus, nisi adepta ea, vitam ipsam tibi acerbam atque insuavem fore statuebas. Igitur cum Patavii primum, deinde Bononiae, defixus in praestantissimarum artium studio, primam aetatis partem exegisses, iisque adolescens egregie navatae in studiis operae insignibus atque ornamentis affectus esses, quae amplissima in eis civitatibus tribui solent: indicasti tibi iam esse ex domestico illo et umbratili vitae genere, quod ad illud usque tempus, flagrantissimam illam cognitionis et doctrinae sitim explere cupiens, necessario colueras, in solem, quod dicitur, et in pulverem prodeundum; tempus esse, ut praeclara illa semina, quae diligenter subacto ac praeparato animo colueras, omni ratione foveras, alueras, auxeras,
[ 194 ]
efferrent tandem ipsa se, et fructus exspectatione dignos hominum generi afferrent. Nec enim te fugiebat, omnem cognitionem, quam nulla consequeretur actio, mancam quodammodo et inchoatam esse; qui se ita studiis abdidissent, ut nihil ex eis ad utilitatem publicam protulissent, eos nunquam magnopere commendatos, saepe etiam reprehensos ac vituperatos fuisse. Quapropter in patriam reversus, ut, quae te prima urbs nascentem gremio et sinu suo exceperat, eadem quoque primos perciperet industriae tuae fructus, non tantum magnas controversias, inter principes civitatis ortas, cum illi te communi consensu iudicem sumpsissent, sapientissime diremisti, verum etiam sedatis gravibus illis inter Franciscum Sfortiam, Mediolani Ducem, et Ioannem Iacobum Medicem fratrem tuum discordiis, pacem, pacem, inquam, qua nihil optabilius est, nihil salutarius, civibus tuis insperantibus reddidisti. O felix et auspicatum principium! O praeclare positum rudimentum! Quid non bonorum ab eo sperare poterant cives, qui primum virtutis suae specimen pace et privatim et publice componenda dedisset? Sed videlicet illa tanta virtus maiorem aliquem campum, in quo excurreret, maius theatrum, in quo spectaretur, requirebat. Roma te, Roma urbium princeps iam tunc ad se vocabat, et sub cuius olim imperio beata futura erat, eius praesentis virtutem tanto ante gustare ac cognoscere cupiebat. Romam igitur venisti, ubi virtutis tuae tam multa tamque luculenta testimonia et pace et bello dedisti, ut Paulus III. P. M. quem et omnes confitentur et res ipsa loquitur cum in ceteris rebus rara quadam et exquisita prudentia, tum miro in pernoscendis hominum ingeniis acumine et acerrimo in ponderandis cuiusque meritis iudicio praeditum fuisse, cum in plurimis maximi momenti negotiis prudentiam, fidem, magnitudinem animi tuam expertus esset; primum quidem te Epidaurio Archiepiscopatu cohonestaverit, deinde vero absentem reipublicae caussa in augustissimum et sanctissimum Cardinalium Collegium adsciverit. Hic ego, si, quod poëtae solent, idem nobis quoque facere liceret, Nestoreum mihi aliquod aut Ulixeum eloquentiae flamen optarem: ut quemadmodum una cum honoris amplificatione, tua semper virtus accrevit, ita mea quoque in explicatione laudum tuarum quasi per gradus attolleretur et se ipsa grandior ac sublimior fieret oratio. Vix enim fas videtur de raris inusitatisque rebus dicentem usitato et quotidiano genere sermonis uti. Sed in hac conscientia tenuitatis meae una me cogitatio sublevat, quod apud eos me dicere intelligo,
[ 195 ]
qui rerum a te divinitus gestarum non testes modo ac spectatores, sed existimatores etiam et exornatores fuerunt. Nam quo die tot amplissimi et illustrissimi Cardinales, non inconsulto aliquo et subito animorum impetu, sed post accuratam in Conclavi aliquot mensium deliberationem, ad deferendam tibi summam in Ecclesia potestatem consenserunt, eodem die apertissimum iudicium de perspecta sibi et explorata tua omnis generis praestanti et eximia virtute fecerunt. Quare non est mirandum, si, te tali Pontifice creato, Alfonsus II. Ferrariae Dux, qui studium quoddam incredibile erga hanc sacrosanetam Sedem a maioribus suis quasi hereditarium accepit, tanto ea ex re gaudio affectus est, quantum neque mea neque cuiusquam oratione exprimi potest. Nam ad eas laetitiae caussas, quae communes ipsi sunt cum ceteris omnibus Christianis principibus, non parvi quoque ponderis aliae accedunt. Primum quod, Ecclesiae cliens cum sit, omnes opes ac facultates suas huius sacrosanctae Sedis auctoritate nixas et fundatas esse non ignorat: ut etiam hoc nomine impendio magis omnibus, quae ad eius dignitatem pertinent, affici debere videatur. Deinde, qui et patrem habuerit amplitudinis tuae studiosissimum, et ipse non paterni magis imperii quam illius in te observantiae hereditatem creverit, sciatque praeterea e suis omnibus neminem esse cuiusque ordinis, qui non eodem plane animo sit semperque fuerit, quique honori tuo ex animo atque ex illa summa voluntate non faverit: cui dubium est, quin is, facta ad gloriam tuam ca, quae maxima fieri potuit, accessione, incredibilem quandam ex eo hauserit voluptatem? Postremo, qui sese haud ita pridem cum illustrissimo Principe Cosmo Florentinorum et Senensium Duce, gentili tuo, ducta in matrimonium illius filia, affinitate devinxerit; cur non immortaliter gaudeat, qua ex gente ipse uxorem acceperit, ex eadem, qui universam Ecclesiam cum summo imperio regeret, exstitisse? Ille vero statim accepto nuncio sese in viam dedisset, neque ullam moram interponendam putasset, quin praesens tibi gratularetur, pedibusque tuis suppliciter advolutus in tua potestate esse se ac semper fore ostenderet, nisi prius perculsis et afflictis necopinata patris sui, optimi ac praestantissimi principis, morte, suorum animis aliquid consolationis adhibendum esse duxisset. Quam quidem excusationem partim inevitabili necessitate, partim naturali pietate subnixam, a te, beatissime Pater, aequo animo acceptum iri confidit: quodque multo antea, si licuisset, facturus erat, ad pedes tuos prostratus,
[ 196 ]
te patrem ac dominum agnoscit, tibi se suaque omnia in fidem et clientelam tradit, et ut una cum sententia verborum quoque formulam apud maiores hac in re usitatam retineamus, debitam tibi obedientiam praestat; seque semper non ad fortunas modo suas, verum ad sanguinem quoque et vitam pro huius sanctissimae Sedis dignitate profundendam paratissimum fore, omni asseveratione confirmat. DIXI.
|