Quod felix faustumque sit tibi, beatissime Pater, vobis, Patres amplissimi, nobisque omnibus et universae reipublicae Christianae, exorientis anni primus hic nobis illuxit dies. Quo die optare ac precari mutuo solebant veteres, ut sibi annare, perennare feliciter liceret; Cf. Macrob. Saturnal. I. 12. Fr. | seduloque operam dabant, ut dira et tristia et feralia ne nominarent quidem, sed bona tantum verba dicerent; iurgiis utique omnibus abstinerent; laeta inter se omnia et amica loquerentur. Quo nos aequius est, coniunctis et vocibus et animis tibi, beatissime Pater, cuius vita tanto opere bonis omnibus optabilis est, cuius salute magna ex parte tranquillitas orbis terrarum continetur, cuius ex hilaritate publica hilaritas pendet, non hunc modo, sed secuturos etiam annos faustos ac felices precari, et omni ope conari, ut ea tantum loquamur, quibus Christianas mentes hilarari par est: dira autem et tristia, id est ea, quae Deo displicere novimus, neque loquamur neque cogitemus. Ac mihi quidem huius anni principio plura etiam solito concurrere videntur, propter quae nobis hic dies augustior et religionis ac sanctimoniae plenior esse debeat. Idem primus anni dies est et dies Dominicus, id est primus omnium dierum; natalis caeli, terrae, Angelorum; natalis ipsius temporis; quo die populus Israëliticus maris rubri transitu a Pharaonis servitute liberatus, nostrae a servitute peccati per baptismum liberationis typus fuit; quo die primum manna e caelo defluxit; quo die verum manna natus est Christus; quo die in vitam effractis mortis repagulis rediit; quo Spiritus sanctus caelo demissus beatissimum illum coetum divina luce collustravit, inflammavit, corroboravit.
[ 304 ]
Agedum igitur, precati prius eundem illum Spiritum, ut mihi dicenti et vobis audientibus adesse dignetur, de mysterio Circumcisionis dominicae, quae nobis ex Euangelio paullo ante recitata est, pauca quidem, sed Deo dante animis profutura meditemur. Tribus autem capitibus mea concludetur oratio. Primum enim dicam de institutione circumcisionis: secundo, cur Christus voluerit circumcidi: postremo, quid nobis attulerit circumcisio Christi, et quem ex ea fructum capere debeamus. Omnes ritus externi, quos populo Hebraeo, quem prae ceteris diligebat, observandos Deus ipse praescripserat, eorum, quae adveniente Christo expleta sunt, figuram quandam ac praesignificationem continebant. Quöniam enim populus ille durae ac rigidae cervicis erat; neque facile capiebat nisi ea, quae corporeis oculis videret quaeque contrectaret: iccirco ei Deus proponebat crassa quaedam et corporalia,Cf. adn. pag. 40. R. Nolten. Lex. Antibarb. pag. 886. De seq. spiritualia cf. id. pag. 732. Fr. | ut eum facilius ad spiritualia intelligenda quasi manu duceret. Huius generis fuit et circumcisio: quam Abrahamo, foedus cum eo statuens et in ipsius semine omnes gentes benedictum iri pollicitus, in carne fieri imperavit Deus, ut illi iam tunc eminus ostenderet futuram, cum ille desideratus gentibus advenisset, perfectam animorum ac mentium circumcisionem. Cuius perfectionem ut symbolice exprimeret, octavum illi diem praestituit: quo numero in scripturis divinis absolutio ac perfectio significari solet. Lapideum etiam cultrum ad eam adhiberi voluit: ut ostenderet, perfectam circumcisionem fore in lapide, in illo, inquam, lapide angulari, qui summis ima connectit, qui facit utraque unum; in illa petra, ad quam beati sunt qui allidunt parvulos suos; ex qua fluit mel, quo saturatur populus Dei; ex qua perpetuo erumpunt aquae salientes in vitam aeternam. Carnis igitur circumcisio, ut praeclare scribit Ambrosius, mysticum quoddam praeceptum fuit castimoniae et coërcendarum ac refrenandarum cupiditatum. Ideoque in ea corporis parte iussa est fieri, in qua praecipue libidinis impuritas effervescere videtur. Sed non est inusitatum, ex parte totum intelligi: ut cum caput pro homine dicimus; ut cum ex oculorum aut genarum pulcritudine totius corporis pulcritudinem intelligi volumus. Sic igitur et Deus unam modo corporis partem circumcidi iussit: cum tamen vellet, inania omnia et supervacanea et immoderata resecari. Et hoc est, quod Abrahamo imperavit, ut circumcideret non se modo et filium, sed et vernas et eos, quos pretio comparasset. Vernae sunt sensus nostri; vernae sunt facultates animi; vernae sunt affectiones quaedam omnibus nobis ingenitae: domi enim nasci videntur. Haec igitur omnia circumcidenda
[ 305 ]
sunt. Circumcidit oculos suos, qui avertit eos, ne videant vanitatem. Circumcidit os suum, qui diligenter cavet, ne in eo inveniatur dolus. Circumcidit aures suas, qui sepit eas spinis, ne voces improborum audiant. Circumcidit ingenium suum, qui sapit ad sobrietatem refugitque ita scrutari maiestatem, ut opprimatur a gloria. Circumcidit memoriam suam, qui bona fide obliviscitur iniuriarum. Circumciderat pater Abraham naturalem erga liberos caritatem, cum filium sibi carissimum immolare, mandante Deo, parabat. Circumcidit amorem vitae, qui odit animam suam in hoc mundo, ut eam in futuro lucretur. Sed et pretio empta, id est, labore et studio parta, opes, honores, potentiam, eruditionis ac doctrinae copiam, talia omnia qui non circumciderit, eius anima morietur. Dixi breviter de institutione circumcisionis. Sequitur ut dicam, cur Christus circumcidi voluerit: quem constat et supra legem fuisse et circumcisione nihil eguisse. Aperi nobis, Christe, caussas eorum, quae caussa nostraCf. adn. pag. 172. R. Fr. | pertulisti. Venerat Christus non ut everteret legem, sed ut impleret; factus erat sub lege, ut eos, qui sub lege erant, liberaret. Sua igitur voluntate subditus legi, ea, quae legis erant, implere omnia voluit. Voluit etiam, ut qui omnia provideret ac prospiceret, iam tunc confutare errorem illorum, qui negaturi erant, corpus ipsius vere corpus fuisse. Certe enim circumcidi et sanguinem fundere nisi verum corpus non poterat. Cupidus igitur salutis nostrae purissimi illius sanguinis, quem pro nobis in cruce fusurus venerat, iam tunc tener puerulus guttas aliquot sparsit. Sic cum e mortuis surrexisset, palpandum se ac contrectandum Thomae dedit, ne cui unquam locum ullum relinqueret de corporis sui veritate dubitandi. Sed et nos exemplo suo obedientiam et submissionem animi docere voluit; ut cum eum, qui legibus omnibus superior erat, legi tamen paruisse videremus, tanto promptius ac libentius colla suavissimo ipsius iugo submitteremus. Sic ab Iohanne citra ullam necessitatem in aqua baptizari voluit, ut nos in aqua et Spiritu sancto baptizaremur; sic beatissimam Virginem, matrem suam, purificari, qua tamen nihil unquam purius fuit; sic agno paschali et azymis cum Apostolis vesci, ut nos ipso, qui verus agnus, verus panis azymus est, vesceremur. Explevit denique legitima omnia, ut nos explendorum illorum necessitate soluti ac liberati, quae vetustis patribus in figura obtigerant, eorum veritate frueremur. Quamvis igitur Petrus, quo facilius Iudaeos ad Christi fidem alliceret, circumcisionem toleravit ad tempus; quamvis Paulus, qui omnia factus est omnibus, ut omnes Christo lucrifaceret,Tertullian. Praescr. 24. Fr. | eadem de caussa Timotheum circumcidisse legitur, quod lacte ali oportebat eos, qui solidi cibi nondum capaces erant: nos tamen
[ 306 ]
hodie veritate patefacta ac definita, carnis quidem circumcisionem non tantum ut mortuam omittamus, sed ut mortiferam refugiamus, ne impletam a Christo legem negare et alibi quam in ipso spem salutis collocare videamur: sed pro illa vetere figura veram mentium et animorum circumcisionem amplectamur; omnem inanitatem, omnem fastum, omnem libidinem, omnia denique vitia a nobis circumcidamus, resecemus, amputemus. Vere de carnis circumcisione ab Apostolo dictum est: si circumcidamini, Christus vobis non prodest quidquam.Epist. ad Gal. V. 2. e)a\n perite/mnhsqe, Xristo\s u(ma=s ou)de\n w)felh/sei. Fr. | Vere hoc quoque de circumcisione cordis dici potest: nisi circumcidamur, Christum nobis nihil profuturum. Christe Iesu, qui hodierno die caussa nostra circumcisus es, fac ut nos quoque tua caussa circumcidamur: evelle ex cordibus nostris omnes radices vitiorum: elide fibras omnes cupiditatum: extingue omnia nequitiae semina: perseca gladio verbi tui quicquid in nobis redundat: ure igne Spiritus sancti spinas illas, quae in nobis perpetuo succrescentes tui seminis profectum impediunt: ut expediti pondere inutilium sarcinarum, tua vestigia facilius et alacrius persequamur. Tu vero, beatissime Pater, quem merito alterum Abraham vocare possumus, pater multarum gentium, pater neophytorum, quos tam multos te Pontifice Christo renascentes videmus, pater Graecorum, qui reiectis erroribus gentis suae in spem reliquorum convertendorum tua liberalitate educantur, pater Germanorum, pater Britannorum, quibus miseris, pro fide Christi vexatis, patria pro carcere ac carnificina, Roma pro patria ac domicilio est, pater pupillorum, pater viduarum, pater omnium Christo haerere cupientium, quinuper in ista viridi ac vegeta senectute, tot repente fusis purpureis floribus, ver media hyeme renovasti et ad coronam, qua sacrosanctum caput tuum cingitur, tot longe lateque lucentes gemmas addidisti: ingredere, ut facis, bonae spei plenus feliciter in hunc annum: multiplicenter dies tui: reflorescat caro tua: renovetur, ut aquilae, iuventus tua, ut cum una nobiscum tu novus Abraham tot annos, quot vetus ille vixit, exegeris, ab illo, qui hodie circumcisus est, Abrahami secundum carnem filio, in regnum promissionis, filiis ab aeterno praeparatum, eveharis. Amen, Amen, Domine Iesu, qui cum Patre et Spiritu sancto unus Deus vivis et regnas per innumerabiles myriadas saeculorum.
[ 307 ]
|