Gratus quidem ac iucundus tibi esse debet, beatissime Pater, eorum omnium legatorum adventus, qui huc a Christianissimis
[ 286 ]
Principibus mittuntur: tum ut tibi summum in terris honorem gratulentur; tum multo magis, ut se Christo ac tibi, ut par est, obedire, manere in officio, perstare in fide, et vires et copias suas ad apostolicae Sedis defensionem semper promptas ac paratas et esse et fore profiteantur. Num et ex illa ipsa divinitus tibi delata dignitate maiorem a te capi iucunditatis fructum necesse est, cum ea ceteros quoque laetari perspicis: neque tibi, qui communis Christianorum omnium Pater es, ulla ex re verius ac solidius gaudium obiici potest, quam cum filios dignitatis tuae studiosos, auctoritati tuae deditos, praeceptis ac monitis tuis obtemperandi cupidos videas. Sed tamen omnibus saeculis ea Gallorum Regum in Pontificem max. asperrimis ac difficillimis temporibus promerita fuerunt, ut multis nominibus eorum et studium atque obsequium praecipua quadam caritate complectendum, et legati aequissimis animis audiendi, et dicta factaque omnia singulari quadam paternae voluntatis propensione in optimam partem accipienda videantur. Quoties enim in hoc amplissimo nobilissimoque consessu Reges Galliae nominantur, toties in omnium animis memoria renovatur et officiorum, quae illi longe plurima longeque maxima in hanc sanctam Sedem contulerunt, et honorum, quos ab ea vicissim eximios pro sua in eam eximia pietate retulerunt. Si quis autem rex unquam fuit, qui propter virtutis ac rerum gestarum magnitudinem exquisitissimis honoribus afficiendus esset: cum se iam nunc in ipso adolescentiae flore Henricus III. Galliae et Poloniae Rex praebuit, nihil ut de eo tam honorifice dici possit, quin id iam pridem virtus ipsius in omni genere spectata superarit. Quo te libentius accepturum esse confidimus eam fidem, venerationem, obedientiam, quam talis tantusque Rex hodierno die per clarissimum et omni laude cumulatissimum virum, Ludovicum Castanaeum Rupipozaeum, Equitem ordinis regii, Oratorem ad te suum, tibi, beatissime Pater, et Sedi apostolicae praestat. Cuius enim Regis nomen a summo Ecclesiae pastore et gubernatore audiri libentius debet quam eius, qui cum hereditario iure principem inter Christianos reges locum maiorum suorum virtute partum obtineat, ita per eorum vestigia graditur, ut quantum ab eis omnibus splendoris accepit, tantumdem ipse unus facile afferat universis? qui cum adhuc adolescentulus ac prope puer esset, ita saepe, ita fortiter, ita feliciter adversus hostes Ecclesiae dimicavit, ut eorum astus consilio eluserit, temeritatem virtute
[ 287 ]
domuerit, pertinaciam constantia fregerit. Quam saepe eo sibi per hostiles cuneos omnia ferro pervia faciente, ex hostium ipsorum tantae tamque praematurae virtutis admiratione defixorum manibus tela irrita ceciderunt? Quam saepe cominus ab eis petitus, ita mirabiliter servatus est, ut Deus ipse sua manu ictus in eum directos depellere et telis ac tormentis vim nocendi adimere videretur? At ille laudis et gloriae cupidus, vitae ac sanguinis prodigus, Dei memor, immemor sui, in victoria salutem, in virtute victoriam, in vita ob talem caussam in omne discrimen exponendaCf. adn. pag. 104. R. Fr. | virtutem positam iudicabat. Itaque cum generosissimi adolescentis non iam praelia, sed victoriae ac triumphi numerarentur, iamque totum terrarum orbem tam inusitatae tamque inauditae virtutis fama peragrasset: fortissima ac bellicosissima Polonorum gens eum sibi regem concordibus suffragiis adoptavit. Quo ille nuntio abstractus ab ingentibus ac paene ad exitum perductis liberandae ac purgandae Galliae coeptis, in regnum virtuti suae ultro delatum proficiscens, quacunque iter fecit, omnes et principes et populos sui amore et admiratione complevit. Vix dum novi et a se expetiti regis suavitatem Polonia gustaverat, cum secuta Caroli IX. Regis acerba et perpetuis lacrymis prosequenda mors, res in Gallia componi coeptas, maioribus denuo procellis involvens, totius regni statum in ultimum discrimen adduxit. Celeriter igitur e Polonia periclitantis et regem suum implorantis patriae voce revocatus, cum easdem illas dissensiones, quae Galliae regnum prope subverterant, non modo non sedatas aut mitigatas, sed auctas etiam ac corroboratas offendisset; corruptos ac depravatos ob bellorum longitudinem mores; multorum animos, etiam ex iis, qui se Catholicos esse profitebantur, studio partium infectos; plena omnia licentiae, plena rapinarum, plena scelerum, plena hostium et externorum et domesticorum: eadem tamen, qua semper fuerat, animi praesentia ac magnitudine, tuo etiam, beatissime Pater, et consilio et auxilio fretus, bellum repetiit ac redintegravit: diuque viris equisque, ut dicitur, tentavit efficere, ut vi et armis perdomita contumacium et regni perturbatorum superbia, pax et quies tandem aliquando fessae tot calamitatibus Galliae redderetur. Sed ut animadvertit, nihil ea ratione, quam tam diu tenuerat, profici ac potius et regno et religioni vehementer offici, quae iam multis in Galliae locis labasceret, a plerisque etiam penitus exularet; interea uri ac vastari
[ 288 ]
stari agros, oppida diripi, omnia itinera latronum ac praedatorum cohortibus obsideri, regni vires quotidianis caedibus ac stragibus enervari, opes immensis sumptibus exhauriri, innumerabilem vim teterrimorum facinorum in utroque exercitu quotidie perpetrari, extremam cladem ac perniciem imminere, nisi mature subveniretur: aliud sibi consilium necessario capiendum iudicavit. Optimus ac mitissimus Princeps, qui sanare vellet suos, non perdere, idem fecit quod prudentes medici solent: qui cum ustionibus, sectionibus, inedia, detractione sanguinis non morbum, sed aegrotum ipsum confici ac profligari vident, ad aliam curandi rationem confugiunt; et fomentis ac remediis mollioribus et victu paullo copiosioriThomas. ed. copiosiore. Fr. | indulgentes, malunt aegrotum cum aliqua parte morbi alere, quam utrumque simul e medio tollere. Maluit igitur et ipse in tanto tamque manifesto interitus periculo ei parti suorum, quae adhuc superesset, ignoscere, quam committere, ut brevi ne superessent quidem, quibus ignosceret. Cumque cogitaret, illum ipsum rerum omnium praepotentem Deum multa tolerare, quae non probet; ipse quoque in tantis angustiis multa, a quibus animo et voluntate longissime abhorret, interea tamen sibi toleranda esse statuit, dum aliquid melius eveniret. Certe enim, beatissime Pater, fretus ea spe, quam in Deo primum, deinde ex omnibus mortalibus in te potissimum collocavit, melius aliquando fore confidit. Multa oratione conficiuntur, quae ferro nunquam confici possunt. Saepe quos severitas frangere non potuerat, clementia inflexit. Equi adversus frenum contumaces interdum sessore habenas remittente consistunt. Multi qui terrore et malo domari non possunt, indulgentia et facilitate mitescunt. Pugnabitur adversus eos, qui a nobis dissident, precibus adsiduis et privatim et publice ad Deum fusis.Vid. adn. pag. 210. R. Fr. | Piorum et eruditorum concionatorum vox, praecipuum instrumentum Dei ad inserendam in animis hominum fidem, quae in plerisque Galliae partibus armis oppressa conticuerat, libere iam toto regno audietur. Licebit impia et pestifera dogmata rationibus et argumentis confutare ac redarguere, vera ac salutaria confirmare et constituere. Catholicae religionis usus et exercitatio, quae multis ex locis indignissime sublata et expulsa erat, restituetur ac renovabitur. Dabitur a nostris opera, ut vitae ac morum suorum exemplo ad bonas partes alliciant et ad sanitatem perducant eos, quos armorum vis magis ac magis usque adhuc effrenavit. Rex ipse una cum
[ 289 ]
fratre, forti ac strenuo ac Catholicae religionis studiosissimo principe, concordibus ac consociatis animis enixe omnia facient, quae ad errores ex animis suorum evellendos accommodata esse arbitrabuntur. Catharina Regum mater, summa prudentia et consilio praedita mulier et liberorum amans ultra consuetum matribus modum, cuius e sinu pax haec prodiit, cuius praecipue opera et laboribus conflata et conciliata est, omne ingenium, quo plurimum valet, omnemque auctoritatem suam conferet ad filios in fraterna concordia perpetuo continendos et ad populos eiusdem religionis communione devinciendos. Rex quidem ipse, quod maximi momenti est, non tam nomine quam re et animo et tota vivendi ratione Christianissimus, vitam sibi potius eripi patietur quam fidem, neque unquam degenerabit a maiorum suorum nota testataque virtute: et quam tibi, beatissime Pater, ac Sedi apostolicae vere atque ex animo obedientiam praestat, eam se constantissime praestiturum usque ad extremum spiritum pollicetur. DIXI.
[ 290 ]
|