Constitueram hodie, nulla, ut Gaius noster loquitur, praefatione facta, ad tractationem earum rerum, quas hoc anno docere institui, accedere: idque et vobis utilius et mihi convenientius fore arbitrabar: nisi me amici quidam, quorum et iudicio et auctoritati plurimum tribuo, de fixa iam statutaque sententia deductum, sibi potius quam mihi hac in re morem gerere coëgissent. Neque tamen eis plane adsensus sum; sed, ut Homericus Iuppiter,
Iliad. XVI. 250.
tw=| d) e(/teron me\n e)/dwke path/r, e(/teron d) a)ne/neusen. Fr.
| partem eius quod petebant concessi, partem negavi. Nam quod a me contendebant, ne statim in ea, quae huius artis propria sunt, ingrederer, sed hoc anniversarii laboris quasi vestibulum populari aliqua et magis ad omnium sensus accommodata disputatione exornarem, in eo non gravate ipsorum voluntati acquievi: quod auctores erant, ut aliquod mihi undecunque argumentum sumerem, quamlibet remotum et alienum ab eo quod ageretur, populare modo et plausibile et in quo ostentare vim ac copiam dicendi liceret, id ut ipsos a me obtinere sinerem, ipse a me non potui obtinere. Vix ista faciebam adolescens, cum et omnes vias perveniendi ad aliquam eloquentiae famam studiose conquirerem, et iis in artibus exercerer, quas qui tractant, in eis haec non ferri modo, sed et requiri solent. Hac vero aetate et hac qualicunque hominum opinione de me, et hoc suscepto munere, quod ab omni vanitate longissime abesse debet, si puerorum aut sophistarum in morem de comenda ac pingenda oratione sollicitus sim, et sine ulla necessitate eas mihi ad dicendum materias deligam, in quibus belle ac commode aliquid dicere posse videar: ineptis fortasse gratum faciam, quos semper fucata et inania omnia magis quam vera et solida delectant; gravium certe ac cordatorum
[ 237 ]
hominum non effugiam iustam ac meritam reprehensionem. Obsequamur igitur amicorum petitioni; sed ita, ut ne obliviscamur, quid deceat. Explicaturus sum eam partem Digestorum, in qua de iudiciis disseritur. Sed prius dicam nonnulla de ipso munere iudicandi, quantum in eo sit auctoritatis, quantum ponderis et momenti ad totius reipub. felicitatem; tum, qualem esse eum oporteat, qui ei muneri recte et pro dignitate praefuturus sit; quae in iudicando servanda, quaeque fugienda videantur: quae omnia a nostris quidem partim modice attinguntur, partim ut certa et indubitata ponuntur: a Philosophis autem, unde nostra fluxerunt, accurate ac copiose pertractari solent. Dicam autem non oratorio more, sed hoc nostro scholastico et umbratili et sedato, non ad permovendos animos, sed ad docendos, non ad faciendos clamores, sed ad silentium potius et attentionem obtinendam idoneo. Ita me duas res confecturum esse confido, ut et amicorum petitioni, si minus plene, at certe aliqua ex parte satisfiat, et hoc quamvis ex alia arte accersitum disputationum mearum caput cum cetero corpore satis apte ac concinne cohaerere videatur. Tanta igitur est, ut hinc potissimum exordiar, in omni civitate eorum, qui iudiciis praesunt, auctoritas, ut ex eis potissimum reip. felicitas aut infelicitas pendeat. Etenim vere dixerunt veteres, legem esse animam civitatis, et perinde felicem aut infelicem evadere unamquamque civitatem, ut bonis malisve legibus temperata est. Utor hic legis nomine magis ad populi consuetudinem quam ad veritatem: (scio enim, si qua mala lex sit, eam ne legis quidem nomine dignam esse. Sed si tantum positum est in legibus; legum autem ipsarum nullus est usus, nisi sint qui eas exsequantur ac custodiant; et legum ministri ac custodes magistratus, unde eos nomophylacasCf. Cic. de Legg. III. 20. et Oeconom. ex Xenoph. § . 12. (Vol. IV. P. 2. pag. 475. ed. Orell.) Fr. | Plato vocat; magistratuum porro praecipua vis in exercendis iudiciis cernitur: constare opinor, qualia in civitate iudicia sint, talem esse totius civitatis statum. Imo vero ea prima fuit antiquissimis temporibus caussa congregandarum civitatum: ut essent, qui vim coërcerent, tenuiores a potentiorum iniuriis defenderent, suum cuique tribuerent, iuris aequabilitatem inter omnes pro portione tuerentur. Hanc originem creandorum regum fuisse, quod vetustissimum in terris imperii nomen est, Herodotus et ab eo mutuatus CiceroII. de Off. cap. 12. pr. ubi vid. Beier. Fr. | tradunt.
[ 238 ]
Itaque reges ipsi antiquitus iudicabant, ut Minos, cuius singularis iustitia iudicem eum, veterum opinione, etiam apud inferos fecit; ut Tenes, cultus apud Tenedios pro Deo,Cf. Cic. in Verr. Iib. I. cap. 19. § . 49. Fr. | quem cum securi insulam ex se dictam obambulare solitum tradunt eaque percutere, quos, caussa discussa,Vid. Ruhnken. Praefat. pag. IX. ed. Lugd. Fr. | iniuriam fecisse cognosset; ut Philippus Macedo, quem etiam patienter tulisse accepimus, obiurgatum ab anicula, cui audiendae sibi esse otium negaverat: cum illa retulisset, ne regnaret igitur, si audiendis ac diiudicandis caussis vacare nollet.Plutarch. Apophth. ed. Rsk. Vol. VI. pag. 682. Fr. | Et perdiu, qui Hebraeorum populo summo cum imperio praeerant, non reges, sed iudices vocabantur: ut intelligamus nihil esse tam regium quam iudicare. Sive enim privata iudicia inspiciamus, vere ait Cicero, omnes omnium pecunias positas esse in potestate eorum qui iudicant: sive publica, omnium civium non fortunae modo, sed dignitas, existimatio, salus, eorum, qui iudicia publica exercent, fidei religionique commissa est. Sapientissimus homo Democritus duabus rebus rempub. contineri dicebat, poena et praemio: earum autem rerum utraque in eorum manu est, qui munus sustinent iudicandi. Magna igitur adhibenda cautio est in iudicibus deligendis: eorumque et singularis quaedam prudentia et spectata probitas esse debet: ne si, aut errore ducti aut cupiditate abrepti, permissa sibi potestate secus quam decet utantur, ipsa civitatis fundamenta subvertant. Ac veteres quidem illi paucissimis verbis iudicis officium concludebant, cum ita dicerent: legem esse mutum iudicem, iudicem autem legem loquentem. A bono enim iudice ita prorsus omnia iudicari oportet, ut lex ipsa, si loqui posset, iudicaret: atque ita legem et iudicem inter se conspirare, ut sit lex quasi anima iudicis, iudex quasi vox legis. Et quemadmodum Aristoteles ait, legem esse mentem cupiditatis expertem, ita optandum esset, ut eiusmodi iudices reperirentur, qui, omni cupiditate spoliati, mente tantum ac ratione in disceptandis controversiis uterentur. Sed talia optare licet, sperare non licet. Nimis enim verum est, quod in quodam cantico posuit Simonides, perdifficile reperiri hominem tetra/gwnon a)/neu yo/gou.Vid. Gaisf. Poet. min. Graec. Vol. III. pag. 193. ed. Lips. Fr. | Huic incommodo sapientissimi quique veterum
[ 239 ]
quaecunque potuerunt remedia compararunt. Inter quos Aristoteles censuit, in bene instituta civitate omnia, quoad eius fieri posset, legibus comprehendenda ac definienda; quam paucissima autem in potestate atque arbitrio iudicum relinquenda. Cuius rei tres ab eo sane graves caussae adferuntur. Una, quod multo maior numerus necessarius estVid. adn. pag. 144. R. Fr. | iudicum quam eorum qui leges ferant. Facilius autem est paucos bonos et prudentes viros reperire quam multos. Altera, quod longius tempus datur legem aliquam laturis quam de certo aliquo negotio ac controversia cognituris. In maiori autem temporis diuturnitate maior est penitus pervidendi veri facultas. Tertia, quae omnium potentissima est, quod leges et in futurum prospiciunt, et universe ac generatim feruntur, ut neque gratiae neque odio locus esse possit. At iudicia et de praesentibus negotiis et de certis personis exercentur: ut et gratia et odio et invidia et miseratione et ratione proprii alicuius commodi aut incommodi facillime abduci a vero iudicis animus queat. In iudicibus autem deligendis illud praecipue observandum est, ut boni viri eligantur: in quo veteres ita diligentes fuerunt, ut saepe in libris nostris viri boni nomine non alius quam iudex intelligatur. Et Horatius narrat patrem suum, cum sibi virtutis et officii praecepta traderet, laudandarum actionum exempla ex iudicibus potissimum sumere solitum esse. Sic me, inquit,Satir. I. 4. 120. sqq. Fr. |
Formabat puerum dictis: et sive iubebat,
Ut facerem quid: Habes auctorem, quo facias hoc:
Unum ex iudicibus selectis obiiciebal.
Et alibi cum viri boni quasdam quasi notas enumerando percenseret, hanc inter praecipuas ponit:
Quo multae magnaeque secantur iudice lites.
Ac videte, quantopere veteres illi Romani eos qui res iudicabant, ab omni improbitatis suspicione puros esse voluerint. Notationi atque animadversioni censoriae non tribuebant auctoritatem rei iudicatae: neque si quis a censoribus senatu motus esset, propterea ei aditum ad honores denegabant. Quin imo quosdam a censoribus e senatu eiectos, ipsos postea censores fuisse legimus. Sed tamen, ut omnis etiam levissima suspicio abesset a iudicum moribus, lege Iulia repetundarum, qui senatu moti
[ 240 ]
essent, iudices non poterant dari. Aetas etiam in iudicibus consideranda est: neque enim idonei sunt adolescentes ad tantum munus sustinendum. Cuius rei tres fere caussae adferri solent. Una, quod de moribus adolescentum nihil adhuc certo sciri potest. Mutantur enim, ut ait Horatius, in horas. Et improbum quidem esse aliquem ut cognoscas, vel unus dies sufficit, ut ait Theognis: at diu vixerit oportet, de cuius probitate certum iudicium fiat. Altera, quod in iuvenibus magnae et vehementes sunt animi commotiones, quas illi saepius quam rationem sequuntur. Postrema, quod longus rerum usus in iudice requiritur, qui cadere in adolescentem non potest. Ou) ne/on, ait Plato libro tertio de Repub. a)lla\ ge/ronta dei= to\n a)gaqo\n krith\n ei)=nai. Neque vero quilibet senex ad iudicandum aptus est. Non enim ut prudentia necessario aetatem requirit: ita aetas necessario prudentiam adfert. Sed is demum, cui anteactae vitae cursus et integritatis et prudentiae opinionem comparavit. Observabatur et illud antiquitus, ne egeni et exhausti homines facile ad iudicandum admitterentur. Cum enim plerique a Theognidis sententia non abhorreant et paupertatem omni ratione fugiendam putent:vs. 533. sq. ed. Welcker. Fr. | verendum videbatur, ne saepe tales iudices non tam rationem muneris sui quam magnitudinem munerum alienorum considerarent; neve libentius in numorum quam in argumentorum quae utrimque adferrentur ponderibus expendendis occuparentur, et utrius gravior esset manus, eius caussam quoque meliorem videri pronunciarent. Atque ob eam caussam iudices non tantum ex moribus et ex aetate, sed etiam ex censu legebantur: quod Romanis alicubi obiicit Tertullianus. Cumque iurisiurandi religio maximum et sanctissimum fidei vinculum merito apud omnes existimetur: iudicaturi prius iurabant, se ex legum praescripto iudicaturos: cuius rei frequens apud Demosthenem et alios mentio est. Ne vero legum verbis callide et subdole interpretandis ab earum sententia et voluntate discederent, addebant, th=| gnw/mh| th=| dikaiota/th|, ut apud Demosthenem,Aristocrat. § . 96. pag. Rsk. 652. Boeot. § . 40. pag. Rsk. 1006. Fr. | aut quod idem valet, th=| a)ri/sth|, ut apud Aristotelem in Rhetoricis et apud Iulium Pollucem libro octavo relatum est: quo significabant, se ita leges interpretaturos, ut rationi et aequitati maxime consentaneum videretur. Quin etiam, ut maiore divini numinis metu perfunderentur, iudicabant in loco sacro. Quamvis enim Deus omnibus locis praesens est, eiusque, ut ait Aratus, omnia plena sunt: in consecratis tamen locis magis omnes nescio quo modo illius praesentia commovemur. Atque
[ 241 ]
hane consuetudinem antiquissimam fuisse, Homerus ostendit, qui iudices in Achillis clypeo sculptos et senes fuisse ait et in sedilibus lapideis sacro in loco consedisse: oi( de\ ge/rontes, inquit,
Summa autem in eo adhibenda diligentia est, ut tollantur omnes occasiones, quae possunt efficere aliquem animi motum, quo iudex abducatur a vero. Nam quod de amore ait Theocritus, pulcra ei videri, quae pulcra non sunt, idem absolute de toto talium commotionum genere dici potest: prout quisque affectus est, ita res eis alias atque alias videri. Arquatis, ait Varro,Vid. Non. Marcell. pag. 35. ed. Lips. (Hahn.) Fr. | et veternosis omnia lutea videntur; febricitantibus amara, quae dulcia: aliter omnibus de rebus ebrii, aliter sobrii iudicant. Idem putandum est evenire iis omnibus, quorum animus aut amore aut odio aut ira aut invidentia aut denique aliquo pa/qei occupatus est. Docent Philosophi, si sensus de rebus sibi obiectis vere iudicaturus sit, oportere ipsum sentiendi instrumentum, quod illi ai)sqhth/rion vocant, a)/poion, id est, omni qualitate, earum saltem de quibus iudicandum est, vacuum esse. Sic et iudicis animum in sola veritate defixum ab omni perturbatione purum ac liberum esse oportet. Male verum examinat omnis Corruptus iudex: ait Horatius. Quoniam ergo nemo, ut omnia moliatur, exsuere ac deponere insitum atque ingeneratum omnibus sui amorem potest; ideo veteres neminem rei suae idoneum iudicem esse voluerunt: quod et apud iuris nostri auctores saepe legitur, et ante eos ab Aristotele et in Ehicis et in Politicis dictum erat. Ne de filii quidem negotio idoneus iudex est pater. Amat enim eum ut partem sui. Et quamvis reperiuntur patres quidam, qui de filiis severissime iudicarunt, ut in externa historia Zaleucus, in Romana Brutus, Manlius, alii:Cf. Valer. Max. V. 5. ext. 3. et V. 8. | usitatius tamen est, patres in filiorum peccatis connivere. Sed hac de re alio loco plura dicentur. Corrumpuntur iudices etiam donis: et ea caussa fuit, cur iis legibus, quae de pecuniis repetundis latae sunt, punirentur, qui ob rem iudicandam pecuniam accepissent. Narrat Plutarchus,Tom. VII. Rsk. pag. 398. sq. Fr. | Thebis olim positas in publico fuisse iudicum statuas, easque sine manibus: quod indicio esset, nihil eos a quoquam accipere debere; eius autem, qui iudicio praesideret, etiam sine oculis: quod ipso personarum adspectu iudices interdum a recto abduci
[ 242 ]
arbitrarentur. Antonius certe apud CiceronemII. de Orat. 47. § . 195. cf. in Verr. lib. V. 1. § . 3. Fr. | gloriatur, M'. Aquillium, in manifesto repetundarum crimine, hoc potissimum a se artificio liberatum, cum eum moestum ac sordidatum produxisset, tunicamque eius a pectore discidisset, et cicatrices adversorum vulnerum, quae ille pro repub. acceperat, ostendisset. Ita iudices, quem absentem forte damnassent, eum, adspectu ipsius commoti, liberarunt.Cf. Quinctilian. II. 15. 7. Fr. | Eodem artificio multis ante annis usus erat Hyperides, qui, ut narrat Athenaeus,
Deipnosoph. XIII. pag. 590. cf. Quinctilian. II. 15. 9. De nomine Hyperides cf. quae adnotavi ad Ruhnk. histor. crit. orat. Graec. pag. 35. quibus ex Phot. Bibl. Cod. 266. pag. 495. Bekk. adde hos versus:
ei)/per i)/shn gnw/mh| r(w/mhn (Yperei/dhs ei)=xen, ou)/ pot) a)\n (Ellh/nwn h)=rcen )/Arhs Makedw/n. Fr.
| cum Phryne, meretrix pulcerrima, rei capitalis argueretur atque ita teneretur, ut argumentis purgari non posset, cum multa pro ea dixisset, ad postremum statuit eam in conspectu iudicum, et pectus eius papillasque nudavit: qui adspectus tantum potuit, ut, quam omnium sententiis damnatum iri opinio erat, omnium suffragiis absoluta discesserit. Ex quo institutum est, ut Ariopagitae noctu iudicarent: cuius rei praeter ceteros auctor est Lucianus.Hermotim. 64. Vol. IV. pag. 84. sq. ed. Bipont. Fr. | Sed et quo iudicia integriora et incorruptiora essent, nomina ipsa eorum, de quibus ageretur, in Ariopago reticeri solita, quidam tradiderunt, ut, nulla prorsus personarum ratione habita, de rebus tantum ipsis iudicaretur. Multum etiam in iudiciis pervertendis potest eloquentia: neque prorsus mentiebantur veteres illi magistri, qui se docere prolitebantur, quo modo caussa inferior, dicendo superior fieri posset.Cic. Brut. 8. § . 30. Graeci: to\n h(/ttw lo/gon krei/ttw poiei=n. Cf. Spald. ad Quinctil. II. 16. 3. Fr. | Cui enim nota non sunt verba Ciceronis in caussa Cluentiana, obiectas a se iudicibus tenebras gloriantis? Ideoque rectum erat illud eorundem Ariopagitarum institutum, apud quos oratores praeconis voce nihil verborum extra rem facere et neque prooemiis uti neque epilogis iubebantur.Vid. Meurs. Areopag. cap. 7. in Gronov. Thesaur. Vol. V. pag. 2093. sq. Fr. | Sapienter quoque Anastasius et alii posteriores Imperatores constituerunt, ne cuiquam administratio patriae suae sine speciali iussu Principis permitteretur. Arbitrati enim sunt id, quod est, unumquemque necessario in patria sua multis
[ 243 ]
cognationibus, adfinitatibus, necessitudinibus implicatum teneri: iisque omnibus rebus iudiciorum religionem ac severitatem impediri. Eodem pertinebant permissae antiquo more alternae iudicum reiectiones: ut e iudiciis omnis omnino suspicio inclinati ac propendentis in alterutram partem animi tolleretur. Neminem, ait Cicero pro Cluentio, voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam, sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset. Expediret etiam, in eos iudices, qui se corrumpi sivissent, gravissimas poenas constitui; ut fecisse Cambysen ait Herodotus,V. 25. cf. Valer. Max. VI. 3. ext. 3. Fr. | qui, utinam non singulari, sed in omnem posteritatem duraturo exemplo, supra iniusti iudicis corium in lora dissectum, eius filium ac successorem sedere iussit, ut eum a paternae improbitatis imitatione paterni supplicii memoria revocaret. Omnino autem iudieibus tria in animo perpetuo habenda esse arbitror: unum, ut cogitent, quemadmodum ipsi de aliis iudicant, ita de se non alios tantum homines, sed ipsum Deum iudicaturum: alterum, ne prius sententiam ferant, quam diligentissime utriusque partis iura cognoverint. Merito laudatur a Platone illud Hesiodi:
Mhde\ di/khn dika/oh|s, pri\n a)mfoi=n mu=qon a)kou/sh|s. Vol. XI. Bip. pag. 222. Vid. Gaisf. Poet. min. Graec. Vol. III. pag. 253. ed. Lips. Fr. |
Et elegans est illud Philippi, ut opinor, Macedonis, qui cum altera aure occlusa accusatorem audiret, interrogatus, cur id faceret, dixit, se eam servare integram reo. Postremum illud est, debere quidem iudicem plane medium esse: ideo enim mesi/tai, ut ait Aristoteles, Eth. Nicom. V. 7. kai\ zhtou=si dikasth\n me/son, kai\ kalou=sin e)/nioi mesidi/ous, w(s e)a\n tou= me/sou tu/xwsi, tou= dikai/ou teuco/menoi. me/son a)/ra ti to\ di/kaion, ei)/per kai\ o( dikasth/s. cf. Polit. V. 6. a)/rxonti mesidi/w|. De v. mesi/ths vid. Schleusner. Lex. N. T. Fr. | vocantur: sed tamen, si in alterutram partem inclinandum sit, ut Circe dicebat minus periculi esse, si navis ad Scyllam potius paullum inclinaret, quam si ad Charybdim:Homer. Od. XII. 108. sqq. Fr. | ita in hominibus puniendis minus mali esse in clementia ac lenitate quam in saevitia et acerbitate. Nam etsi laudata est apud veteres praetoris cuiusdamL. Cassii. Vid. Valer. Max. III. 7. 9. Fr. | severitas, cuius tribunal scopulum reorum vocabant: multo tamen maiorem laudem haberet illa vox Neronis, si ex animo prolata esset, aut si ipse in eadem mansuetudine perstitisset; qui subscripturus sententiae capitis in quendam, Utinam, inquit, nunquam didicissem litteras. Et M. Antonini illud praecipue commendatur, quod poenas legibus definitas semper usque ad aliquem modum mitigabat.
[ 244 ]
Pleni sunt libri nostri talium sententiarum: Benignius interpretandae sunt leges, quo voluntas earum conservetur. et: Interpretatione molliendae sunt poenae potius quam exasperandae. Non possum hoc loco praeterire dictum quoddam vetustissimi oratoris Antiphontis: Ei) de/oi ti a(martei=n, to\ a)di/kws a)polu=sai o(siw)teron h)\ to\ a)di/kws a)pole/sai. to\ me\n ga\r a(ma/rthma/ e)sti, to\ de\ a)di/kws a)poktei=nai a)se/bhma.Peri\ tou= (Hrw/dou fo/nou § . 91. Bekk. (pag. 140. Steph.) kai\ mh\n ei) de/oi a(martei=n e)pi/ tw|, a\di/kws a)polu=sai o(siw/teron a)\n h)=| tou= mh\ dikai/ws a)pole/sai: to\ me\n ga\r mo/non a(ma/rthma/ e)sti, to\ de\ e(/teron kai\ a)se/bhma. Fr. | Cuius sententiae similem quandam ex libris nostris suo loco proferemus. Dixi de auctoritate et officio iudicum, non quaecunque poteram, (neque enim id aut res postulabat aut tempus patiebatur,) sed ea tamen, quae dixi, neque aliena neque inutilia fuisse confido. Quid praestiterim, vos ipsi iudices eritis. Si quis erit, qui me contendat debuisse statim ad ea, quae iuris civilis propria erant, accedere: ab eo peto, ne mihi veniam neget, quod ego amicis rem non magni momenti petentibus negare non potuerim; neve sit ita difficilis creditor, ut in crastinum exspectare nolit: cum praesertim ipsi Iurisconsulti sub eo, quem expiicaturi sumus, titulo tradant, in mora modici temporis non magnum damnum inesse censeri. DIXI.
[ 245 ]
|