De Seneca nihil hoc loco constitui dicere: nam si vituperatores illius confutare vellem, necessario mihi ducenda essent praecipua argumenta e scriptis ipsius, ut ostenderem, eum et doctrinae copia et scribendi elegantia longe multumque omnibus obtrectatoribus suis praestitisse. Nunc cum apud eos disseram, quibus Senecae scripta nota non sunt: (quotus enim quisque vestrum ante hunc diem ea non dicam evolvit aut legit, sed inspexit aut attigit?) puto me commodius esse facturum, si prius hunc libellum, mole quidem ut videtis exiguum, sed et orationis ornamentis et argumenti gravitate ut sentietis eximium, vobis proposuero, ac deinde permisero, ut ex eo Senecam tanquam ex ungui, ut dicitur, leonem aestimantes, de ipsius sapientia et eloquentia arbitratu vestro iudicetis. Urbane Ulixes apud Euripidem in Cyclope, cum Sileno vinum venditurus esset, ita eum alloquitur:
Vin' tu prius gustare quid vini feram?
cui Silenus:
Ita convenit: nam gustus emptorem vocat.
Eurip. Cycl. 149.
)Od. bou/lei se geu/sw prw=ton a)/kraton me/qu; Seil. di/kaion: h( ga\r geu=ma th\n w)nh\n kalei=. Fr.
|
[ 312 ]
Ego quoque, eum vobis hunc scriptorem non quidem vendere, sed certe commendare, atque ut apud vos in pretio sit, efficere cupiam, debere videor eum vobis prius quasi gustandum dare. Hoc tantum a vobis peto, ne quid huc praeiudicatae opinionis adferatis, neve permoveamini stultis ac temere iactis vocibus quorundam, qui quae non intelligunt, vituperant. Tribuite hoc mihi, ut me non quidem valde intelligentem et idoneum, sed tamen non multo deteriorem, quam isti sunt, harum rerum iudicem existimetis. Qui cum et, ex quo huic muneri praepositus sum, nihil antiquius habuerim, quam ut vos, quantum in me est, omni liberali doctrina excolam atque augeam; et multorum annorum laboribus ac vigiliis hoc consecutus sim, ut non in vulgus modo, sed apud ipsos principes civitatis non omnino malus eloquentiae existimator habear: non debeo videri aut tam iniquus, ut obstare profectui vestro, aut tam stultus, ut existimationi meae nocere de industria velim. Sed haec quidem hactenus. Iam enim quod huius libri argumentum sit explicare decrevi. Vos, quaeso, excitate atque expergefacite animos vestros, quaeque de rebus omnium maximis ac gravissimis dicere ingredior, ea ut penitus percipiatis, operam date. Veteres illi, quorum animi densissimis errorum tenebris involuti ea, quae nobis divinitus affulsit, aeternae veritatis luce caruerunt, cum verum Deum ignorarent, in varias sententias distrahebantur, et ut nullo firmo ac stabili fundamento subnixi et commenta opinionum sequentes, huc illuc, tanquam incertis acti tempestatibus, fluctuabant. Interdum itaque cum in caelum oculos sustulerant, et illam admirabilem innumerabilium stellarum sine ulla erratione decurrentium varietatem notaverant, facile intelligebant, praepotens aliquod numen esse oportere, immensum, infinitum, aeternum, quod illi tantae moli praesideret, a quo haec rerum universitas et a principio constituta esset, et eius consilio ac voluntate regeretur. Rursus autem cum eorum, quae infra lunae orbem sunt, inconstantiam ac mutabilitatem viderent, nihil in eis inesse certum, nihil perpetuum, nihil constans: eo prolabebantur impietatis, ut partim ex omnibus rebus divinam providentiam tollerent, partim supera quidem ac caelestia mente ac consilio regi, haec autem inferiora sine ullo rectore incertis fortunae casibus agitari existimarent. Sed cum et dierum ac noctium vicissitudinem, et quadripertitam anni temporum varietatem, et certa tum dierum tum
[ 313 ]
noctium et incrementa et decessiones, et omnia humanis usibus servientia viderent, haerebant attoniti, ut qui perspicerent, tantum et tam sapienter institutum ordinem nisi a Deo esse non posse. Conturbabantur tamen cum aliis argumentis, tum hoc praecipue, quod in rebus humanis multa viderent secus evenire, quam ipsi divinae sapientiae ac bonitati convenire existimarent. Etenim ita statuebant; si humanarum rerum procurationem haberet Deus, fore, ut bonis ac piis et iustitiae cultoribus bene esset, malis, impiis et iniustis male. Nunc autem contra videbant, optimos quosque plerumque premi paupertate, cum multi improbi divitiis abundarent; ignominiam, exilium, orbitatem, morbos, tormenta, cruciatus proprium quodammodo bonorum virorum patrimonium esse: cum interea multi omnibus flagitiis cooperti in summis deliciis viverent, et in omnibus negotiis suis secundissima fortuna uterentur. Ergo alii fortunam accusabant ut iniquam et iniustam, quae quasi dedita opera improbis mater, bonis noverca esset; alii ut caecam et temerariam, quae nunc bonos, nunc malos nullo discrimine aut extolleret aut deprimeret; idemque dicebant de Pluto, quem divitiarum Deum esse fingebant: et ut fit in erroribus, desultoria quadam levitate in contrarias sententias ferebantur. Nam ubi quid bonis bene evenerat, aut ubi improbus aliquis et diu divina patientia abusus poenas dederat, tum Deum et esse et humana curare clamabant. Estis io superi, ait Statius, cum convaluisset a periculoso morbo vir eximiae probitatis Rutilius Gallicus. At contra, ubi quid contigerat contra quam aequum esse censerent, Deos aut nullos esse aut crudeles et iniustos esse dicebant:
Mortuus erat alicuius amicus, quem ipse diutius vivere cupiisset. Negabat Deos esse: id enim ab eorum iustitia alienum videri. Itaque in morte Tibulli Ovidius:
Apud Senecam Iason, cum Medeam occisis filiis evolantem videret,
[ 314 ]
Neque ulla tam levis aut ridicula caussa erat, quae non ad suscipiendam impietatem satis idonea videretur. Reliquerat amicam amator. Nulli Dii erant. Propertius:
Cupidum et libidinosum adolescentem impudica muliercula fefellerat. Nutabat male de Diis fundata opinio. Ovidius:
Esse Deos credamne? fidem iurata fefellit:
Et manet in solito qui fuit ore decor.
Valde scilicet id Diis curandum fuit. Apud Virgilium, amisso immatura morte filio,
Ecce tibi alter: quia serpentes una cum pelle senium exuere dicuntur, Deos crudeles vocat, quod non idem beneficium formosis tribuerint:
Crudeles Divi, serpens novus exuit annos.
Formae non ullam fata dedere moram. Tibull. I. 4. 35. sq. Fr. |
At illa quidem levia et a poëtis fortasse per iocum dicta; etsi tales ioci nullo modo ferendi videntur. Serio quidem loqui videtur apud Aristophanem Chremylus, qui se, cum pius ac iustus esset, et male tamen rem gereret gravique paupertate premeretur, ac videret interea alios sacrilegos, calumniatores, improbos divitiis abundare, profectum esse dicit ad Apollinem, ut ex eo sciscitaretur, quae eius rei caussa esset: multoque magis ille in vetere tragoedia:Eurip. fragm. dub. XL. Matthiae. |
Tolmw= kateipei=n, mh/ pot) ou)k ei)si\ qeoi/;
Kakoi\ ga\r eu)tuxou=ntes e)kplh/ttousi/ me.
Et eodem argumento delusi, ut ait Iuvenalis,
Sunt, qui in fortunae iam casibus omnia ponant,
Et mundum nullo credant rectore moveri,
Natura volvente vices et lucis et anni.
Gravissime autem dubitationem ea de re suam expressit optimus aevi sui poëta Claudianus:
[ 315 ]
Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem,
Curarent Superi terras, an nullus inesset
Rector, et incerto fluerent mortalia casu.
Nam cum dispositi quaesissem foedera mundi,
Praescriptosque mari fines annique meatus,
Et lucis noctisque vices: tunc omnia rebar
Consilio firmata Dei, qui lege moveri
Sidera, qui fruges diverso tempore nasci,
Qui variam Phoeben alieno iusserit igne
Compleri solemque suo: porrexerit undis
Littora, tellurem medio libraverit axe.
Sed cum res hominum tanta caligine volvi
Aspicerem, laetosque diu florere nocentes
Vexarique pios: rursus labefacta cadebat
Relligio; caussaeque viam non sponte sequebar
Alterius, vacuo quae currere semina motu
Affirmat, magnumque novas per inane figuras
Fortuna, non arte regi; quae numina sensu
Ambiguo vel nulla putat vel nescia veri.
Abstulit hunc tandem Rufini poena tumultum,
Absolvitque Deos.
Multo autem nervosius ac vehementius apud Ciceronem Cotta in tertio de natura Deorum, Telamon, inquit, uno versu totum conficit, utrum Dii homines negligant:
Nam si curent, bene bonis sit, male malis: quod nunc abest. Debebant illi quidem omnes bonos efficere, si quidem hominum generi consulebant; sin id minus, bonis certe consulere debebant. Cur igitur duos Scipiones fortissimos et optimos viros in Hispania Poenus oppressit? cur Maximus extulit filium consularem? cur Marcellum Annibal interemit? cur Paulum Cannae sustulerunt? cur Poenorum crudelitati Reguli corpus est praebitum? cur Africanum domestici parietes non texerunt? Sed haec vetera et alia permulta: propiora videamus. Cur avunculus meus, vir innocentissimus, in exilio est? cur sodalis meus interfectus domi suae Drusus? cur temperantiae prudentiaeque specimen ante simulacrum Vestae Pontifex Maximus est Q. Scaevola trucidatus? cur etiam ante tot civitatis principes a Cinna interempti? cur omnium perfidiosissimus C. Marius Q. Catulum praestantissima dignitate virum mori potuit iubere? Dies deficiat, si velim numerare, quibus bonis male evenerit: nec minus, si commemorem, quibus improbis optime. Cur enim Marius tam feliciter septimum Consul domi suae senex est mortuus? cur omnium crudelissimus tam diu Cinna regnavit? At dedit poenas. Prohiberi melius fuit, impedirique, ne tot summos viros interficeret, quam ipsum aliquando poenas
[ 316 ]
dare. et paullo infra: Anaxarchum Democriteum a Cyprio tyranno excarnificatum legimus: Zenonem Eleatem in tormentis necatum. Quid dicam de Socrate? cuius morti illacrymari soleo Platonem legens. Videsne igitur, Deorum iudicio, si viderent res humanas, discrimen esse sublatum? Diogenes quidem Cynicus dicere solebat, Harpalum, qui temporibus illis praedo felix habebatur, contra Deos testimonium dicere, quod in illa fortuna tam diu viveret. Piget plura recitare: est enim ipse Ciceronis liber in manibus. Seneca igitur cum et ab ea disciplina esset, quae omnia maxima minima divino consilio gubernari statuit, et ei, quem unice diligebat, Lucilio idem persuasisset: quia tamen scrupulus in Lucilii animo aliquis residebat ex eo, quod perspicere non poterat, cur Deus optimos quosque tot acerbitatibus vexari sineret, eius rei caussas ad eum misso hoc commentariolo tractandas explicandasque suscepit. Unde constat, veram illius inscriptionem non esse eam, quae vulgo recepta est, quam ego tamen, ne omnia novare dicerer, retinui, De providentia; sed, Quare bonis viris multa mala accidant, cum sit providentia. ut constat ex Lactantio in lib. de ira Dei: Div. Institutt. V. de Iustit. cap. 22. § . 11. Fr. | cuius verba huc pertinentia in eis notis, quas vestra caussa ad huius libri finem addidi, reperietis. Quod sit huius libri argumentum, videtis: quod mihi quidem ita pulcrum et cognitu dignum videtur, ut iniuriam quodammodo vobis facturus videar, si tam male de vobis existimem, ut vos pluribus verbis ad eius tractationem et cognitionem excitandos putem. Mihi credite: qui me attente audient, perficiam cum Deo volente, ut et gravissimam ac pulcerrimam quaestionem tractatam divinitus a Seneca et a me ipsum Senecam non negligenter tractatum esse fateantur. Operae pretium facturus videor, si antequam ad expendenda Senecae dicta veniam, exponam vobis, quid super ea ipsa quaestione, quae hoc libello continetur, homines eruditissimi iidemque sanctissimi senserint. Nam si ut vasa eum odorem, quo primum imbuta sunt, ita animi quas primas opiniones combiberunt, constantissime servant: diligenter nobis videndum est, ut in gravibus et seriis rebus statim a principio videamus quid verissimum sit, idque animo conceptum ac comprehensum perpetuo retineamus. Ioannes igitur Chrysostomus, qui singularem vitae sanctitatem admirabili quadam et doctrinae abundantia et dicendi facultate cumularet, cum dixisset, multis absurdum quodammodo videri, quod Deus pios viros, quosque ipse apertissimis signis sibi carissimos esse declarat, plerumque tamen omni genere acerbitatum agitari vexarique patiatur, undecim caussas adfert, cur ita fieri expediat: quas singulas non modo exponere, sed etiam breviter illustrare ac confirmare decrevi.Io. Chrysostomi opp. ex ed. Ducaei, Francof. 1698. fol. Tom. IV. pag. 159. sqq. Matthiae. |
[ 317 ]
Prima igitur est, ne, qui res magnas ac praeclaras gerunt, propterea inflentur ac superbiant, sed summittant animos, memores imbecillitatis suae. Confirmatur hoc testimonio Davidis et Pauli, quorum ille bono sibi fuisse ait, quod a Deo depressus castigatusque sit, seque ex eo magis illius iustitiam perspicere; hic autem, cum usque ad tertium caelum raptus esset eaque vidisset, quae vix homini in hac vita videre fas est, ne propterea sibi placeret neve insolesceret, additum sibi esse ait angelum Satanae, a quo quasi colaphis caederetur.II. ad Corinth. cap. 12. 7. de Davide cf. Psalm. 119. vs. 71. Fr. | Haec igitur prima caussa est. Altera, ne ceteri mortales in errorem trahantur et de praestantibus viris, non ut de hominibus, sed ut de Diis quibusdam existiment: a cuius erroris periculo liberantur, cum illos magnos et egregios viros multa perpeti vident, quae illos non Deos, sed homines esse declarant. Nam si qui multa bella gesserant, multas urbes expugnaverant, multa hominum millia occiderant, antiquitus in Deorum numerum stulta vulgi opinione referebantur: quid putatis eventurum fuisse iis, qui verbo, qui nutu, qui contactu, qui umbra sua fugabant morbos, claudis incessum, surdis auditum, caecis usum oculorum restituebant, mortuos in vitam revocabant, nisi vulgus hominum eos ipsos, per quos tam multa admirabilia opera edebantur, esurire, sitire, algere, aegrotare, caedi, mutilari eiusdemque generis alia innumerabilia quotidie subire ac perferre vidisset? Sic quoque quamvis vociferarentur, nihil eorum sua virtute fieri, Christum esse, qui per doctrinae suae praecones ea perficeret, vix tamen impedire poterant, ne sibi divini honores haberentur. Ad Paulum quidem et ad Barnabam Lystrenses aliquando etiam tauros coronatos adduxerant, quos eis tamquam Diis immolare cupiebant, nisi id ipsi summa vi prohibuissent. Tertia caussa est, ut potestas Dei tanto magis elucescat, qui per homines imbecilles, morbis obnoxios, egentes, carceribus et ergastulis clausos, vinculis et compedibus impeditos, catenis onustos ea faciat, quorum magnitudinem ceteri omnes obstupescant. Itaque Paulus ipse cum fessus malis quodam tempore petiisset a Deo, ut a se tantas illas et tam multas acerbitates amoveret, responsum hoc tulit: Satis tibi sit, quod mihi carus acceptusque es. Quo enim tu infirmior es et pluribus difficultatibus conflictaris, eo magis perspicitur potestas mea.II. ad Corinth. cap. 12. 9. )Arkei= soi h( xa/ris mou: h( ga\r du/nami/s mou e)n a)sqenei/a| teleiou=tai. Fr. | Quarta est, quod, si bonis viris omnia prospere succederent, si
[ 318 ]
divitiis abundarent, si colerentur ac suspicerentur a ceteris, si nunquam aegrotarent, nunquam dolerent, nullum incommodum sentirent, fortassis existimaret vulgus, eos pietatem colere non suapte sponte, sed illa quasi mercede allectos et invitatos. Nunc cum eos non egestas, non ignominia, non cruciatus corporis, non tyrannorum saevitia, non mortis metus a Dei cultu et a vera pietate possit abducere, manifesto constat, honestatem ac virtutem et Deum inprimis ipsum ab eis propter se, non propter ullam mercedem amari. Non gratis te colit Iob, dicebat Deo perpetuus ille humani generis hostis; tu enim eum cumulasti opibus, auxisti liberis, perpetua denique vitae prosperitate prosecutus es. At Deus, Tu vero, inquit, domos eius inflamma, messes combure, pecora interfice, liberos eneca, totum ipsius corpus arbitratu tuo lacera ac lania; nullus restet novis ulceribus locus; iaceat in sterquilinio, cui prius somnum capere licebat in purpura; ne sit quidem quo se abstergeat, sed testa manantem ex ulceribus saniem abradat: ut liquido constet, eum mei gratuitum, non mercenarium esse cultorem. Eadem aequitate animi homo sanctissimus tulit adversa, qua et prospera exceperat. Quinta, ut homines tanto certius atque exploratius habeant, non omnia morte terminari, sed superesse aliam vitam, in qua et praemium tribuatur iustis, et ab improbis ac consceleratis poena exigatur. Nam si ne homines quidem usque eo iniusti reperiuntur, ut eos, quos caussa sua multa perpessos vident, sine praemio abire patiantur, quanto minus id de Deo aut cogitare aut suspicari possumus? Cum igitur multos plerumque videamus homines optimos et innocentissimos, quantum quidem hominis natura fert, in hac vita nunquam interquiescere ac respirare a molestiis, sed perpetua quadam calamitatum serie usque ad extremum spiritum premi: cogitemus necesse est, aut, quod natura ipsa abhorret ac refugit, Deum iniustum esse, aut post hanc vitam sua esse hominum generi praemia, pro suis cuique actionibus, divinitus constituta. Si spes nostra, ait Paulus,I. ad Corinth. XV. 19. Fr. | iisdem quibus haec vita terminis ac finibus circumscripta teneretur, nihil nobis infelicius foret. Sexta, ut nos quoque, si quando tale aliquid nobis eveniat, patienter feramus, neque despondeamus animum, aut statim propterea Deo invisos esse nos arbitremur: cum iis quoque, qui Deo carissimi et acceptissimi erant, aut eadem aut graviora contigisse videamus. Septima, ne ullus tergiversationi locus sit, si quis nos ad illorum praestantium virorum imitationem cohortetur, quasi eos non eiusdem, cuius et nos sumus, sed divinioris cuiusdam naturae fuisse causemur. Octava, ut sciamus, quibus rebus felicitatem metiri ac dirigere, quosque ex omni hominum numero felices
[ 319 ]
ac beatos, quos contra infelices ac miseros ducere debeamus. Non enim, qui multa possidet, beatus est: sed multo ille beatior, qui non tantum divitias non concupiscit, sed iis, quas habet, ultro se spoliat, ut copiis suis aliorum inopiam sublevet. Non qui innocens exulat, miser est: sed tanto felicior, si id aequo animo ferens operam det, ne ab illa aeterna ac caelesti patria exulare cogatur. Non qui firmo ac valenti corpore est, felix: sed ille, qui in corpore quamlibet infirmo perpetuam animi retinet firmitatem. Non cui multa dura et perpessu aspera eveniunt, miser: sed is potius, qui prosperis successibus ebrius neque altius oculos mentis attollens, in caducis ac fallacibus huius vitae bonis acquiescit. Nona, ut magis illustretur eorum patientia ac fortitudo, qui se a calamitatibus vinci non sinunt. Neque enim a nobis cognoscerentur, nisi a Deo in huiusmodi certaminibus exercerentur. Aurum, ut dicturus est Seneca, probat ignis, miseria fortes viros. Decima, quoniam humanae naturae imbecillitas ne optimos quidem viros omnis peccati expertes esse patitur, neque quisquam aut est aut fuit, praeter paucissimos, quibus id singulari Dei beneficio tributum est, quin aliquando offenderet ac prolaberetur: ut hic potius quam alibi peccata expientur, ut, si qua macula ex illis prolapsionibus suscepta est, temporariis illis acerbitatibus quasi nitro quodam aut tomento eluatur ac deleatur. Nam cum iustitiae divinae consentaneum sit, neminem in caelum pervenire, qui ulla ex parte pollutus contaminatusque sit: expedit iis ipsis, qui Deo cari sunt, ita in hac vita purgari, ut cum e corporis vinculis excesserint, nulla alia purgatione egentes, sine ulla mora in caelum evolare expediti ac liberi possint. Undecima, ut, quo plura acerba patiuntur, quo plures difficultates superant, quo dimicant acrius, eo maioribus praemiis ornentur, eo plures coronas accipiant, eo maiorem in omni aeternitate gloriam consequantur. Haec igitur vir ille sanctissimus, non, ut ego nunc, arido et inculto dicendi genere, sed ornato, splendido, efficaci: aureo denique illo eloquentiae flumine, quod ei Chrysostomi nomen meritissimo comparavit. Ac vereor, ne quis interdum me, quod e talium scriptorum fontibus hauriam, quo disputationes meas irrigem, reprehendendum putet. Unde igitur, per Deum immortalem, potius repetam, quod honestius aut maiori cum fructu vel a me dicatur vel a vobis audiatur? An totos dies nunc in poëticis fabulis, nunc in Stoicorum aut Epicureorum stultissimis opinionibus perscrutandis ac pervestigandis conteremus, idque cum faciemus, tempus bene collocare putabimur: ad ea cognoscenda, quae ignorare sine pernicie non possumus, nullam partem temporis conferemus?
[ 320 ]
At haec, inquiet aliquis, in Theologorum scholis aut concionibus tradi solent: a te alia quaedam requiruntur. Fateor equidem, ab eis haec omnia non tempestivius modo ac convenientius, sed etiam melius copiosiusque tractari. Sed tamen utinam talibus praeceptis et templa et scholae, et porticus et ambulationes, et fora et compita omnia personarent! Mandatum est mihi, ut vobis iter ad eloquentiam commonstrare conarer. Numquid igitur vos eloquentiores effecturus sum, si hoc, quantulumcunque est, quod in dicendi facultate consecutum esse me nonnulli putant, in nugis et fabulis exercuero, quam si vos ad graves et serias res bonis et lectis verbis explicandas, quantum vires meae ferent, exemplo meo et incitare et assuefacere studuero? Mihi vero certum ac constitutum est, ea vobis perpetuo tradere, quibus vos non disertiores modo et in loquendo argutiores, sed etiam meliores ac sapientiores redditum iri arbitrabor. Eloquentiam esse ait Cicero, non inanem loquendi profluentiam, sed sapientiam copiose loquentem. Quod si est, qui nihil praeter verborum flosculos et pigmenta tradunt, minimam partem eloquentiae tradunt. Si quis est, qui et res cognitu dignas adferat et eas non vulgari neque sordido orationis genere efferat, is demum bonus et utilis dicendi magister habendus est. Vera autem sapientia aut illo, ex quo hodierna mea disputatio deprompta est, aut nullo prorsus genere scriptorum continetur. Sed longior fui, quam putabam. Qua igitur de re Chrysostomi disputationem audiistis, de eadem perendie, si Deus volet, disputantem Senecam audietis.
[ 321 ]
|