Cum mihi a summis viris, quorum auctoritate atque imperio nostra omnium studia diriguntur, mandatum esset, ut hodierno die, quo, ut scitis, more maiorum noster hic quasi Musarum exercitus quotannis lustrari solet, de praestantia litterarum et earum artium quae litteris continentur, aliquid publice dicerem, quo iuvenum animi ad earum amorem incitarentur: quod prius facere debueram, sed inconsulto quodam obsequendi studio abreptus non feceram, coepi oneris suscepti magnitudinem cum viribus meis sollicite comparare. Atque interdum quidem ita ratiocinabar, ut mihi nihil arduum aut difficile impositum crederem. Nam ut Cyrenaeus poëta facile ait esse omnibus Apollinem laudare, in quo tot tantaque laudum argumenta sint: ita facile videbatur homini quamlibet infanti atque indiserto laudare eas artes, quas vere ac merito bonorum fontes nominare possumus. Neque enim dubitabam, quin omnium concessu multo iustius artibus nostris quam illis, de quibus id Xenophon dixit, honos huius nominis tribueretur. Cogitabam etiam tum demum in summa me difficultate versaturum fuisse, si
[ 270 ]
eas aut, quod nefas est, vituperare iussus essem aut earum dignitatem abiicere et extenuare dicendo: nullum enim sane argumentum, quod quidem alicuius momenti esset, ad eam rem reperire potuissem. Quod si Socrates praesente Phaedro amorem vituperaturus, facere id non audet, nisi sibi prius pallio caput obnupserit:Platon. Phaedr. Vol. X. pag. 300. Bip. Fr. | multo me magis verecundari par fuisset, in tanto eruditissimorum hominum coetu declamantem adversus eas artes, quarum omnes dignitate ac pulcritudine ita incensi estis, ut sine earum tractatione ne vitam quidem ipsam iucundam putetis. Nunc, ut idem ille sapientissimus senexSocrates. Vid. Platon. Menex. Vol. V. pag. 276. Bip. cf. Aristot. Rhetor. I. 9. pag. Bekk. 1357, 8. III. 14. pag. 1415, 30. Fr. | factu facile esse ait Athenienses Athenis laudare, quod, quae quisque amat, ea libentissime laudari audit: sic et ipse mihi videbar facilem et expeditam provinciam suscepisse commendandi ac celebrandi apud vos ea, quae vobis omnibus in amoribus ac deliciis esse constaret. Sed interdum occurrebant alia, quae me commoverent nec quieto esse ac securo animo sinerent. Nam et in tam ubere ac copiosa materia necesse est unicuique audientium multa in mentem venire, quae commode dici queant; neque fieri potest, ut quidquid omnes cogitant, dicat unus; et ea est hominum natura, ut cum quis, quod ipse dixisset, id ab eo, qui dicit, omissum videt: non hoc quoque dici potuisse, sed hoc potissimum dici debuisse contendat. Ita dum pro suo quisque captu quid ipse dicturus fuerit cogitat et alia prope omnia fastidiens, dum id unum dicatur, avide exspectat: quidquid dixeris, semper videberis omisisse praecipua, et omnia communia ac contrita dixisse, quod ea non dixeris, quae si dixisses, ipsa quoque aliis obsoleta et vulgaria viderentur. Ut melior hac in parte sit eorum conditio, qui aridis ac sterilibus in argumentis versantur: quorum, sive abundarunt, laudatur ingenium; sive defecerunt, materiae ieiunitas accusatur: cum contra, ubi ampla dicendi seges est, quidquid allatum est, ubertati materiae adscribatur; quidquid omissum est, tibi. Ego vero quomodo aut quidquam allaturum esse me sperem, quod novitate audientium animos teneat, cum iis in rebus mea versatura sit oratio, in quibus praestantissima se omnium aetatum ingenia exercuerunt: aut ita dicturum, ut non innumerabiles alii iisdem de rebus ornatius ac copiosius dixerint? Sed mihi neque valde laborandum est, ut nova conquiram: non enim catilenae sunt hae, quibus novitas, ut ait Telemachus, conciliat gratiam, sed praecepta, quibus vetustas addit auctoritatem: et, si vera, utilia, apta ad id, quod mihi propositum est, digna huius loci auctoritate, digna vestris
[ 271 ]
auribus attulero, quibus ea cunque verbis extulero, hoc ipso me satis ornate dixisse arbitrabor. Agite igitur, viri praestantes et cum aliis nominibus, tum praecipue harum, de quibus dicere ingredior, artium cultu et tractatione clarissimi: agite, studiosi adolescentes, quorum mollis adhuc et tenera aetas in eiusdem gloriae spem codem quasi lacte Musarum educatur, cognoscite mecum felicitatem vestram, qui instinctu quodam afflatuque divino ad eas potissimum artes animum appulistis, quibus, sive quis utilitatem sequatur, nihil fructuosius; sive oblectationem, nihil suavius ac iucundius; sive splendorem ac pulcritudinem, nihil illustrius aut ad struendamI. e. parandam. Cf. adn. Tom. II. pag. 523. R. Fr. | nominis immortalitatem firmius ac stabilius reperiri potest. Nam si veteres illi, qui errore ducti plures esse Deos opinabantur, quem cuique eorum diem consecrarant, eo laudes ipsius commemorare ac concinere solebant: multo nobis iustior caussa est, quicunque iisdem honestissimarum artium studiis quasi quibusdam sacris initiati sumus, cum hic nobis anniversarius dies maiorum sapientia et auctoritate ad intermissam per aliquot menses earum exercitationem de integro repetendam constitutus sit, cur ab earum commendatione principium ducere debeamus easque celebrare, quas nobis vicissim aliquid celebritatis allaturas esse confidimus. Meminisse autem debemus, iccirco hunc sanctum atque augustum locum ad hanc rem delectum esse, ut et in laudandis artibus Deum ipsum laudemus, qui, ut alia omnia bona, ita eas quoque hominum generi dedit: et publice contestemur ac profiteamur, studia omnia laboresque nostros et Deo auctore atque auspice suscipi, et ad ipsius gloriam tanquam ad finem nobis omnibus praecipue propositum referri. Unde igitur, in tanta eorum, quae se ad dicendum offerunt, copia, potissimum exordiar? An ab eo, quod semper apud gravissimos quosque gravissimum fuit, antiquitatis testimonio? quae, cum artes omnes bonae sint: nam si quae malae artes dicuntur, immerito eis artium nomen tribuitur: has tamen nostras proprio ac peculiari nomine bonas artes vocavit; easdemque artes ingenuas, artes liberales, quod alias aut a servis aut ab hominibus servili praeditis ingenio exerceri, has unas ab ingenuis ac liberis excoli consentaneum iudicaret. Quin etiam cum Graeci earum cognitionem sua lingua tali quodam vocabulo affecissent, ex quo id modo intelligeretur, statim a pueritia dandam eis operam esse: maiores nostri hoc, ut pleraque, melius ac sapientius: qui totum hoc artium genus humanitatem vocarunt; credo, indicantes, non multo minus inter homines talibus disciplinis expolitos et vulgus aliorum quam inter ceteros et pecudes interesse. Homines enim duabus praecipue rebus a ceteris animantibus discernimur, ratione et rationis interprete oratione: quarum utraque in eis, qui harum artium expertes sunt, rudis quodammodo
[ 272 ]
et inchoata; qui eas bene penitus combiberunt, perfecta in illis atque absoluta est. Aristippus quidem, cum quaesiisset quidam ex eo, quid boni filio suo allatura eruditio esset? Si nihil aliud, hoc certe, inquit, quod in theatro lapis in lapide non sedebit.Vid. Diog. Laert. II. 72. Fr. | Idemque alteri, qui cum sibi nimium magnam mercedem posci pro institutione filii videretur, dixerat: Ista pecunia servum mihi emere possum; Tu vero, inquit iocans, etiam hoc amplius: si unum emeris, duos habebis.Vid. Diog. Laert. II. 72. Fr. | Significavit videlicet, quorum collustratus doctrinarum luce non esset animus, eos lapidum, non hominum, aut si forte inter homines, servorum, non ingenuorum loco ac numero esse habendos. Ac mihi quidem hac tota de re cogitanti quatuor omnino esse viae videntur, quarum unam aliquam a principio aetatis capessere ac postea persequi prope necesse sit: ex quibus ne dubium quidem esse potest, quin ea, quam ipsi ingressi estis, longe multumque aliis omnibus anteponenda videatur. Nam qui ista aetate sunt, partim otio se atque ignaviae dedunt, mollemque vitam ac voluptariam sequuntur, ii praesertim quibus amplum patrimonium est; partim si angustior sit res, quam ut nihil agentes ferat, dant se ad artem aliquam factitandam; alii, qui excelsiore sunt animo, armorum tractationem et militaris rei gloriam sibi proponunt; alii denique animum ad litteras et ad haec mitiora studia appellunt. Quid igitur istis turpius aut abiectius, qui torporem ac desidiam amplexi, vitam luxu atque inertia transigunt, nihil agentes, quo se homines esse testentur? qui, ut Phaeaces illi Homerici,
Odyss. Q. 246. sqq. Ex Homeri Margite hi versus laudantur:
to\n d) ou)/t) a)/r skapth=ra qeoi\ qe/san ou)/t) a)roth=ra ou)/t) a)/llws ti sofo/n: pa/shs d) h(ma/rtane te/xnhs.
Matthiae. — Vid. Aristot. Eth. Nicom. VI. 7. Fr.
|
Non pugnis durave exercent membra palaestra;
Sed mensam et citharae strepitum dulcesque choreas.
Stragulaque et molles curant post balnea lectos:
Margitae illius simillimi, de quo idem Homerus:
Non fodere ille bonus durisve ligonibus arva
Vertere, non ulli vivebat idoneus arti.
Sic enim et hi neque domi neque militiae, neque privatim neque publice, neque sibi neque aliis utiles, ita vitae curriculum conficiunt, ut, veluti naves, nullum sui vestigium relinquant. Qui mihi, si Diis placet, quod nihil agant, quasi non pudere parum sit, etiam gloriantur. Alii, inquiunt, in opere occupati sint: nobis maiorum nostrorum virtute est, unde otiosi laute splendideque vivamus. Quid maiores vestros nominatis? qui si vestri similes
[ 273 ]
fuissent, vos hodie in postremis iaceretis. Si, quales vos estis, tales ipsi fuerunt, indigni sunt qui nominentur; sin alii, vos indigni, qui eos nominetis. At videte, quantopere a sapientissimi poëtae Hesiodi iudicio vestra ratio discrepet. Laborem ille et industriam nemini, languorem et ignaviam omnibus turpem esse confirmat.
Opp. et D. vs. 311.
e)/rgon d) ou)de\n o)/neidos, a)ergei/h de/ t) o)/neidos.
Cf. Xenoph. Mem. Socr. I. 2. 56. sq. Fr.
| Praeclare Cicero,II. de N. D. cap. 16. extr. Fr. | Mihi quidem, inquit, qui nihil agit, esse omnino non videtur. Nam et Physici docent, quae cuique rei caussa est ut sit, eandem ei esse caussam ut aliquid agat. Sed omittamus hos molles et delicatos, neque eos ex somno, cui tam libenter indulgent, excitemus: teneamusque id, quod a sapientissimis viris proditum est, nihil esse inertia foedius; otio ali vitia; otium, ut non gravissimus poeta gravissime tamen cecinit Catullus,Catull. LI. 15. Matthiae. | non privatis modo hominibus. sed et regibus et prius beatis urbibus exitii caussam fuisse. Cum igitur otiosa et ignava vita ne vita quidem habenda sit: videamus, num ad aliquam potius aliarum artium quam ad litteras animum adiicere praestet. Equidem cum mente ac cogitatione perlustro eas artes, quibus cum hisce studiis nostris aut nulla aut non magna communio est, ex iis quidem quae ita necessariae sunt, ut eis civitas nullo modo carere possit, duas praecipuas iudico, agriculturam et mercaturam; ex iis autem, quae ad ornamentum civitatis et ad animos honesta voluptate perfundendos pertinent, duas minime sordidas minimeque illiberales, picturam et statuariam. Nam quod boni unaquaeque civitas percipere ex suo et patrio solo potest, id agricultura educit atque elicit; quo eget, id aliunde mercatura comportat. Ita civitas sine alterius ope ne suis quidem opibus fruitur; alterius beneficio, fruitur etiam alienis. Pictorum autem et statuariorum opera et voluptatis atque admirationis habent plurimum; et quae liberalium artium nota est, ingenii, non corporis viribus constant; et ad conservandam clarorum virorum memoriam ceterosque ad eorum imitationem incitandos non immerito magnam vim habere creduntur. Sed tamen quis ausit harum artium ullam cum litterarum studio comparare? Nisi forte maius est agrum quam ingenium colere, aut iacta in terram semina depactive surculi quam ingenia praeceptis Philosophiae consita ampliores aut uberiores fructus ferunt. Mercatura autem vel si tenuis est, sordida est; vel si ampla, tot exposita periculis, ut merito
[ 274 ]
ille olim Laco negaverit optabilem sibi videri fortunam, quae rudentibus apta esset;Cic. Tusc. V. 14. pr. ubi Davisius citat Plutarch. apophth. Lacon. pag. 234. Matthiae. — Plutarch. Rsk. Vol. VI. pag. 874. Ou) prose/xw eu)daimoni/a| e)k sxoini/wn a)phrthme/nh|. Fr. | cuicuimodi autem sit, tota fere ad quaestum et ad lucrum refertur. At litterarum tractatio et dignitatis plenissima est et quietis; et eas opes consectatur, quae nec furem nec praedonem timent, nec incendiis, ruinis, naufragiis obnoxiae sunt, nec ullis denique casibus eripi possunt. Iam vero quae Apellis aut Protogenis tabulae cum Homeri pictura, quae Phidiae aut Praxitelis statuae cum litterarum monumentis conferri queant? Quos ipsos hodie ignoraremus, nisi solidiorem ac diuturniorem gloriam essent commendatione scriptorum quam artis suae operibus consecuti. Nam quae illi artificio suo elaborarant, et solius corporis effigiem exprimebant, et uno tantum spectabantur in loco, et eam naturam habebant, ut ea, si nihil aliud, ipsa certe longinquitas temporis confectura ac consumptura esset. At eruditorum hominum lucubrationes et clarorum virorum non formam modo corperis, sed ingenia, mores, consilia, res gestas subiiciunt oculis; et iisdem, quibus orbis ipse terrarum, terminis ac regionibus continentur; et tantam vim habent, ut illa ipsa aliorum omnium humanorum operum confectrix vetustas his unis non modo nihil detrahat, sed maiorem in dies comparet ac conciliet dignitatem. Trecentas sexaginta Demetrio Phalerco statuas aereas populus Atheniensis anno uno eoque non toto posuerat:Vid. Plin. H. N. XXXIV. 6. 12. Fr. | quibus omnibus Demetrius ipse superstes fuit. At quae ipse sibi monumenta ingenii ac doctrinae magnitudine exstruxerat, ea et multis post ipsum saeculis viguerunt; et cum postea densa quaedam et opaca nox omnem prope disciplinarum lucem exstinxisset, ex oculis erepta, incredibile desiderium sui in omnium eruditorum animis reliquerunt. Elate et magnifice de se, ut solet, Pindarus,Nem. V. in. Ou)k a)ndriantopoio/s ei)m), w(/st) e)linu/ssonia/ m) e)rga/zesqai a)ga/lmat) e)p) au)ta=s baqmi/dos e(stao/t), a)ll) e)pi\ pu/sas o(lka/dos e)/n t) a)ka/tw|, glukei)\ a)oida\, stei\x) etc. Matthiae. | sed tamen vere. Statuarium esse se negat, qui mutas statuas edolet una defixas in basi: sed quos ipse cantibus suis celebret, eorum famam terra marique spargi ac disseminari. Sed erunt fortasse, qui vitam militarem huic nostrae pacatae atque umbratili anteponendam putent. Mihi quidem fortium virorum virtutem detrectare aut conari, ut quidquam ex eorum gloria deteram,
[ 275 ]
neque propositum est neque fas videtur. Potius omnibus, qui dicendo aliquid possunt, omnem industriam ad eos celebrandos conferendam censeo: et hoc ipsum numero inter praecipua bona, quae ab artibus nostris in vitam hominum manant, quod earum ope praeclara illorum facinora ad immortalem posteritatis memoriam consecrantur. Sed tamen si quis secum in animo reputet, quae vita sit eius hominis, qui modicis opibus instructus, in litterarum studio molliter ac placide consenescat; et quae eius, qui ab adolescentia armis tractandis assuetus, sub dio saepius quam sub tecto, sub pellibus saepius quam domi somnum capiat, vix dubium fore arbitror, utra melior et magis expetenda sit. Alterius aures tubarum et lituorum et cornuum clangore; alterius Musarum concentu et Apollinis fidibus adsidue personant. Illius oculi caede et sanguine et incendiis; huius admirabilium naturae operum adspectu et contemplatione pascuntur. Ille aut in ipso aetatis flore hostili gladio transverberatur, aut mancos ac debiles artus et insignem cicatricibus vultum referens domum redit; hic ut animo, ita et corpore integer, vultum, nisi quantum rugae canique venerationis addiderunt, etiam nutrici agnoscendum, perfert ad ultimam senectutem. Neque vero minus gloriosa aut minus hominum generi fructuosa huius quam illius opera. Occupatur ille in finibus imperii proferendis; hic in finibus cupiditatum regendis ac coërcendis. Novit ille, quemadmodum urbes expugnentur; hic quemadmodum gubernentur: ille quemadmodum iniuria aut repellatur aut reponatur; hic quemadmodum et accipiatur aequo animo et negligatur. Dicet ille, quam multos homines manibus suis trucidaverit: hic, quam multos a caede facienda, oratione sua revocaverit: ille, quam multos in servitutem abduxerit; hic, quam multos a servitute vitiorum in veram libertatem perduxerit. Illius usus nisi in bello nullus est; huius opera et in bello et in pace salutaris. Itaque si homines inter se amice ac concorditer viverent, si Dei ac naturae iussa sequerentur, si denique ii essent, qui esse deberent: iacerent omnes artes belli, ut quarum inter iustos iustus usus esse non possit; nostrae vero tum demum florerent ac vigerent; tum demum eas optimus quisque summa corporis et animi contentione sequeretur. Neque vero quemquam ita esse arbitror sanguinarium, cui non praeoptanda videatur nullius empta lacrymis gloria, neque ullo nisi puro illo ac limpido Aganippes rore irrigata, quam tabo et cruore oblita et multa strage ac cladibus comparata. Multa consulto praetereo: quod mihi non tam, ut copiam et varietatem consecter, laborandum est, quam ut effugiam satietatem. Quis enim unquam tanta ubertate ingenii, tanta dicendi copia praeditus reperietur, qui litteras ita laudare
[ 276 ]
possit, ut non semper, cum plurima dixerit, plura tamen omisisse videatur? Omnia, quae homines in vita expetunt, cuiuscunque tandem generis illa sint,Imo sunt. Vid. Heusinger. praef. ad Cic. de Off. pag. LV. Garaton. ad Milon. 1. Matthiae. — Cf. adn. pag. 184. R. Fr. | nulla re certius aut facilius quam eruditione ac litteris acquiri, conservari, amplificari queunt. Est qui rei familiaris angustia pressus, ex ea expedire se et ad moderatas opes sine ulla turpitudine pervenire cupiat? Quae ad id conficiendum via aut honestior aut facilior est? Quam multos ex tenui et exili patrimonio, aut iuris scientia aut medendi arte fretos, ut eas potissimum nominemus, paucis annis ad maximas divitias pervenire vidistis? Nam quod plerique vulgato iam proverbio dictitant, ex omni nostrarum artium numero duas modo illas frugiferas esse ac fructuosas, ceteras cultoribus suis decoquere ac decollare:De hoc verbo cf. Nolten. Lex. Antibarb. pag. 894. sq. Wesseling. Observatt. I. 20. pag. 63. sq. ed. meae. Fr. | in eo vanitatis illos ac mendacii facile res ipsa coarguit. Nota est historia de Thalete Milesio,Vid. Aristot. Polit. I. 11. Cic. de Div. I. 49. extr. Diog. Laert. I. 26. De Democrito narrat Plin. H. N. XVIII. 28. 68. Fr. | qui cum a propinquis obiurgaretur, quod omne tempus in sapientiae studio poneret, quod ad faciendam pecuniam, in qua illi posita putabant omnia, nulli usui esset: vultis, inquit, ostendam vobis, posse hominem huic studio deditum, si ei commodum sit, divitem fieri, et hanc esse, si quis velit, ad quaestum ac compendium vel maxime compendiariam viam? Cum illi se velle dixissent, homo, qui ex astrorum scientia magnam eo anno olearum ubertatem praevideret fore, multo ante, exiguo pretio, cum contra licitaretur nemo, omnia Chiorum ac Milesiorum praela ac trapeta conduxit: quae cum postea suo tempore, quanti voluit, elocasset magnamque ex eo vim pecuniae collegisset, ostendit, Philosophos non tam rem facere non posse, quam maioribus ac praestantioribus cogitationibus occupatos de ea facienda non laborare. Quid Leontinus Gorgias? nonne Rhetorices professione et maximas sibi divitias peperit et tantam gloriam, ut ei vivo ac videnti honoris ergo aurea statua in Apollinis Pythii templo constituta sit? Quid ille, qui eloquentiae quasi mercator atque opifex quidam habitus est, Isocrates? non et summa gloria fuit et iis opibus, ut ter ad trierarchiam vocatus, cum eam bis effugisset, ad postremum splendidissime ac magnificentissime obierit?Cf. Plutarch. Rsk. Vol. IX. pag. 329. 338. Isocr. peri\ a)ntido/s. Fr. | ad eam autem non fere nisi opulentissimus quisque ac locupletissimus adigebatur. Neque medicus erat optimus pessimi principis magister Seneca, neque de iure consulebatur: et tamen quantam sibi opum vim homo externus
[ 277 ]
et alienigena eloquentia et eruditione confecit? Scio, hoc, quod dicam, quibusdam incredibile visum iri; sed tamen, si vera sunt, quae litteris prodita sunt, haud scio an nullus hodie tota Italia Princeps tantas opes habeat, quantas in Senecam quadriennio Nero congessit. Nam cum ex veteribus illis Romanis M. Crassus opulentissimus fuisse dicatur: Senecae opes Crassi opibus duplo maiores fuerunt. Prope est ut pigeat, in hac parte tam din immoratum esse: sed tamen dicendum fuit aliquid adversus stultitiam eorum, qui aiunt, si quis iuris scientiam et artem medendi excipiat, ceterarum artium nostrarum sterilem esse culturam. Qui error ex eo potissimum natus est, quod doctrinae mediocritas magnos efferre fructus non potest. Itaque excellendum est iis, qui magna et praeclara concupiverunt. At nos simul atque paullum ultra prima elementa progressi sumus, falsa de nobis opinione tumefacti, quia non in nos continuo opes et honores congeruntur, iacere litteras clamitamus. Non iacent litterae, non iacent, neque iacuerunt unquam: et, si antea iacuissent, Gregorio XIII. Pontifice non iacebunt. An ille, cum et omni doctrina instructissimus sit, et ad illos veteres atque usitatos nostros et litterarum patronos, Ioannem Moronum, sacrosancti Collegii Decanum, priscae maiestatis absolutissimum exemplar, cuius in ipso nutu plurimum auctoritatis residet, cuius e vultu ipso atque oculis elucet gravitas humanitate condita; Aloysium Cornelium Camerarium, hominem plenum officii et ad omnium animos ac voluntates devinciendas ipsis Gratiarum manibus factum; et illa duo ornamenta saeculi, firmamenta litterarum, domicilia virtutis et eruditionis, Gulielmum Sirletum et Franciscum Alciatum; ad eos igitur, quorum iam pridem in fide ac clientela eramus, cum proxime eum, quem pleno gradu per sua vestigia incedentem videt, quemque optimo iure cordi suo carissimum habet, fratris filium Philippum S. Sixti Cardinalem addiderit, eumque florentis aetatis commendationem a litterarum patrocinio ducere voluerit: qui tali argumento declararit voluntatem erga nos suam, is, metuimus, ne litteras aut egere aut iacere patiatur? Sed ut, unde digressus sum, redeam atque id, quod institui, absolvam: et ad facultates ac copias sine dedecore parandas accommodatae sunt litterae, et multo magis colendae iis, qui opibus abundant,
[ 278 ]
ne, si id facere neglexerint, instrumentis sibi a Deo ad virtutem datis per inertiam abusi esse dicantur. Eademque ratio est et eorum quibus clari et eorum quibus obscuri parentes obtigerunt. Nam neque illi ullo maiori aut illustriori ornamento condecorare et, ut Homeri verbo utar, coronare possunt nobilitatem a maioribus acceptam; neque hi ex tenebris ulla ratione facilius emergere seque in luce atque in oculis omnium collocatos, a contemptu atque ab oblivione in perpetuum vindicare. Rex erat ac regis filins Alexander Macedo, et viam sibi ad summam claritatem ac potentiam armis quotidie muniebat. At is et plus se debere Aristoteli, a quo eruditus, quam Philippo, a quo genitus fuerat et cuius in regnum successerat, praedicabat: et cum ab illo divulgatos esse libros quosdam arduis de rebus scriptos accepisset, aegre tulit, ac generosa quadam indignatione motus, epistolam ad eum scripsit, in qua haec verba sunt: Nam qua re posthac ceteris praestabimus, si, quae a te edocti sumus, ea omnium communia erunt? Ego autem malim optimarum rerum scientia quam opibus et potentia ceteris anteire.Vid. Plutarch. Alex. cap. 8. et 7. Fr. | Haec igitur ille regum stirpe ac sanguine editus. Obscurissimo autem genere ortos quam multos nominare possumus, quos supra omnes omnium fumosas imaginesCf. supra pag. 103. R. Fr. | litterae collocarunt? Obstetricis filius erat Socrates. Num igitur eo Alcibiades nobilior? Euripidis matrem vendendis oleribus vitam tolerasse accepimus. At ipse et regum familiaritate usus est et ita clarus fuit, ut hodie magis Archelaus ex Euripidis quam Euripides ex Archelai familiaritate noscatur. Tympanistria fuit Aeschinis mater, etiam, si Demostheni credimus, vulgati corporis. At eum rex Macedonum Philippus quantopere coluit? Quid tibicinis filius Pindarus? quanta in gratia apud Syracusarum regem Hieronem fuit? Sed quid huius rei plura exempla conquiram? Signantur eruditorum hominum nominibus tempora: ut minus saepe, quibus illi regnantibus vixerint, quam qui eis florentibus regnaverint, quaerere soleamus. Neque tamen haec praecipua sunt eorum bonorum, quae percipiuntur ex litteris: sunt alia longe maiora longeque diviniora. Litterae inditos nobis a natura honestatis igniculos excitant; luxuriantes quasique fruticantes cupiditates stringunt ac coërcent, casque rationis finibus regunt; abducunt a vitiis, duces et magistrae sunt ad virtutem; prosperis rebus ornamento sunt, solatio adversis; neque illis exsultare atque efferri suos, neque his frangi ac deprimi sinunt; eam denique tranquillitatem animi efficiunt, quam multi finem bonorum esse dixerunt. Crates quidem
[ 279 ]
Thebanus interrogatus, quid sibi superesset ex Philosophiae studio, notissimo versu respondisse dicitur:
O magnum et excelso animo praeditum virum. Quod aliis regna et imperia non adferunt, ut soluto ac libero animo sint, id ipsi, propter litterarum et Philosophiae commercium, choenix lupinorum adferebat. Quod si tam multa tamque praeclara bona litteris ac disciplinis continentur; si ipsis nominibus ac vocabulis testata est vetustas, earum cognitionem et hominibus et liberis atque ingegenuis hominibus dignissimam esse; si et ignava vita homine indigna est et nullo in studio melius quam in litteris industria collocari potest; si ad opes ac potentiam, si ad honores ac dignitates via optime litteris sternitur; si eisdem et animi tranquillitas et nominis aeternitas comparatur: quid statis, adolescentes, aut cur oblatam vobis tanti boni consequendi occasionem effugere atque evolare patimini? cur non, aliis omnibus curis et cogitationibus ex animo abiectis atque abdicatis, Cf. adn. pag. 170. R. Fr. | in hanc unam toto pectore incumbitis? Non hoc sedendi, ut ait Bacchylides, ac cunctandi tempus est.Ou)x e(/dras e)/rgon ou)d) a)mbola=s. Brunck. Anal. I. pag. 85. XIV. ed. Iacobs. Matthiae. | Non enim ex plano ac facili gloria haec petitur: neque lata, ut ait Propertius, via currere ad Musas datur. Non frustra eas antiqui in arduo atque edito monte habitare dixerunt. Laborem et sudorem et vigilias in earum atrio ac vestibulo excubare voluit Deus: qui, ut dicebat Epicharmus, labore omnia prope bona hominibus venalia proposuit.
tw=n po/nwn Pwlou=sin h(mi=n pa/nia ta\gaq) oi( qeoi/.
Vid. Ruhnken. ad Xenoph. Mem. Socr. II. 1. 20. Fr.
| Ego autem, ut libere vobiscum agam, valde vereor, ne, cum plerisque vestrum alia omnia abunde sint, mollitia multi et laboris odio a studiis avocentur. Itaque quibus verbis Homerica Pallas Nausicaan e somno excitat, quam segnem et ignavam vocat, quod vestes magni pretii, sibi emptas a parentibus, neglectui habeat, casque illotas ac sordidas iacere patiatur; surgere igitur eam iubet, et ad eas abluendas cum prima luce proficisci, praesertim cum instet tempus nuptiarum:Cf. Hom. Od. VI. 25. sqq. Kraft. | iisdem merito multos e vobis aliquis quotidie obiurgaverit. Surge quamprimum miser, et ex animo torporem atque ignaviam excute. Quid tu istud ingenium, quod tibi a communi omnium parente Deo multo qualibet veste pretiosius datum est, situ ac sordibus obsolescere quasique rubigine
[ 280 ]
obduci pateris? cur non potius diluculo ad illos proficisceris omnibus obvios et expositos doctrinarum fontes, quibus de mersans, ex quibus arbitratu tuo hauriens, pectus et purgatum vitiorum maculis et multa praeclarissimarum rerum cognitione madidum referas? praesertim cum puerulus amplius non sis, sed ea iam appropinquet aetas, qua tibi in lucem atque in conspectum hominum prodeundum est. Hinc enim demum, multo magis quam unde illa dicit, et tibi paries gloriam et parentum pectus gaudio laetitiaque complebis. Sed iam longior, quam par erat, fui. Cogitate, obsecro vos, languidis ac remissis omnia difficilia, navis et industriis omnia pervia ac facilia esse. Deus optimus maximus, cui quaecunque hic acta dictaque sunt, grata et accepta esse cupio, vobis omnibus eum animum inspiret, ut haec, ad quae vos hortatus sum, tam sequi velitis quam consequi potestis. DIXI.
|