Qaotannis mihi evenire consuevit, auditores, ut, cum post illam sollemnem quatuor mensium vacationem, quae nobis ob aestivos calores tribui solet, redeundum est ad munia, torpeat animus, titubet lingua: ut neque quid dicam, facile reperire possim; et, cum quid reperi, verba quibus id explicem, abdere quodammodo se ac refugere, non, ut prius, ultro se offerre et suapte sponte fluere ac decurrere videantur. Id si mihi evenit, qui et quadraginta propemodum annos Cf. Lazer. Diatr. de Vit. et Script. Muret. pag. 575. R. Fr. | in hoc publico dicendi ac docendi
[ 393 ]
munere versatus sum, et id ipsum tempus, quod ad otiandum conceditur, ita consumo, vere ut dicere liceat, nunquam me minus otiosum esse, quam cum maxime esse licet otioso:Cf. Cic. de Off. III. 1. pr. Fr. | quid putatis evenire iis, qui ut alia omnia maiora habeant, usum quidem certe tantum in dicendo non habent? Neque me fugit, hac in re culpam videri aliquam posse etiam ingravescentis aetatis, quae, decrescente in dies naturali calore, spiritus quoque ipsos torpore quodam alligat, nec corpus modo, sed et ingenium segnius reddit: sed tamen, dum superioris vitae cursum relego, recordor, quod nunc seni contingit, idem fere, iucundum cum aetas florida ver ageret, contigisse. Satius igitur et magis ingenui animi fuerit, culpam nusquam alio derivare, sed, ut Graeci dicunt, ai)tia=sqai to\ ai)/tion et fateri, illud quicquid est incommodi ac difficultatis, non aliunde quam a nimis diuturna cessatione proficisci. Quid enim? nonne idem etiam adolescentibus evenit? Qui si aut pilae lusu aut armorum tractatione aut equitatione aut aliis, quibus aetas illa ducitur, unum aut alterum mensem abstinuerint; ea cum repetunt, primis illis diebus neque corpus eadem, qua prius, agilitate flectere ac movere possunt, et quibus magistros antea provocabant, ad ea rudes accedere eaque tum primum discere ac meditari videntur. Qui sermo ob eam caussam a me hoc tempore susceptus atque institutus est, adolescentes, vos ut commonefaciam, quantum adsiduitas prosit, quantum intermissio noceat. Illa vires aluntur ac gliscunt; hac carpuntur ac deteruntur: illa te quotidie paullatim proficere ac progredi sentias; hac non paullatim, sed magno impetu retro referri et in peius ruere animadvertas. Non enim eadem celeritate discimus, qua obliviscimur. Ut qui ex alto aliquo puteo aquam haurit, ubi magno molimine situlam prope ad os putei evexit, si paullum modo funem laxaverit, it situla et deorsum concitatissimo lapsu provolvitur: sic qui multis vigiliis multisque sudoribus aliquam sibi facultatem in hoc studiorum genere comparavit, si tantillum de solita contentione remiserit, pessum it quicquid partum erat, longique perit labor irritus anni.Ovid. Metamorph. I. 273. Fr. | Neque enim subsistere saltem licet, quod, ut in malis, tolerabilius foret: simul atque progredi desieris, regrediaris necesse est. Pecunia si otiosa iaceat, ut non crescat, certe non imminuitur, neque quidquam aliud domino perit, quam quod lucri fieret ea occupata. At in artium nostrarum studiis si quam temporis partem languori ac desidiae dederis, non id modo perdis, quod interea discere potuisses, sed bona magnaque pars eorum, quae iam didiceras, evolat. Agricolae, ne continua satione emacient solum, tonsas, ut poëta loquitur, novales alternis cessare patiuntur: agrique, qui hoc modo interquieverunt, uberiores
[ 394 ]
ex se fruges efferre soliti sunt. Alia ingeniorum ratio: nihil ea magis laetificat quam avidus et inexpletus exactor; cessatione sterilescunt. Ergo ut in levioris operae studio proditum est,Cf. Cicer. Brut. § . 3. pr. Fr. | egregium artificem nunquam solitum praetermittere ullum diem, quin lineam duceret: sic eloquentiae laudem ambienti praecipit M. Fabius, quotidie dicendum esse aliquid, et quidem audientibus doctis. Sed relanguit iam pridem hominum industria; restinctus est vetus ille ad honestas artes ardor animorum; nobiles illae exercitationes, quibus apud antiquos, laudabili aemulatione, iuvenes inter se de consequendo eruditionis ac sapientiae principatu contendebant, ita ex usu et consuetudine sublatae sunt, ut earum vix umbram ac vestigium retineamus. Ut igitur Virgilius ait, minora in dies produci hominum corpora, quam antiquis temporibus fuerint: quod et tanto ante HomerusIliad. V. 304. XII. 449. Fr. | dixerat: ita videmus, eruditionem hominum quotidie decrescere; ut illi hodie ordines ducant, qui olim vix in gregariis militibus locum obtinere potuissent. Nam ut illos heroas omittam, Platonem, Xenophontem, Aristotelem, Theophrastum, qui mihi videntur immensitate quadam ingenii omnem rerum naturam complexi, non tantum supra aequales suos extitisse, sed etiam posteris omnem consequendi sui spem sustulisse: quis post Plutarchum extitit, qui verae ac solidae eruditionisVid. adn. pag. 13. R. Fr. | copia et varietate ita cum eo comparari queat, ut non longissimo intervallo abfuturus ab eo sit, quemcunque illi proximum esse volueris? Quem ille poëtam veterem, quem oratorem, quem historiae scriptorem non ita triverat, ut edidicisse videretur? Quam philosophiae partem non ita tractaverat, ut nemo postea tantum in una eminuerit, quantum ille in omnibus? Nam quod quidam nuper magni in vulgus nominis, sed non magni pretii medicus in quodam insulso ac ridiculo libro suo dicere ausus est, Plutarchum grammaticum modo, non etiam philosophum fuisse, usus est videlicet ea libertate, quae insanis tribui solet, ut, cum quidlibet in quemlibet dixerint, nemo laboret. Ostendit cerebrum suum, si quod modo illi cerebrum erat, medico eguisse, cum illa scriberet. Sed ut abeam a Plutarcho, quem sua magnitudo extra telorum iactum posuit, ut, qui
[ 395 ]
eum allatrant, canum lunam allatrantium similes esse videantur: eum igitur ut omittam et paullatim ad tempora nostra propius accedam: quis post Claudium Galenum fuit, qui ad illius aut admirabilem in omni genere doctrinam aut singularem eloquentiam accesserit? Quis multis iam annis philosophus veterum Aristotelis hypophetarum, Alexandri, Ammonii, Themistii, Simplicii et talium, aut acumen ingenii aut doctrinae abundantiam aut orationis dignitatem adaequavit? Qui, cum de rebus in naturae obscuritate retrusis ac reconditis ita dissererent, ut se a vulgo quam longissime abducerent, tam multis quasi gemmis multiplicis ac variae eruditionis distinguebant atque illuminabant disputationes suas, ut etiam qui a severitate philosophiae abhorrebant, ipso tamen dicendi genere caperentur. Themistii quidem orationes dum lego, nullum ei sophistarum, qui hoc unum agebant, ut compte ac polite dicerent, antepono. At hodie plerique eorum, qui se pro philosophis venditant, cum ea docent, quae cum didiceris, duplo stultior sis quam prius: tum in dicendo ita sunt hispidi atque agrestes, ut eos illud quicquid est pinguium litterarum, in culina, non in schola didicisse arbitreris. Adhuc de Graecis loquor: et fuit sane laus haec mundioris ac nitidioris doctrinae perdiu Graecorum propria. Illic elegantiae sedes, litterarum domicilium, museum orbis, eruditionis emporium, Musarum ac Gratiarum omnium augustissimum quoddam sacrarium fuit usque eo, dum misera gens ultione,Cf. adn. pag. 196. R. Fr. | ut opinor, divina, quia se ab Ecclesiae Romanae obedientia, id est, a Christi iugo subduxerat, ab impurissimo tyranno sub iugum teterrimae servitutis redacta est. Ex illo tempore siluerunt illae lusciniae, quae caelum ac terras cantu suo mulcebant; conticuit vocalis ille Sirenum chorus; illi nitidissimi fontes, qui totum hominum genus elegantiore doctrina irrigabant, exaruerunt. Romani et serius attigerunt litteras et, si verum amamus, aliis rebus, melioribus forsitan et praestantioribus, (nihil enim impedio, sed certe aliis) occupati, minus operae ac studii ad philosophiam et ad totum hoc mansuetiorum artium genus contulerunt. Neque non tamen hi quoque habuerunt suos, qui planum facerent, hominibus nostris ad Graeciam
[ 396 ]
hac quoque in parte adaequandam non tam ingenium quam voluntatem defuisse. Et hac quidem, quam dico, eruditionis copia et varietate duo praecipue commendantur a veteribus, P. Nigidius Figulus et M. Terentius Varro:Cf. Gell. NN. AA. XIX. 14. IV. 9. pr. Quinctilian. X. 1. 95. (vid. Index Histor. pag. 306. sq. ed. m.) Lactant. Institutt. Div. I. 6. § . 7. Fr. | de quibus, quanti fuerint, eo minus iudicare possumus, quod alterius prope omnia, alterius plane omnia scripta perierunt. Tanta fuit in hominibus insequentis aevi socordia, tanta caecitas perversitasque iudicii, ut, cum multa studiose ac diligenter conservata sint, quae perire praestiterat, ea perierint, ex quibus plurimum utilitatis percipi poterat. Sed ex iis, qui supersunt, duos praecipue admirari soleo, philosophum Senecam et naturalis historiae scriptorem Plinium. Quorum ille, cum se Stoicorum sectae addixisset, non tamen ceteras philosophorum disciplinas neglexit, neque Zenone, Chrysippo, Cleanthe, Panaetio ceterisque suis contentus fuit: nec illos modo maiorum gentium, Democritum, Platonem, Aristotelem, Theophrastum, sed hos quoque minutos et ut cavillator aliquis vocaverit, patellarios philosophos, Epicurum, Metrodorum aliosque ex eadem popina et iisdem hortis ita versavit, ut quicquid boni ex eorum unoquoque aut ad obscurarum et involutarum rerum intelligentiam aut ad vitam moresque formandos exprimi poterat, id omne summa diligentia excerptum libris suis aptissime et elegantissime insperserit. Cumque Stoicorum, qui ante eum fuerant, arida, strigosa et impolita et quasi dumis ac vepribus obsita haberetur oratio, ipse contra in ea comenda, pectenda, polienda ita exquisitus et accuratus fuit, ut nimius in eo cultus ac luxuries reprehenderetur. Neque ulla magis alia res Quintilianum, gravem alioqui et sapientem scriptorem, adduxisse videtur, ut de Seneca minus honorificum iudicium faceret,Institutt. Orator. X. 1. § . 125. sqq. Fr. | quam quod iniquo animo ferebat, immodico illius amore veteres oratores iuventuti excuti de manibus, ipsumque, quod ne Seneca quidem voluisset, plerisque iam prae eo sordere Ciceronem. Nam illud alterum hominis somnium,Cf. adn. pag. 305. R. Fr. | sive GelliumGellium (NN. AA. XII. 2. Fr.) defendit Cheocotius in Praef. pag. 16. (XLVIII. ed. Ruhnk.) | eum sive Agellium vocari
[ 397 ]
placet, qui voluit ipse quoque attollere se et nescio quid de Seneca loqui, nulla re magis quam contemptu ac silentio refutandum arbitror. Iniuriam facit Senecae, si quis pro eo tam infirmis obtrectatoribus respondendum putat. Illum vero promum condum rerum omnium scitu dignarum, illud receptaculum ingenuarum artium, illum eruditionis Oceanum, C. Plinium, quis unquam satis pro dignitate vel admirari vel celebrare poterit? Qui nullum unquam librum vidit, quem non legerit; nihil cognitu dignum legit, quod non excerpserit; nihil excerpsit, quod non in litteras retulerit. Itaque unum ipsius opus, quod de plurimis extat, naturalis historiae, instar ingentis bibliothecae videri potest. Sed quo admirabilior et praedicatione dignior illorum industria est, eo magis accusanda nostra omnium ignavia: qui tot adminiculis fulti, tanta librorum copia instructi, tot tamque illustribus exemplis ad imitandum propositis, torpemus tamen et in inerti atque inglorio consenescere otio malumus, quam per illorum vestigia gradientes, explere animos nostros illo suavissimo pastu cognitionis ac scientiae, et quanto homines ceteris animantibus antecellunt, tanto supra vulgus hominum eminere. Non amamus litteras, auditores, non amamus studia doctrinae; nihil altum, nihil arduum, nihil gloriosum cogitamus; quod si faceremus, iungeremus noctes diebus, noctibus dies, et discendi cupiditate incensi, omnes corporearum voluptatum illecebras, omnem laboris asperitatem prae doctrina contemneremus. An mercatores opum parandarum gratia tam multas, tam longinquas, tam periculosas peregrinationes suscipiunt; domum, uxorem, parentes, liberos relinquunt; ventis, fluctibus, piratis ac praedonibus vitam suam committunt; perpetuum prope sibi exilium indicunt: nos, si ita sapientiam amaremus, ut illi opes amant, ullum eius comparandae caussa laborem refugeremus? Venatores in nive pernoctant, famem, sitim, frigus, vigiliam ferunt, cum apris, cum ursis aliisque indomitae feritatis animalibus de vita saepenumero decernunt ac dimicant: nos, si quanto illi ad praedam, tanto ad eruditionem ardore ferremur, ullam nobis, ne ad eam perveniremus, difficultatem obstare pateremur? Insanum ac libidinosum adolescentem, cum ad puellam, quam amabat, aliter pervenire non posset, singulis noctibus mare illud, quod Europam ab Asia dividit, natando transire solitum accepimus. Quod in eo stulta et inconsulta cupiditas potuit, ut, dum potiretur amoribus
[ 398 ]
suis, nihil tanti putaret: cur idem in nobis amor virtutis ac scientiae, si eam vere et ex animo amaremus, non efficeret? Ita est profecto, ut dieam, auditores. Nihil amori difficile, nihil arduum, nihil impervium est. Neque illi poëtae frusta alas addiderunt. Volat, si quo aliter perveniri non potest. Sed amor sapientiae nullum vestrum ad ossa tetigit, nulli vestrum medullam animae facibus suis perussit. Quid, quaeso, est? quid iste sibi quorundam fremitus vult? Aequo animo accipietis istam contumeliam, iuvenes; an mendacii coarguere ac convincere me connitemini? Utinam velitis, carissima mihi capita! posse enim scio. Utinam vobis Deus istam mentem immittat, ut quasi coitione quadam ac conspiratione facta, mecum hoc anno contendere instituatis, plusne ego laboris et operae ad docendum, an vos studii et alacritatis ad discendum conferatis! O insuavem mihi et iniucundam pugnam, si vicero: acceptam et exoptatam, si victus discessero. Habituri autem sumus huius certaminis nostri agonothetam, Gregorium Pontificem modis omnibus maximum: qui, ut Achilles HomericusIliad. XXIII. 259. sqq. et 656. Fr. | praemia et victoribus ponit et victis, ita ipse, pro suo erga honestas artes incredibili amore, et vobis, si vincetis, et mihi, si vincar, ampla praemia constituturus est. Quamquam ego quidem, dum vos victores videam, nullum mihi aliud posco: plus enim iam pridem sum illius inexhausta liberalitate, quam quantum promerebar, consecutus. Tu vero, Paule Foxi, vir et generis nobilitate et splendore vitae et dignitatis gradu et virtute atque doctrina illustrissime, suscipe patrocinium nostrum. Confirmato sanctissimo seni, et floridissimam hanc iuvenum coronam, quam ex ore meo pendentem vides, tum ipsius virtutis pulcritudine invitatam, tum tuo ac tui similium exemplo incitatam, flagrare studio earum artium, quarum ipse praecipuus fautor est; et me, quamquam aetate iam ad senium inclinata et quietis aliquid, post confecta tam multa stipendia, postulante, moriturum potius quam commissurum, ut tam prolixae ipsius ac beneficae erga me voluntati per ignaviam et fugam laboris parum respondisse videar. Ite adolescentes: iam enim, ut diei tempus est, diutius detinendi non estis: curate animos, et crastino die hac ipsa hora ad persequendos mecum Taciti annales laeti atque alacres convenite.
[ 399 ]
|