[ 110 ]
[ 111 ]
M. Antonius Muretus Tom. 1. pag. 3. Ed. Ruhnk. S. D. SCIPIONI GONZAGAE MARCHIONI et S. R. I. PRINCIPI
Offero tibi munus, Scipio Gonzaga, si aut ex sua aut ex tua dignitate spectetur, perexiguum; si ex viribus meis, mediocre; si ex animo, magnum. Orationes quaedam sunt, variis a me temporibus habitae: quas cum partim dispersae atque errantes vagarentur, partim apud me in adversariis neglectae iacerent, nunc in unum corpus collectas ut edi ac divulgari paterer, amici quidam, multo mei, hac quidem in parte, quam par est et quam ego ipse vellem, studiosiores, impulerunt. Satis superque fuerat, earum partim in scholastico pulvere atque in illis eruditorum hominum umbraculis non tantum recto, ut dicitur, stetisse talo, sed plausum etiam et e)pishmasi/as tulisse: partim in illo consessu, quo nullum habet terrarum orbis augustiorem, et silentio auditas et principum virorum testimonio commendatas fuisse. Superarat fortuna spes meas: quam saepius sine caussa experiri, negant esse sapientis. Neque nescius eram, morosiora ac difficiliora esse legentium quam audientium iudicia: saepeque accidere, ut, quae audientes mirabamur, eadem legentes rideamus. Sed quid facerem? Cupienti mihi iam latere, amici obstiterunt: quibus parendum fuit: ne, si in negando pertinax essem, superbiae denique id potius quam modestiae adscriberetur. Cum igitur inibi esset, ut ederentur, libenter arripui occasionem diu optatam inscribendi tibi, ut nunc fit, aliquid depromptum ex studiis meis, eademque opera testificandi et iudicii de te et mirifici cuiusdam amoris erga te mei. Vere enim hoc dicam, Scipio: cum omnes qui te norunt, ita te ament, ut eorum nemo sit, qui se studio atque observantia tui cedere cuiquam putet; ego tamen mihi videor diuturna et accurata
[ 112 ]
notatione et observatione earum rerum, quae te usque eo omnibus amabilem reddunt, singulare quiddam praeter ceteros peponqe/nai. Quid est enim, quod ad conciliandas ac devinciendas hominum voluntates valeat, quin id in te omni ex parte perfectum reperiatur? Nihil hic de summa atque antiquissima gentis vestrae aut nobilitate aut potentia dicam: nihil de toto illo genere bonorum, quod ita tuum est, ut et aliorum sit. Alios et ista amatores habent. Ego in te nihil amo, nisi te ipsum. Itaque ut iste Rex potentissimus ex amicis suis alium dicebat esse filobasile/a, alium filale/candron:Vid. Plutarch. Tom. VI. pag. 690. ed. Reisk. Fr. | ita tu, alios esse, qui et alia in te ament, me plane et ex animo filoskipi/wna esse, tibi persuadeas licet. Ac te ipsum cum dico, ne illam quidem dico et oris et totius corporis dignitatem, quae tibi omnium elegantiorum hominum animos primo statim adspectu conciliat, constituens, quoad eius fieri potest, ante eorum oculos et ingenium et mores tuos. Quamvis enim vere dixit nescio quis Poëtarum, gratiorem in pulcro corpore esse virtutem: ea tamen est in te veriorum ac solidiorum bonorum copia, quae te his secundae, ut ita dixerim, notae bonis censeri non sinat. Ingenium excellens et in quo, tanquam in pingui ac feraci solo, omnes te dignae artes ita facile comprehendant, ut eas non ab aliis accipere, sed ex te ipse parere ac proferre videaris. Quo tu usus ita ut decuit, a Graecae Latinaeque linguae intelligentia, a Poëtarum, Historicorum, Rhetorum cognitione ad Philosophiam et ad eam, quam tibi ab ineunte aetate proposueras, quaeque tibi nunc in amoribus ac deliciis est, Theologiam ea celeritate properasti, ut, quae honoris ac dignitatis praemia confecto studiorum curriculo tribui ac decerni solent, ea tu tunc meritissimo consecutus sis, cum adhuc maturum videri poterat, de animo ad illas graviores disciplinas adiiciendo cogitare. Atque ut istius generis ingenium nunquam ita esse otiosum potest, ut omnino nihil agat, quod tibi dabatur a severioribus studiis excepti ac subsecivi temporis, eo tu, quasi ludibundus, eas artes, in quibus ingenui adolescentes exerceri olim Athenis solebant, ita omnes didicisti, itaque te in eis exercuisti, ut in earum qualibet cum summis artificibus comparari facile possis. Quid nunc ego mores illos tuos plane, ut Poëtae loquuntur, aureos laudem? Potuitne quisquam unquam bonus tecum biduum vivere tuaeque suavitatis partem aliquam gustare, quin, ut sibi totam aetatem tecum exigere liceret, optaverit? Ita tu, quod rarissimi exempli est, summam integritatem vitae cum summa comitate ac facilitate copulasti. Sed
[ 113 ]
nolo nunc plura de te, ne ipsi tibi molestus sim. Equidem cum de scriptis meis non magnopere laborare soleam, tamen hunc librum praecipue cupio et celebrari nunc, et ad posteros pervenire: ut exstet aliquod testimonium iudicii de singularibus tuis virtutibus mei. In quo ne forte quis eorum, qui te non norunt, (nam de iis, quibus tu notus es, nihil tale metuo,) assentationi et consuetudini datum esse aliquid suspicetur, Deum immortalem testor, nihil unquam a me verius magisque ex animi mei sententia scriptum esse quam ea, quae de tuis laudibus scripsi. A te peto, ut me ames, quo me ipsi mihi efficies cariorem. Vale. Romae. Kal. Maii 1871.
[ 114 ]
|