Permultos esse intelligo, qui de his litteris, quae humaniores vocantur, eam animo imbibere sententiam, ut earum tractationem leve quiddam esse ac nugatorium existiment: neque aut magnos admodum labores ab iis suscipi, qui eas iuventuti tradant, aut eorum magnopere fructuosam esse Reipub. industriam: in eis denique non exquisitam ullam ac reconditam, sed circumforaneam quandam haustamque de triviis ac circulis requiri doctrinam putent. A quibus ego quoniam ita dissentio, ut ex omnibus, qui se aliquid docere profitentur, horum vel gravissimum munus esse contendam; neque ullos esse, qui aut laborum plus perferant, aut maiores in Repub. pariant fructus; doctrinae denique a nullo hominum genere maiorem aut copiam requiri aut varietatem arbitrer: constitui hodierno die, Patres amplissimi vosque ceteri viri ornatissimi, eam mihi ad dicendum materiam sumere, et nobilissimam studiorum partem, quantum id quidem in me positum erit, a contemptu atque ab intolerabili eruditorum hominum insolentia vindicare. Et vero quid aut huic tempori aut omnino meo muneri facere convenientius possum, quam ut, quae mihi studia celebritatis aliquid cum aliis in locis, tum hac ipsa in civitate pepererunt; a quorum ego veluti fontibus ad hanc quantulamcunque profluxi hominum famam; iis quoque vicissim oratione mea splendoris ac claritatis afferre aliquid coner? praesertim cum, qui hoc litterarum genus aspernantur, facere nullo modo possint, quin
[ 131 ]
de vestra, Patres amplissimi, singulari spectataque in omnibus rebus ac paene divina sapientia nonnihil eadem superbia detrahant. Etenim si haec tota res tam levis est, quam isti eam videri volunt: quae vos tandem caussa commovit, ut proximo superiore anno, propositis publice libellis, studiosorum hominum animos ad nobilem illam ingenii doctrinaeque contentionem excitaretis; utque iis, qui vobis in eo certamine probati essent, honestissimum postea praemium ex aerario decerneretis? Quae certe una res ad coërcendam istorum temeritatem satis ponderis habere debebat: ut si hebetiores eos natura stolidioresque finxisset, quam ut pervidere harum rerum praestantiam possent; quod tamen vestro, talium virorum iudicio probatum foret, magnum esse aliquid ac praeclarum suspicarentur. Sed quoniam cum iis, qui auctoritate non moventur, rationibus agendum est: adeste animis, mihique breviter ostendenti, quam varia quamque multiplex eruditio requiratur in iis, qui litteras humaniores docent, eademque opera, quantos ex eorum navitate atque industria Respub. pereipiat fructus, non aures modo, sed mentes quoque attentas, quaeso, paullisper adhibete. Atque adeo, ut haec tota controversia melius diiudicetur, operae pretium est, initio, quaenam sit istorum contemptorum humanitatis oratio, cognoscere. Qui quoniam eos, qui hasce litteras tractant, ad nullum fere maioris momenti negotium adhiberi vident, non ad iudicandas lites, non ad agendas caussas, non ad dicendam de rebus gravioribus sententiam: facile in eam opinionem prolabuntur, ut ab eis, praeter poëticas quasdam fabulas ad pueriles animos hilarandos compositas et aliquot levia comendae ac poliendae orationis praecepta, nihil omnino teneri putent. Quid autem magni negotii est, inquiunt, in puerorum consessu de eiusmodi figmentisVid. adn. ad pag. 19. R. Fr. | commemorare, ac modo de Thebano, modo de Troiano bello, modo de Ulixis aut Aeneae erroribus, molli et ad inanem oblectationem composito sermonis genere disserere; identidemque velut e quibusdam arculis accommodata colorandae orationi pigmenta depromere? Ecquae autem magna eruditio est, scire, quot navibus Graeci ad oppugnandum Ilium accesserint; quot filios habuerit Priamus; Helenam rapuerit Alexander, ut Homerus, an Helenae simulacrum, ut Euripides prodidit? quod emolumentum ex istorum omnium scientia, quod detrimentum ex ignoratione percipi potest? Nam ceterarum quidem artium professores quantum utilitatis afferant, perfacile est ad intelligendum. Sive enim Dialecticos spectes; ab iis certa quaedam veri falsique
[ 132 ]
in rebus omnibus cognoscendi ratio traditur: ii se, quid cuique consentaneum sit, quid repugnans, quid ex quoque efficiatur; quae sit dividendi, quae finiendi, quae argumentandi ratio, et tenere et alios docere prae se ferunt. Quid Physici? qui rerum principia caussasque tractant; qui, quomodo quidque gignatur, quoqne modo intereat, edisserunt; qui nimborum, fulminum tempestatumque caussas; qui corporum caelestium magnitudines, intervalla, cursus, progressiones, institiones;Vid. Ernest. Clav. Cic. in v. Institio. Cic. de N. D. II. 20. § . 51. et 40. § . 103. Diodor. Sic. I. 81. ta\s tw=n planh/twn a)ste/rwn kinh/seis kai\ perio/dous kai\ sthrigmou/s. Fr. | qui animi naturam, qui rationem sensuum, qui animantium omnium ortus, victus, figuras; qui stirpium, qui omnium ferme rerum, quae gignuntur e terra, naturas ita persequuntur, nulla ut pars ab eis caelo, mari, terra, ut poëtae loquuntur, praetermissa sit: haec cum tractant, mediocriterne Reipub. prosunt? Nam si ad eos te convertas, qui eam susceperunt Philosophiae partem, in qua de rebus expetendis fugiendisque disseritur; ii vero sunt, quorum industriae nulla unquam poterunt praemia satis ampla reperiri. Quibus enim quamque praeclaris in rebus eorum disputationes consumi videmus? Qui hoc primum docent, qui sit finis, quid extremum, quid ultimum bonorum omnium: quod unum intueri, quo omnes actiones, omnes cogitationes, omnia consilia referri oporteat: quot sint virtutum quotque vitiorum genera; quibusque modis illas assequi, ab his declinare possimus; quo modo, exsultanti iactantique se et detrectanti rationis imperium, frenos iniicere oporteat cupiditati: tum quo modo quisque se in re familiari gubernanda gerere debeat; postremo, quo nihil pulcrius, nihil praeclarius, nihil denique divinius ne votis quidem conceptis optari potest, quibus moribus, institutis, legibus temperandae sint civitates: quibus illae modis fundari atque institui; quibus augeri atque amplificari, quibus denique copiosissimae, locupletissimae, uno verbo, beatissimae effici possint. O res praeclaras et ardentissimo studio summaque corporis atque animi contentione dignissimas! O vitae Philosophia gubernatrix, o virtutum omnium parens, vitiorum omnium expultrix!Cic. Tusc. V. 2. 5. Cf. supra pag. 15. R. Fr. | Tuum est falsarum opinionum temeritatem diripere: tuum est omnem inanitatem et errorem amputare ac circumcidere: tuum est vitiorum fibras evellere, stirpes elidere, semina exstinguere. Merito divinus PlatoVid. infra pag. 65. R. Fr. | nihil te praestantius
[ 133 ]
hominum generi a Diis immortalibus dari potuisse dicebat. Eant nunc isti verborum magistri, fabularum interpretes, nugarum architecti: perfricent frontem, si quam habent, et se ulla ex parte cum Philosophiae doctoribus conferendos esse praedicent. Qui si aliquod forte paullo abstrusius loquendi genus, aut aliquam voculam non ita pervulgatam, aut quampiam paullo reconditiorem fabulam reperire potuerunt, dignos se inaurata statua putant; nonnunquam etiam de eiusmodi tricis ita inter se digladiantur, ut pro aris et focis certamen suscepisse videantur. Haec fere est, Patres amplissimi, eorum, qui studia laboresque nostros deprimere conantur, oratio: qui quod Philosophiam laudant, libentibus id nobis atque approbantibus faciunt; nunquam enim cuiquam concedemus, ut eam plus amet plurisve faciat: quod autem nullum censent studiis atque artibus nostris cum ea esse commercium; in eo quantopere fallantur, facile ex iis, quae dicturus sum, intelligetur. Nam primum omnium, si hoc ipsis concederemus, nihil aliud a nobis quam poëticas fabulas et exornandae orationis praecepta tradi: non ex eo tamen efficeretur, quod isti volunt, inanem quandam et ludicram nostram omnem esse doctrinam, neque alio quam ad puerorum animos vana quadam oblectatione demulcendos referri. Etenim poëtarum fabulae, quas isti tantopere exagitant et insectantur, non levia quaedam et frugis expertia otiosorum hominum commenta sunt: immo vero sub eis, velut involueris atque integumentis, omnis doctrina elegans, omnis ingenuo homine digna cognitio, omnis denique sapientia continetur. EratosthenemNullo modo credibile est, Eratosthenem, excellentis doctrinae virum, et eundem, quod inprimis ad rem pertinet, poëtam talem, ut Longinus p. u(/y. § . 33. eius Erigonem poihma/tion dia\ pa/niwn a)mw/mhton appellet, aut poësin aut Homerum contemsisse. Ego vix dubitem, quin haec Mureti criminatio fluxerit ex male intellecto loco Strabonis I. pag. 32. 35. 45. seqq. ubi Eratosthenes Homerum reprehendit, non loquacitatis nomine, sed quod, omnia ad legentium voluptatem referens, non pauca finxerit Geographiae et Historiae repugnantia. | quendam fuisse aiunt, qui poëticen ita contemneret, ut Homerum ineptae loquacitatis magistrum nominaret. At certe Plato, at Aristoteles, quorum non paullo maior est quam nescio cuius Eratosthenis auctoritas, ita saepe repetitis ex eo testimoniis utuntur ad confirmanda ea, quae tradunt, ut eum non tantum studiosissime legisse, sed vix unquam de manibus deposuisse videantur. Itaque mirari soleo, cum quidam, qui se Philosophos videri cupiunt, et quidem eiusmodi Philosophos, ut, tanquam Atlante caelum, ita Philosophiam supercilio suo niti putent, ita despicatui ducunt poëtas, ut eorum scripta adspicere se dignari negent. Qui quidem cuiusmodi Philosophi sint, ipsi viderint, cum eos contemnant, quos Philosophorum coryphaeus PlatoLys. pag. 233. ed. Bip. Fr | modo sapientiae patres ac duces, modo Deorum interpretes, modo Deorum filios vocat. Aristoteles
[ 134 ]
autem, cuius isti se germanos esse interpretes gloriantur, non tantum, ut ante dixi, in omnibus scriptis suis identidem poëtarum testimoniis utitur, verum etiam libro primo de sapientia Philosophum omnem fabularum amatorem esse confirmat. Quod igitur Aristoteleos esse se aiunt; fortasse verius, sine dubio quidem verisimilius dicerent, si se ab Epicuro esse affirmarent: hunc enim ex omni memoria unum fuisse Philosophum accepimus, qui cum omnem elegantiam doctrinae, tum poëtarum praecipue scripta contemneret. Quod quidem se, negligendis poëtis, ex Aristotelis disciplina ac familia censeri volunt; in eo, meo quidem iudicio, faciunt et impudenter et imperite. At enim id mihi hoc tempore propositum non est, ut de poëtarum laude dicam: quod si esset, facile ostenderem, omnia praecepta vitae, omnia virtutum officia nihilo ab eis deterius quam a Philosophis ipsis doceri. Non igitur, cum poëtarum libros interpretamur, inanibus fabellis, nutricum more, animos ducimus; sed sementem quandam virtutis atque doctrinae facimus: non in levibus minimeque frugiferis rebus operam sumimus; sed praecepta sapientiae, quo facilius in animos influant, insatiabili quadam admirabilium rerum varietate condimus. Quid, cum ornate ac copiose loquendi praecepta tradimus, ludere videmur, an ea docere, quae semper principem locum in omni bene instituta civitate tenuerunt? An nescimus, eloquentiam a gravissimis auctoribus rerum omnium reginam vocari? Haec enim est illa virtus, quae quamlibet in partem arbitratu suo flectit audientium animos, eosque pulcritudinis suae splendore obstupefactos, quibusdam velut habenis numerosae orationis regit. Haec illa est, quae consolatur moerentes, afflictos excitat, iacentes erigit; quae sceleratis exitio est, innocentibus praesidio, improbis terrori, probis ornamento. Hac Cicero fretus Catilinae furores et nefarie in patriam inita consilia dissipavit: hac togatus superavit armatos: ut vel inimicorum confessione omnibus triumphis maiorem adeptus lauream diceretur. Hac instructi qui sunt, maius omnibus tyrannis imperium in homines obtinent. Si quidem tyranni possunt illi quidem corpora constringere, animis nullam adhibere vim possunt; hi vero dominantur in animis, quaeque ipsis honesta atque utilia videntur, ea non facere modo alios, sed etiam velle cogunt: illi invitis imperant; hi volentibus: illi et oderunt omnes, et odiosi sunt omnibus; hos in omne hominum genus beneficos perpetua omnium benevolentia comitatur. Neque vero non qui eloquentiam contemnere se simulant, illius praestantiam intelligunt;
[ 135 ]
sed quod assequi non queunt, invidiose vituperare malunt, quam ingenue de imbecillitate suarum virium confiteri. Orationis igitur meae summa eo redit denique: etiam si nihil aliud a nobis requireretur, quam ut explicaremus poëtarum fabulas, et iuventuti quasi vias, quibus ad dicendi facultatem pervenire posset, indicaremus: tamen neque mediocriter Reipub. prodesse nos, neque parvis in rebus contemnendisque versari. Nunc tantum abest, ut ea solum requirantur a nobis, ut nulla sit ars digna hominis liberaliter educati studio, cuius non aliqua cognitione oporteat tinctum esse eum, qui munus hoc cum laude sustinere meditetur. Itaque hoc inter nos et alios interest, quod alii eos tractant scriptores, quorum uno aliquo de genere tota disputatio est. Non enim fere in libris Dialecticorum Physicorumve, aut in iis, quibus medicinae iurisve civilis scientia continetur, quidquam reperias, cuius intelligentiam non ex illis ipsis, de quibus inscripti sunt, artibus repetere possis: at nobis ii quotidie sunt explicandi libri, qui cum scripti sint a viris omni scientia excultis, ipsi quoque innumerabiles locos ex omni disciplinarum genere depromptos habent. Itaque ceteri, etiamsi eam unam artem teneant, quam docent, aliarum omnium sint omnino rudes, tamen sufficere posse suo muneri existimantur; neque unquam aut medico turpe habitum est nescire leges, aut iurisperito vel medicinam vel astrorum scientiam non tenere. Nos uni sumus, quibus omnis illa liberalium artium varietas non pertractanda quidem ac pernoscenda penitus, sed degustanda tamen et delibanda necessario est. Non longe abierimus. Superiore anno Ciceronis orationes in Verrem interpretati sumus. Quam multa ibi nos explicare meminerunt, qui tum aderant, in quibus alios propemodum omnes iuris civilis ignoratio fefellerat? Libros eiusdem de finibus nunc ipsum interpretandos suscipimus. Quam multa nobis ex omnibus Philosophiae partibus depromenda erunt, quibus ignoratis, hos quoque libros ignorari necesse est? Quid astrorum ratio? quid terrarum situs? nisi qui haec utraque utcumque teneat, satisne se quisquam idoneum poëtarum interpretem profiteri potest? Et tamen usque eo alienis laboribus iniqui homines reperientur, qui ludere nos ac iocari, et nihil in docendo aliud quam puerilem voluptatem aucupari putent? Nam illud quoque minime praetermittendum est, quod a graviorum artium doctoribus neque ornata neque elegans neque, multis quidem in locis, Latina oratio postulatur. Itaque ruant licet in dicendo, et impure, improprie, barbare loquantur: suo id eis quodam iure licere creditur. At nobis dicentibus sunt qui quosdam quasi laqueos tendant; ut, si quid exciderit parum expolitum, diem nobis continuo dicant violatae Latinitatis:
[ 136 ]
quodque postremae iniquitatis est, peccare nos putant, nisi in iis etiam, quae subito fundimus, plurimi illigati sint et verborum et sententiarum lepores. Quae cum ita sint, quis est, qui non intelligat, si hominum exspectationi huius professionis satisfacere cupiamus, infinitos esse nobis labores exhauriendos? Desinant igitur, desinant isti alienae industriae contemptores, gloriae obtrectatores: comprimant vocem stultitiae atque invidentiae indicem. Vos vero, Patres amplissimi, pergite, ut facitis, benignitate vestra labores nostros fovere: ut haec florentissima et bonarum artium studiis deditissima iuventus, exercitationibus hisce nostris ad virtutem praeparata atque praeculta, vestram olim in hac felicissima Repub. gubernanda sapientiam facilius imitari queat. DIXI.
|