Praeclare a vobis et ex dignitate vestri ordinis factum est, nobilissimi et fortissimi milites, quod optimo principi, Ioanni Episcopio, Magno sodalitatis vestrae Magistro, funus quibuscunque potuistis rebus ornatissimum amplissimumque duxistis, quodque et pietatis in eum vestrae et doloris, quem vobis mors ipsius obiecit, plurimas maximeque luculentas significationes dedistis. Quamquam enim ille et ea tum manu tum consilio gesserat, et ad eos honores virtute pervenerat, ut abunde ad gloriam vixisse videretur; et eo progressus erat aetatis, ut a vita tamquam ex arbore non per vim evulsus, sed suo tempore ipsa maturitate collapsus esse videatur: quorum tamen vita quo diuturnior, eo publice utilior visa est, eorum mors nunquam non acerba et immatura videri potest. Sed quando parens ac procreator rerum omnium Deus universum hominum genus eadem mortalitatis lege devinxit; ostensaque, si per ipsius praecepta gradiamur, certa spe melioris vitae, commorandi nobis hic diversorium, non habitandi dedit: grates ei potius agere debetis, quod talem vobis Ducem ac
[ 432 ]
Rectorem dederit, quodque vos illius virtute ac bonitate tam diu frui voluerit, quam iniquiore animo ferre, quod eum, quanquam viridi et cruda senectute, consumptis tamen corporis viribus, tot laboribus periculisque iactatum, ex hoc inquieto ac turbulento salo in illum, ut quidem spes est, placidissimum portum perpetuae quietis ac tranquillitatis eduxerit. Nemo eo animo navigat, ut semper naviget; nemo militare discit, ut numquam militare desinat; nemo ea mente laborem suscipit, ut alios ex aliis labores perpetuo excipiat: sed et qui navigat, portum; et qui militat, victoriam; et qui laborat, quietem atque otium spectat: quo qui pervenere, gratulari eis amici, non dolere illorum vicem solent. Vita haec iactationis ac periculi plena navigatio est: militia omni aerumnarum ac laborum genere exercita; inexhausta molestiarum undique succrescentium seges: quam ut quisque optime novit, ita minimi facit; quam is demum tutissime possidet, qui de ea, cum Deus voluerit, ponenda saepissime cogitat; quae neque stultis unquam longa est neque sapientibus brevis. Non ut in ea diu maneamus, sed ut ex ea feliciter exeamus, optandum est. Nunquam viveremus, si hic perpetuo viveremus. Et tamen non tantum venia tribuenda est illis lacrymis, quas obitus maiorum virtute praestantium ex illorum, qui cum eis coniuncte amanterque vixerunt, oculis elicit, sed etiam laudanda ac depraedicanda eorum pietas, qui quacunque ratione possunt, funera ipsorum ornare et cohonestare conantur. Nam et se, quibus artibus illi floruerunt, earundem studio flagrare declarant, et ceterorum animos ad cupiditatem eiusdem gloriae inflammant. Quae cum a vobis abunde et cumulate Ioanni Episcopio praestita sint, nondum tamen vestrae in eum pietati satisfactum esse duxistis, nisi existeret aliquis, qui hodierno die publice verborum aliquid faceret: ne quid omnino, quod ad exornandam ac celebrandam ipsius memoriam a vobis praetermissum diceretur. Id munus quoniam a me potissimum obiri volueritis, parebo voluntati vestrae, et summa tantum capita strictim ac modice attingam, laudes ipsius brevi ac perspicua oratione complectar. Primum igitur ex sodalitatis vestrae legibus atque institutis certissimum ac firmissimum argumentum capere posse videor, quo eum et antiquo ac nobili ortum genere, et eximia quadam minimeque vulgari virtute praeditum fuisse confirmem. Nam cum legibus vestris cautum sit, ne quis in ordinem
[ 433 ]
vestrum admittatur, quin prius eum et aeque ab atavis et paterna et materna stirpe nobilem esse liquido constiterit: quis est, qui, cuius in pectore aut in humero candidam illam crucem, velamentum atque insigne ordinis Hierosolymitani, videat, quemque suffragii ius habere in comitiis vestris sciat, de illius nobilitate dubitare amplius possit? Eodemque modo de virtute argumentari licet. Nam cum in mandandis honoribus in eoque praesertim deligendo, qui vobis summo cum imperio praesit, nullius rei, praeterquam cognitae spectataeque virtutis, rationem habere soleatis: dubitari de Magni Magistri virtute non potest, quin eadem opera de vestra in ferendis suffragiis fide ac religione dubitetur. Sed haec quidem quanquam magna sunt, huic tamen cum multis aliis communia sunt. Illa propria, quod septemdecim annos natus, (quae ipsa aetas Romanis olim moribus ad auspicandam militiam constituta erat,) cum immanissimus hostis Rhodum ita obsessam teneret, vix ut illius servandae spes iam amplius ulla superesset: generosus adolescens, cui virtus et pietas tenerum pectus acribus stimulis perpetuo foderent, relicta patria, relictis suis iter ingressus est eo animo, ut, cum Rhodum venisset, aut opis aliquid pro virili parte afferret obsessis aut cum eis adversus barbaros dimicans iuvenili sanguine Christo, humanae salutis auctori, litaret. Quo in itinere Messanam advectus, cum conscensa triremi adversis usus tempestatibus cursum tenere nequiisset, venit interea in Siciliam, amissa Rhodo, vir aeterna memoria dignissimus, Liladamus, vestrae sodalitatis illo tempore Magister: qui adolescentuli virtutem efferentem se et foras emicantem admiratus, adactum sacramento et cruce candida ornatum, ritu vestro inauguravit, posteaque cum Romam, cum in Galliam, cum in Hispaniam, cum in Melitam proficisceretur, numquam a latere suo discedere passus est. Quid virtutis, quid constantiae, quid militaris disciplinae ex assiduo ac diuturno talis viri contubernio avidissimum per se omnis honestatis iuvenem hausisse credendum est? Mortuo Liladamo, alumnus illius disciplinae, Episcopius totos sexaginta annos ita in coetu vestro versatus est, nulla ut interea adversus hostes Christiani nominis expeditio suscepta sit, cui ipse non interfuerit; in qua egregiam operam reipublicae non navaverit; in qua non ita se gesserit, ut semper inter paucos singularis ipsius virtus emineret. Testatur illius virtutem Peloponnesus; testatur Africa: quae illum, altera in Methones, Conones, Naupacti; altera in Tunetis et Turris Regiae expugnatione et in illo calamitoso Cirtensi praelio spargentem in hostes funera nec illorum nec suo sanguini parcentem viderunt. Sed et postea, cum in Gallia esset et Melitam obsideri audiisset, tanta celeritate, ut evolasse eum, non iter fecisse diceres, per mediam hostium classem cum aliquot militibus, quibus ipse praeerat, in insulam magno cum periculo, sed maiori etiam hostium admiratione
[ 434 ]
penetravit. Multa properanti praetermittenda sunt, quae vel singula, nisi copia obstaret, satis amplam ad dicendum materiam suppeditare possent. Dandis igitur assiduis industriae virtutisque documentis, et multis maximi momenti publicis muneribus fortiter, prudenter, feliciter obeundis, ita sibi conciliavit omnium animos, ut, qui maximus honos suffragiis vestris deferri potest, anno post salutem hominibus restitutam MDLXXII. pridie Kalend. Februarii sine ullo ambitu absens communi consensu delectus sit, qui summam potestatem in universam sodalitatem obtineret. Quo ex tempore patentiorem campum exercendae virtutis suae nactus, ita implevit omnes boni principis numeros, ut vestram in eligendo sapientiam ipsius in regendo sapientia comprobarit. Nam ut a cultu divini Numinis principium ducam, quod fundamentum omnis virtutis est, numquam ille ullum diem abire passus est, quo non rei divinae interesset, quo non ipse manibus suis cibum tredecim egenis hominibus porrigeret ac ministraret. Templum etiam pecunia sua amplissimum et ornatissimum exstruxit, sacerdotibusque, qui rem divinam quotidie in eo templo facerent, mille ducentos aureos numos annuos adtribuit, ibidemque in monumento pulcerrimo eorum, qui ante se in eodem magistratu fuerant, corpora condidit ac collocavit. Et pietas igitur ipsius et magnificentia cum ex eis, quae dixi, tum e multis eiusdem generis aliis percipi potest. Quid ego nunc comitatem, affabilitatem, humanitatem praedicem? quae tanta erat, ut neminem aut aspectu aut colloquio suo arceret, omnium postulata libenter cognosceret, nihil iusta petentibus denegaret. Si quid negare cogebatur, ea tamen utebatur lenitate sermonis, ut eos quoque, quibus negabat, aequos a se placatosque dimitteret. Liberalitatem autem ipsius multis et privatim et publice salutarem fuisse constat: nam et suis opibus multorum inopiam sublevavit, et viduarum ac pupillorum quasi communis parens fuit, et multas virgines multasque mulieres honesto loco natas, quae propter paupertatem conditionem reperire non poterant, dote de suo data collocavit. Quin etiam cum intelligeret, a multis inhonestis mulieribus filias ali, quas, cum adolevissent, in eandem turpitudinem sibi constituerent: occurrendum manifesto periculo ratus, puellas tota insula conquiri ac comprehendi iussit, et in exstructum a se eius rei caussa coenobium includi, ut illic sancte ac pudice educatae, suo tempore aut perpetuam virginitatem Deo voverent, aut nuptum, si ita mallent, traderentur. Quid iam Xenodochia, Nosocomia, Orphanotrophia ab illo vel instituta vel reditibus aucta commemorem? Vox me citius aut dies quam materia deficiat, si singula persequi vellem. In annonae
[ 435 ]
vero difficultate saepe magnam vim pecuniae egentibus tradidit, saepe cum magnam frumenti copiam e remotis locis comportandam curasset, codem illud pretio distribuit, quo ibi, unde adductum erat, vendebatur. Iniuriam vero neque facere ipse neque eos, qui facerent, perpeti poterat. Iudex insontibus optabilis; iis, qui vel per errorem vel metu aliquo ac calore animi deliquissent, placabilis; in eos, qui certa et obstinata malitia ac pravitate peccassent, plane inexorabilis. Qua severitate simulque aliis quibusdam, quae silentio involvereCf. adn. pag. 126. R. Fr. | satius duco, (neque enim ita eum laudare institui, ut cuiusquam errata detegam,) cum in se nonnullorum odia concitasset, effectum est, ut propter quasdam suspiciones, exacta iam aetate, Romam a summo Pontifice vocaretur. Sed ut exoriente sole nebulas dissipari et evanescere videmus: sic ipso adventante omnes illae nubeculae suspicionum evanuerunt. In urbem igitur ingressus est eo concursu omnium ordinum, ea pompa et celebritate, cum ipse etiam Pontifex eum quam honorificentissime excipi iussit, ut non ad dicendam caussam venire, sed iam tum pulcerrimum de obtrectatoribus suis triumphum agere videretur. Divertit ad illud decus et ornamentum amplissimi ordinis, Aloysium Cardinalem Estensem, qui, ut sanguine regio editus, ita animo plane regio praeditus, eo cultu atque apparatu, dignitatis ac venerationis plenissimum senem apud se habuit, ut admiratio etiam eos caperet, qui, quae in aliis admirabilia videntur, ea Cardinali Estensi usitata et quotidiana esse noverunt. Itaque interdum auditus est optimus senex, cum iocans (ut secura innocentia est) diceret, magnam se gratiam debere obtrectatoribus suis. illorum enim opera sibi eos honores Romae habitos, quos ipse nunquam optare ausus esset; plus multo eos sibi profuisse odio, quam obsequio prodesse potuissent. Ergo cum eum tota civitas in sinu atque oculis ferret; cum quacunque incesserat, quasi exemplum quoddam antiquae virtutis ac probitatis spectaculo esset; cum eum Pontifex libenter audiret, libenter videret, eximia quadam caritate complecteretur: dolore lateris correptus et intra paucos dies absumptus est, tam placide ac leniter, tanta cum testificatione pietatis Christianae, ut magnam spem omnibus fecerit, non tam illam mortem quam migrationem ex mortalitate ad immortalitatem fuisse. Quem enim paullo ante iis, a quibus graviter laesus erat, agnito errore veniam petentibus, tam facile ignovisse meminimus; eius quoque peccatis facile a divina bonitate ignotum esse confidimus. Quodsi quid, ut humana fragilitas fert, in ipso vitae exitu expiandum adhuc eluendumque superfuit: certo speramus, fore, ut tam multis Ecclesiae precibus, tam multis eleemosynis, tam multis oblationibus et
[ 436 ]
tempus poenae contrahatur et ardor mitigetur. Nunc vos, milites fortissimi, qui et vivum tantopere amastis et ereptum tam multis honoribus prosecuti estis, unum etiam quiddam illius nomini ac memoriae tribuite, idque non me, sed ipsum vivum adhuc et spirantem a vobis petere existimate. Fuit antiquitus apud multos consuetudo, quae quisque vivus maxime amaverat, ea cum illo mortuo aut cremandi aut sepeliendi. Vos contra facite. Quae magnus hic non sodalitatis modo vestrae, sed virtutis et officii magister carissima, dum vixit, habuit, ea ut perpetuo conservetis, operam date. A quibus autem illum toto animo abhorruisse scitis, eorum reliquias omnes eodem, quo ille tegitur, tumulo condite, eorum fibras elidite, semina exstinguite. Amavit ille cum alia honesta omnia, tum concordiam inprimis et animorum consensionem: intestina autem odia et discordias ac dissensiones semper capitales reipub. pestes iudicavit. Agite igitur, viri fortissimi, flores ex omni Christiana nobilitate delecti, columina virtutis, terrores Turcarum, firmamenta ac propugnacula Christianorum, deponite omne studium contentionis, delete omnem memoriam offensionum, consentientibus ac conspirantibus animis ad defensionem Christianae religionis incumbite; omnem iram, omne odium, omnem ulciscendi cupiditatem in hostes illius effundite, quae tam multis hodie tamque saevis tempestatibus agitata, in vestra virtute, si concordes sitis, non minimum sibi esse praesidium putat. Sepelite cum illo mortuo ea, quae ut in perpetuum sepelirentur, sepeliri iam pridem ipse voluisset. Dissensionibus enim maxima imperia labefactantur ac corruunt: mutuae caritatis vinculo etiam quae per se parum firma sunt, continentur.
|